Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

211쪽

192 THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.

Ne quid nimis festina : omnium media optima, atque ita Virtutem habebis, quam accipere est res dissicilis.

O improba paupertas quid cessas me relicto ad alium Virum ire, curque me non volentem amas tQuin abi & ad aliam domum accede, neque nobiscum Semper miserae hujus vitae usum consectes.

Non possum pernoscere mentem civium quam habent. Neque enim bene faciens placeo nec Perperam. Obtrectant me multi pariter boni & etiam inertes ;Αt imitari nemo fatuorum potest.

In paupertate & improbus vir & eo multo melior Dignoscitur, dum egestas utrumque Occupat. Illius enim injusta cogitat animus, neque semper Recta sententia pectoribus ejus inest. At hujus contra neque adversis rebus flectitur animus neque laetis: Virum strenuum haec & illa aequo animo sustinere oportet.

Procreare & educare hominem facilius quam mentem bonam Indere, nemini hoc adhuc in mentem venit

214쪽

THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE. I93

Ut faceret ex stulto sapientem, ex malo bonum: Quod si medicorum filiis hoc tribuisset Deus Ut sanarent malitiam & perversas mentes hominum, Multas utique & magnas mercedes tulissent. Si vero creari & inseri in hominem posset bonus sensus, Nunquam ex bono patre exstitisset malus filius Post audita consilia prudentia . enimvero docendo Nunquam facies ex malo viro probum.

et t.

Virtutem cole, & tibi quae justa sunt placeant,

Nec te vincat lucrum cum sit sordidum. Neminem horum Sodalium) invitum manere apud nos cm

Nec soras non volentem ire jubeas, Nec dormientem excita, mi Simonide, quemcunque nostrum Madidum vino mollis sopor occupaverit. Neque qui vigilare volet, jubeas invitum dormire ;Quaelibet enim res, quae ex necessitate fit, est molesta. Ei qui vult bibere prope astans famulus) vinum misceat, Non omnes noctes licet molliter nos curare. Atqui ego, quoniam modum habeo suavis vini, Somnum curas sedantem capessam, profectus domum. Ostendam quod vinum jucundissimum est potatu, Nec enim omnino sum sobrius, nec valde mero madeo. Quicunque autem transilierit potus modum, non amplius

ille

Suae ipsius linguae potens est aut mentis. Loquitur res sensu castas, quae viris sobriis turpes videntur, Nihilque non sine pudore facit, quando ebrius est, Ante sapiens, tunc stultus: proin tu haec Cum scias, ne bibe vinum praeter modum ;Sed aut prius;uam ebrius sis surge, ne te pervincat Venter, quasi vilem servum qui in diem operam locat, Cc et Aut

215쪽

196 THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.

Aut manens ne bibe ; tuque adeo rem vanam existimes Hoc poculum Potum hunc cujus gratia inebriaris.

Insipientis viri pariter ac sapientis vinum, cum quidem Supra modum bibitur, levem solet reddere mentem. In igne quidem aurum & argentum periti homines Explorant, viri autem ingenium indicat vinum Quantumvis prudentis, quod praeter modum bibens hausit; Ut adeo dedecore inquinet etiam eum qui ante erat sapiens. Vino gravor caput Onomacrite. & mihi vim inseri Vinum, mentisque non amplius ego sum compos Meae, at domus circumagitur, quin surgens Tentabo an & pedes etiam Occupet Et mentem in pectoribus; male autem metuo ne quid ineptum. Faciam vino nimius, & magnum dedecus sustineam. 23. Si quis sorte te meam vitam percontetur, sic ei dicas, Ad summam selicitatem male, ad summam miseriam bene admodum. Sic ut unum quidem hospitem paternum non derelinquam, At munera hospitalia pluribus Praebere nequeam.

et .

Neque quemquam prodidi amicum & fidelem socium, Nec animo meo quicquam servile inest. Semper mihi cor laetitia gestit quandocunque audiam Tibias edentes amabilem sonum. Laetor etiam affatim bibens, & tibicinem audiens,

Laetor vero & canoram manu lyram moderans. Nunquam servile caput natura rectum est,

Sed semper obliquum, & cervicem distoriam habet. Nec

218쪽

THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE. I99

Nec enim ex scilla rosae nascuntur, nec hyacinth , Nec unquam ex serva Puer ingenuus.

Fortiter ferre decet quae dant Dii mortalibus viris, Et facile pati utramque sortem. Nec malis aegrotans ange mentem, nec honis Laeteris repente, priusquam finem extremam videris. Mi homo inter nos procul simus amici; Praeter opes cujust et rei est satietas.

Inc' :rtus animi in malis versor, corde dolens, Extremam enim paupertatem non adhuc praeterfugimus. iisque divitem virum colit, contemnitque Pauperem vomnibusque hominibus eadem est sententia. Omnis generis scelera inter homines sunt ;Omnigenae etiam virtutes & Vitae artes. M sinum sapienti apud insipientes multa loqui, Et perpetuo tacere, hoc enim fieri nequit. Turpe sane est ehrium apud viros sobrios esse, Turpe etiam si sobrius apud ebrios maneat. Puberias & juventus levem reddunt viri sententiam, Multorumque efferunt animum in errorem.

Cui non animi libidine sortior est ratio, semper in incommodis Cyrne & magnis versatur erroribus. Consili tam capias bis ter quodcunque demum ad animum tibi occurrerit, Temerarius enim vir damnis conflictatur.

Bonis viris adest & consilium & pudor, uitales nunc dierum inter multos revera sunt pauci. Multos

219쪽

etoo THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.

Multos sane viros Satietas perdidit recta ratione desectos, Nosse enim modum dissicile est quum res laetae adsint. Nequeo tibi. mi anime, sus ditare omnia congrua, grata si exoptata ἔPerser ; res bonas non hercle tu solus amas.

Quandiu bene habeo. misi mihi amici, quod si quid gravius Offenderit, pauci fidellam gerunt menaem. Vulgo hominum virtus haec est unica, Ditescere, at aliarum rerum nullus sane est usus.

Non si sapientiam habeas ipsius Radamanthi Pluraque scias quam Sisyphus aeolides.. , .. ῖ9 - Νunc qui perpetrat scelus Effugit, malum autem deinde alias sustinet. . 'Atqui hoc, o Deoium immortalium Rex, quomodo est j aD

Ut vir qui est extra injusta facinora, Nullius impietatis reus nec periurii, Sed justus cum sit, non justa patiatur pEnimvero quis aliut homo respiciens ad hunc in posterum Veneretur Deos, quid vero animi ei esse possit pQuando vir injustus & sceleratus, nec quicquam hominum Nec Deorum iram metuens, devitans, Insolenter se gerit divitiis expletus, cum interea justi Amiguntur dira oppressi paupertate Haec cum intelligas chare amice juste rem facias ;Modestum animum gestans absque improbitate, Semper horum Sermonum memor & tandem aliquando Laudabis, Verbo sapienti si obtemperes.

Iupiter

SEARCH

MENU NAVIGATION