D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

631쪽

v Nivs VIRGINI s. ra Ias proponit nobis dominus. In prima & secim .da monet nos generaliter, Ut regnum coelorum cinamus. In tertia ut poenas infernales timeamus& caueamus. In quarta monet nos praedicatoresspccialiter, ut hoc intelligamus & praedicemus instanter.lia prima igitur monet nos regnu coelorum emere cum dicit, Simile est regnum cariorum the auro. Ideo rebus visibilibus & concupiscibit bus comparatur, quatinus animus noster per visibilia discat inuisibilia.Et per ea quae huic seculo concupiscibilia sunt,discat cocupiscere ea quq si per concupisceda sunt.Ecce enim regnum coelorum comparatur thesauro, quoniam ad instar thesauri inuenti, gaudij abundatiam & fiduciam dat inuentori. Sed longe incomparabiliter.Vanu enim gaudium praestat thesaurus, scilicet abundantiam deficientem, fiduciam infidam. Ccelestis vero thesaurus praestat gaudium verum, abundantiam indeficientem fiduciam fidam .Ager vero est exercitium bonae vitae, quae ad instar agri, prius a spitiis & tribulis vitiorum, falcastro correctionis purgatur, aratro praedicatio dis excolitur,semine verbi Dei seminatur Et sic germinat flores virtutum,& fructus bonorum operum. In fine autem huius agri absconditus est thesaurus ccxl estis, siςut merces in labore, fructus in flore. Hunc thesaurum per fidem& sacram scripturam aduertimus, per studium boni operis quaerimus. per conleplationem contemplamur, & quod*modo iapr gustamus, dc per diuina reuelatione inuenimus. inuentu verb thesauru nunc absco

dim ut nobis seruetur cu proposita & intelionq

632쪽

thesauri coelestis acquiredi, a malignis spiritibus

do ab humanis fauoribus in cordibus nostris occultamus. In praesenti enim vita quasi in via sumus, per quam ad patriam festinamus. Maligni vero spiritus quasi quidam latrunculi nobis insidiantur.Depredari ergo desiderat,qui thesaurum publice portat. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra non videant, cum scriptumst videant opera vestra bona, Sc glorificent patrem vestru qui in coelis est: sed ut per hoc quod

exterius agimus, laudes humanas no quaeramus.

Sic autem sit bonum in publico, quatinus intentio maneat in occulto, ut de bono prorimis praebeamus exemplium,& tamen per intentione plucandi Deo soli semper optemus secretu M. Tunc

autem agrum,ueditis omnibus comparamus, curro exercitio bonae vitae, id est thesauri coelestis in fine illius absconditi acquisitione,omnibus voluptatibus carnis desideriis abrenunciamus, omnia caduca,quasi stercora reputamus, & pro eo quaelibet dura pati non reformidamus. Sicut autem agrum per se sterilem de vilem, thesaurus in eo ab stonditus concupiscibilem emptibilem facit.Sic exercitationem bonae vitς,licet per se vilis sit,& inutilis hominibus videatur, tameuthesaurus aeternae beatitudinis in fine illius abscoditus ea cocupiscibile,& magno coparabile reddit. Sperniit quippe homines animales vita spirituale,& si venalis esset, credo q, non emeret illa.

Nobis aut e qui veri Christiani sumus, per se prenosissima habetur,etia sine praemib,quatomagis Cu praemio & cu tanto t Nonne magni est per se

633쪽

vNI vs VIRGINIS. I 2s recte vivere, mundum cor habere, omnibus veracem Sc aequum esse, daemones & vitia calcare,' virtutibus , & boni, operibus florere, munda ira omnia vilipendere, deum conscium habere,mortem non timere, sed potius expectarc Z Noniae hec magna sunt per seὶ Sed quanto incomparabiliter fiunt maiora,cum thesauro aeternae beatitudinisὶ In secunda quoque parabola hortatur nos Dominus ad idem, cum iubdit, Iterum est x gnum Gelorum d est, negotium acquirendi rcgnum coelorum, hom m negotiatori quaerenti boa ad margari ta s. Sane omnes homines bonas margaritas quaru

id est beatitudincs, sed inquirendo,& extimatione falluntur plerique. Quidam enim aestimant beatitudinem esse in abundatia diuitiarum, quidam in honore seculari, quidam in potestate humana, quidam in gloria temporali, quidam in corporali voluptate. Sed omnes hi decipiuntur: quoniam abundantia diuitiarum temporalium egens est: honor secularis inhonorus cst, potestas humana impotens est:gloria temporalis, false est: voluptas corporalis, fastidiosa est. Et in sila

per unumquodque istor in vanum & momentaneum est. Propterea prudens Dogotiator cum videt, quod in his omnibus verae beatitudinis margaritam inuenire non potest, quaerit per sacram scripturam,& inuenit per sdem x bonam

operationem margaritam aeternae beatitudii risin alia vita repositam esse, & dicit: In omnibus requiem quaesiui, & in haereditate domini morabor. Igitur ad illam obtinendam inardescit, pro ter cam omnia temporalia negligit, ex tribuit:

634쪽

Propter eam omnibus suis rebus &sbimet abrenunciar,eam solam desiderat, eam per quaelibet aspera festinat possidere. De cuiusmodi desiderio & dilectione bene per Salomone dicitur, sortis est ut mors dilectio, quia videlicet sicut

mors corpus interimit,ita ab amore mundi dilectio aetcrnae beatitudinis occidit. Na quam perfecte inebriata crit, ad terrena desideria, velut insensibilem reddit. Neque enim haec beata, cuius hodie natalitia celebramus, moti pro Domino potuisset in corpore, nisi a terrenis desideriis mortua esset in mente. Erecta enim in virtutis constantia,blanditias,& minas .promissiones, &tormenta,aeque propter spem indicibilis & bea titudinis aeternae conculcauit. Ante reges & praesdes ducta fuit sublimior iudicate,seruente fortior. Quid ad haec nos barbati dicere possumus, qui puellas coelestia rapere per ferrum videmus Quos ira perturbat, superbia instat, ambitio ex caecat, luxuria inquinat. Qui si adipisci regnum

coelorum per sanguinem nolumus, vel hoc nobis

turpe sit, quod dominum per pacem sequi aspe

namur. Ecce nulli nostrum dicit Deus pro memorere,sed tantum cupiditates carnales in te occide. Qui ergo in pace vitia carnis nostrae mactare nolumus, quando in bello carnei in ipsam pro Domino mactandam offeremusὶ In tertia verb. parabola hortatur nos Dominus,infernales poenas praecauere,cum subdit tera simule est regnum caelorum in iudicium regni caelorum Agenae missη mni rere ex ames genere piscium congreganti l am ct

impleta esset. ducentes secis littus Iedentes elegeri vc

635쪽

VNIVs VIRGINI s. I 26

Iones in vasa sua, malis autem foras miserunt. Porro sanctae Ecclesiae praedicatio sagenae comparatur, quia & piscatoribus est commissa, ut per eam , fluctibus secuti,ad littus aeternae patri trahamur vel in aeternae mortis profunda demergamur. Hinc dominus per Hicremi na,Ecce ego mittam HAN. IGad vos piscatores multos. Postquam enim audierunt Petrus & Andreas, Iacobus & Ioannes, sequimini me, faciam vos fieri piscatores hominu , texerunt sibi sagenam ex nouo &veteri testameto,& in mare mundi eam miserunt quae ex omni genere piscium congregat. Quia ad peccatorum veniam sapientes & fatuos, liberos & seruos, diuites & pauperes,sortes & infirmos vocat.Vnde

pet Psalmistam Deo dicitur, Ad te omnis caro

veniet. Q ut sagena tuc demum uniuersaliter replebitur,cum in fine suo humani generis summa concludetur. Quam educunt &secus littus sedet, cum ad finem mundi eam trahunt: & ipsi iudices sedent, & boni quidem pisces in vasis eliguntur, mali vero foras proiiciuntur: quia electi in coelestes mansiones recipiuntur: & reprobi longe in

aeternas tenebras proiiciuntur. Nunc enim bonos malosque communiter Ecclesiae sagcna continet. Sed littus indicat quid trahebat. Et pisiccsquidem capti non pollunt mutari, nos verb per poenixentiam de malo in bonum possiimus commutari, dum licet ergo fratres mei, in melius vitam nostram permutemus, ne in fine a sianctorusocietate separati,in ternam damnationem proiiciamur. Vnde & hanc parabolam Dominus ex-

636쪽

ponens sebdit, Sic erit in consium it Onesiculi. Exia sunt ngeli, craeparabunt ntidas de medio justorum, Q mittent eos in caminum ignis, ibi erit fetu fridor dentium. Hoc fratres mei, potius time dum est quam exponendum. Aperte enim reproborum tormenta denuntiantur, ne aliquis per ignorantiam se excusaret, si aeterna damnatio obscure designaretur. Vnde & subditur, Intellexistis Lee omniafricunt e etiam. Ad discipulos dirigitur sermo qui fututi erant aliorum magistri: quibus datum

est nolle mysteria regni Dei, caeteris autem in parabolis. In quarta demum parabola,docet dominus nos praedicatores, quatenus tanquam scribae ct notarij eius, verba sua in tabulis cordis scripta teneamus, & caeteris ea instanter praedicemus, cum subdit,iaeo Omnu sinia doctin in regno coelorum,

id est,in Ecclesia, imilis es homini patrifamibis qui profert de thesauro suo noua re vetera.Quod triplici ter intelligi potest. Paterfamilias enim profert

de thesauris suis nouos & veteres fructus,vinu nouum&Vetus,quibus cor conuiuarum suorum

corroboret dc reficiat. sic & doctus praedicator profert de thesauro doctrinς ως tam noua quam Veterem legem, quibus cor auditorum suorum confirmet & pascat. Secundo paterfamilias profert de thesauro suo ram veteres diuitias a patribus suis derelictas, quam nouas a seipso acquisi-xas.Sic & doctus praedicator profert de thesauro doctrinae suae, tam veteres sententias & parabolas a Ieteribus patribus conscriptas,quam nouas ad exemplum antiquarum excogitatas. Tertib

637쪽

quoque paterfamilias proseri de thesauro pr dentiae suae promissiones nouorum prςmiorum, aut minas veterum suppliciorum, quibus famialiam suam aut trahat,aut deterreat. Sic & doctus praedi cator scit noua proserre de suauitate regni coelestis, & vetera de terrore supplici, gehenn lis. Veteris enim Adae meritum erat ad inferna descendere, novique hominis Christi meritum est coelum introire. H ergo in conclusione ponit quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum, & bonam margaritam produxit, post de malorum combustione subiunxit. Hinc concludens stabdit:Ideo emni scriba doctis in regno coelorum ilis est patrifamilio, qui postri de thesura suo naisa Cr vetera. Ac si aperte dicat , ille doctus in ecclesia praedicator est, qui nouit pr serre noua de promissione regni coelorum:&vetera de comminatione gehennalium torment rum, ut vel poenae terreant quos praemia non a mulcent. Audiat unusquisque de regno quod semet audiat de supplicio quod timeat: ut torpet

tem animum de terrae vehementer inhaerentem,& s non trahat ad regnum amor, trahat vel terror. Ecce enim de expressione gehennae dicitur, ni rei fetus birir dentium. Quia ergo praesentem gloriam sequuntur lamenta perpetua, hic Vanai fratres mei,laetitiam fugiamus, ne illic in aeternum defleamus. Nemo enim potest & hic gaudere cum seculo, de illic regnare cum Deo.

Vnde Salomon ait,Est tempus flendi, & est tem-Pus ridendi. Hic, fratres mei, est tempus flendi

638쪽

COMMv NE UNI vs VIR G. nostra vel aliena peccata: in alia vero vita terti- pus ridedi. Cum pio euasione periculorum, tum pro adeptione aeternorum gaudiorum, Temporalem igitur laetitiam infletus poenitentiae commutemus , carnis voluptatibus abrenunciemus, in laboribus iustitiae nos exerceamus,excessus nostros operibus misericordiae redimamus, ob desiderium coelestis thesauri nostra distribuamus: omnia caduca propter ipsum tanquam stercorate putemus,illuc suspiriis, illuc desideriis festinemus, quatinus per intercessionem huius sanctae, cui hodie festiuamus, tandem laeti peruenire Valeamus Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION