장음표시 사용
202쪽
THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE. I 83
Quibus in lingua & oculis inest
Pudor, quosque turpem ad rem non lucrum impellat. Ne me Verbis solum colas, animum autem & mentem habeas alibi,
Si me diligas, tibique sit fidele pectus.
Aut me ama puram habens mentem, aut me respuens
Odio habe, inimicitia palam suscepta. Qui vero una lingua varia sentientem animum habet, hic sodalis est Improbus, inimicusque melior quam amicus. -- Quin tu mihi amice haec in animo Perpendas, & aliquando mei memineris in posterum. Nemo hominum persuadeat virum pravum tibi amicum adiungere, Cyme, quid enim proderit iste vir amicus si sit pNeque te ex gravi miseria exemerit & damno, Nec boni quid hahens hujus te participem facere voluerit. Improbis benefacienti vanissima est gratia ιΡerinde est ac serere aequor maris cani. Neque enim pontum si seras amplam segetem metas ;Nec malis si quid benefacias, beneficium vicissim accipias, Inexplebilem enim mentem habent mali, quod si unumquid deliqueris Superiorum omnium effusa interit gratia. At Probi bonum quid passi, plurimum eo fruuntur Memoriamque habent beneficiorum & gratiam in posterum. iNunquam virum pravum tuum facias amicum, Sed semper sugias tanquam malum Portum.
Multi tibi potus & cibi sunt amici;
In re autem alicujus momenti pauciores.
Velis potius sancte in re exigua vitam agere, Quam dives esse, opibus injuste exaggeratis. In
203쪽
18 THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.
In justitia comprehensim omnis virtus inest ;Et quilibet vir est etiam bonus, o Cyme, qui justus est. Divitias quidem numen vel pessimo cuique donat, Sed virtus paucis viris Cyrne obvenit. Insolentiam Cyrne Deus primum malum dedit viro Cujus locum redditurus est nullum, quem exterminaturus Parit satietas injuriam, cum improbum opes sequantur Hominem, & cui mens non est integra. Noli unquam cuiquam paupertatem animum perdentem viro iratus Nec egestatem Cyrne improbam objectare. Iupiter enim libram inclinat alias alii, Alias ut quis ditescat, alias ut nihil habeat. Nunquani Cyrne crepes Verbum magnum, novit enim
Hominum, quid nox &dies viro det effectum. Multi quidem utuntur ingenio scaevo, & fortuna dextra, Quibus quod malum videbatur cedit in bonum :Sunt etiam qui consilio recto, at numine laevo Res gerunt, eventus autem operibus non respondet. Nemo hominum nec dives nec PauPer, Nec malus absque numine nec bonus est. Aliud alii malum est, revera autem beatus nemo
Virum bonum paupertas omnium rerum maxime exanimat,
Et senectute canis sparsa & sebri quotidiana magis. Quam utique oportet fugientem & in immanem poeitum Se dejicere, & de rupibus Cyrne sublimibus. Quicunque enim Pauperie praepeditus est, neque quicquam eloqui N eque facere is potest, lingua vero ei obstricta est. Oportet igitur pariter in terra & super lata aequora maris Quaerere gravis, o Cyrne, liberationem paupertatis.
205쪽
206쪽
Mori mi Cyrne tenui satius est viro, Quam vivere dura pressum PauPertate.
Arietes & asinos quaerimus Cyrne & equos Generos : & quisque vult sortes mares Foeminis admitti: at uxorem ducere malam mali non dubitat Vir fortis, modo ei amplas opes dederit, malus isse. Nulla foemina ignavi viri renuit esse conjuxopulenti, sed divitem vult pro bono. Divitias colunt; & ex malo prognatam bonus in matrimonio habuit, Et malus ex bono ortam, Divitiae genus miscuerunt. Adeo ne mireris, Polypaeda, genus civium Ρessundari ε, commiscentur enim bona pravis. Hic vir sane hanc sciens malo patre prognatam esse Ad aedes suas ducit divitiis impulsus Nobilis ignobilem, quoniam valida eum necessitas Impellit, quae viri animum malorum patientem reddere solet.
Cui facultates divinitus & cum justitia suerint Et pure semper & firmiter permanent. Quod si injuste & intempestive vir animo lucri cupido Comparabit, fio pessurio Praeter aequum rapiet, Ad breve tempus quidem aliquid lucri ferre videtur, atqui
ad extremum Rursus fit damnum, Deorumque sententia praevalet.
Vinum multum potare malum est, at si quis ipsum Pinet prudenter. non malum sed bonum est.
207쪽
188 THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.
Divitiarum nullus est terminus definitus hominibus, Qui enim nunc ex nobis plurimas habent facultates, Ad duplum properant ρῆ quisnam omnes expleverit p opes quidem mortalibus sunt dementia.
Arx & turris qui est imperito populo
Cyrne exiguum honorem reperit vir bonus.
Pulcherrimum est quod justissimum, & optimum bona esse
valetudine, Res verojucundisiima quod quis amat, eo potiri. I
omnium autem hoc pessimum inter homines, ipsaque morte Et omnibus morbis pejus est et Liberos postquam educaveris, & commoda quae sunt omnia
Pecuniamque recondideris, multa aspera perpessus, Patrem odio habent, & imprecantur interitum, Et aversantur tanquam mendicum advenientem.. .. , , Garrulo homini silere gravissimum est onus, Et dum loquitur, quibus adest molestus est. . oderunt eum omnes, commercium vero vitari nequit '
Hominis hujusmodi in Convivio ; Neque
209쪽
210쪽
Neque vult amicus esse, postquam quid adversi viro evenerit, Non si ex utero Cyme eodem Creatus fuerit. Amarus & dulcis esto, asper & lenis Famulis & servis vicinisque proximis; in loco nempe. Non oportet movere bonam vitam, sed quiescere, Malam autem move donec in commodum statum consti
Mali non prorsus mali ex utero nati sunt, Sed cum viris malis amicitiam confirmantes Flagitiosaque facinora didicerunt & verba maledica & contumeliam, Putantes illos omnia dicere vera. Inter convictores vir prudens sis, Et omnia te latere quasi absentem simula. Scito ferre iocos, at foris strenuus esto,
Cognoscens ingenium, quod quisque habet. Inter insanos ego valde insanio, at inter justos omnium hominum sum justissimus. Multi quidem improbi divitiis abundant, & probi pauperieamiguntur; At nos cum illis non commutabimus Virpite divitias; quoniam haec est perpetuo stabilis, pes autem hominum alias alius possidet. Cyrne sortis vir animum habet semper firmum, Et moderate fert fortunam & in rebus prosperis sinas & in adversis. Si Deus pravo viro opes & divitias suppeditaverit, insipiens a maleficio temperare nequit.
Ne unquam parva de causa amicum amittas. Credens gravi Cyrne calumniae. Si quis peccatis amicorum in omni re succenseat, Nunquam inter sese commodi nec amici Esse poterunt homines: peccata enim homines sequuntur Mortales Cyrne, at Dii serre nolunt. Ne