Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

291쪽

168 QUAESTIO LEPIDIss IMM

.mopere modo rogent, einagitentque ; sed etiam tanti , quanti illis in mentem venerit postulare , praesenti pecunia parati stat emero . Quae cogitare qui volunt , quo in discrimine sua si ex stimatio , f maque posita , facile intelligunt: quo sit , uti me tu , suspicioneque i

huti , cum se se excrucient, afflictentque , tum uxorem, omnemque do mum , totamque familiam male habeant, custodias imponant, ipsasque domo petdem efferre, neve ad Ianuam accedere, neve alienum , n que liberum , neque servum intromittere in aedeS, neque vicinorum , aequaliumque ullum alloqui, neque vero per fenestram despicere in plateam permittant: quae cum fiunt , sollicitudinis, anxietatis , tristiliae , querelarum Omnis repletur non modo familia, domusque , sed i ta etiam vita , cujus cursus maxime fluctuosus , atque infestus reddiatur . Nam simul, atque animum haec invasit formido, dissidereque coeptum est , nunquam vacuus, solutusque cura vir esse potest. ItaquGaut quasi claudus sutor domi sedet totos dies aut ipse cum absit, animus tamen domi est. Etenim aemulum , rivalemque, cum amicam habemus, ferre si nulla ratione possumus, eaque res eo nos saepe adsegit , ut somnum capere omnino nequeamus, ac quas severa quaedam xes, magnaque agatur , maerore , S lacrimis conficiamur ; quid in isto vos facturos esse censetis graviori aliquanto , justioreque metu Neque enim mulieris modo unius voluntas, amorque mutuus , fide Lque in dubium vobis veniet, sed vestram etiam aestimationem , fama

que, liberosque vestros in discrimine positos esse existimabitis. Mitto,

quod ne amicis quidem uti libere , tutoque licebit: saepe enim , assimu lata cum maritis familiaritate, domesticam eorum ad fraudem, corruptelamque aditus patefactos esse cum audietis , ne idem vobis quoque usu veniat , metuetis , cavendumque existimabitis ἔ ac ne ab amnibus quidem , cognatisque tutam esse conjugem vestram multorum exemplo, injuriisque docebimini et fratres mediusfidius ipsos vestros suspectos habeatis necesse erit, quando eam in hoc genere nonnullorunt ,

intemperantiam, libidinemque esse, atque eo usque efferri intelligetis, ut nihil sancti , nihil omnino habeant religiosi . Itaque sic statuetis, mulieri in se se probrum admittere uti ne liceat , id vobis magnopere esse providendum et nam ut non concupiscat quidem, fieri omni- .no non posse constituetis . Quare repellendi vobis erunt amnes, coingnatique omnes, vicini , tribulesque vitandi, Omnis metuenda juventus , tota civitas formidanda; tum observandae ancillae , nutrices , omnes

servi custodiendi , saepe etiam multandi. Quae cum foras efferuntur, sermoque de surTmo hoc virorum metu , custodiaque increbrescit n que vero contineri, reticerique diu potant) praeterquam labem etiamiam,

292쪽

mmiliae , nominique aspergimus; commissum enim existimant ab evi; quam tantopere custodias, aliquid , cur in Posterum cautius metuendam , diligentiusque custodiendam tibi censeas esse t quod si eveniat . titi uxoris flagitium compererint, manifestoque deprehendant, cavere, adolescentes , existimetis quicquam accidere homini calamitosius , ut Iumve ma)us , gravius , acerbiusve vulnus infligi , inurique pom. Quas enim res homines Omnium carissimas , suavissimasque habere smerito solent, liberos, atque hominum existimationem , famamque , addant etiam siqui sunt, qui ita existiment) conjugem, iis temporis puncto privari, spoliarique acerbissimum , aerumnosissimum , miserriamumque non eme qui potest a Etenim quos susceperis , institueris, educaris , quos pro tuis amaris , summeque caros habueris , quibus unice oblecteris, in quibus acquiescere solitus antehac fueris liberis,

eos nunc demum alienos esse, nothosque adigi re , ut vereare, non sine summo animi dolore, summoque cruciatu accidere, adolescentes, Potest e ab uxore autem, quam cum pudicam, probamque existimaris, tum tui cupidam , atque amantem habere te non dubitaris, quamque omnium commodorum, incommodorumque sociam, ac participem , cum re ipsa , tum vero animo, & voluntate jampridem feceris; desertum ubi re , proditumque per summum dedecus, nefariumque scelus intelligis , turpissimeque , ac flagitiosissime violatam conjunctionem vestram animadvertis, quam integram , inviolatamque a ac sinceram perpetuostre animo, ac mente proposueris, id vero ea nos animi aegritudine asscere solet , cui mederi ratione queamus nulla e sumit enim vires, serpitque in dies latius dolor, cum praeteritorum recordatione , praesentisque , atque angentis mali cogitatione, tum vero futurorum metu.

Tanquam enim depulsae ab Oculis tenebrae , Caligoque remota nunc tandem sit, sero nos quidem, sed tamen praeterita etiam mulieris nais gitia respicimus ; ingemiscentesque quibus rationibus , quotque modis data a praeclara nobis conjuge Verba sint, recognoscimus; quantop reque metuere ab ea oporteat, facile perspicimus. Idque vel inprimis nos angit , quod existimamus , quae uxor antehac clam nos habuit , ea nota , claraque in vulgus esse. Itaque vix jam prodire audemus, fractoque , ac demisso animo , summo in maerore , cum ob oculos versetur nobis nostrum dedecus, atque opprobrium , ac cruciatu vitam agimus. Haec habui, adolescentes, quae vobis de mulierum natura , moribusque in praesentia exponerem p quae t nisi fallor in vitae , animorumque

quieti, quam equidem expetendam , comparandamque unam omnium

rem maximi semper duri, penitur adversatur . Sed nos consuetudinis

293쪽

tanquam aestu serimur, atque absorbemur, anteaque uxorem ducImus, quam cogitare haec , quae a me Vobis exposita sunt, existimareque, per aetatem, perque rerum imperitiam liceat. Saepe ctiam parentum voluntati, atque imperio dum paremus , atque Obsequimur, tranquiti litati , atque quieti parum prospicimus . Nam Praeter ea, quae a me dicta sunt , nulla res homines tam ad egestatem redigere solet, quam uxorem cum habent. Cum enim ipsa mulier ali, vestiri, ornariqueis maximo sine impendio non potest, tum in nutriendis , educandisque libetis, filiabusque in matrimonium collocandis amplissima saepe ex- Iausta esse patrimonia videmus et tum nulla res tam est uni ampla , atque opulenta, quin plures inter liberos dispertita, ac divisa , notia, angusta , tenuisque videri possit. Hinc illa exoritur domestica tanquam fiditio, conjuratioque liberorum adversus parentes, cum parcissimi senes, tenacesque adolescentulorum obsistere studiis, ac voluntatibus re-8 Pugnare propter paupertatis metum cogantur ; ob idque ipsum , a quibus amari plurimum , colique aequum erat, iis se se odiosos esse intelligant, atque invisos. Id quod Terentianus ille Mitio, quam dubsentissime providere se se ait: Do , pratermitto , non necesse habeo omnia pro meo jure agere. Amari enim Je a suis vult; qui idem sortunatum existimari se se dicit , quod uxorem n-' 'terie nunquam Verum huic quidem unicus fuit, & erat unde illa, quemadmodum ipse dicit , fierent . Quod si plures suscepisset liberos , sane aud multum a fratre dissentiret , homine parco , ae dum: metueret enim idem , quod ille, cum ait et V dere videor jam diem illum, cum hinc egens profugiet aliquo militatum. Quibus sane verbis, adolescentes, essicitur, uri cum tot annorum iti nere confecto , desessi, lassique requiem , ac pausam quaeramus , tum in salebras incidamus maximas, laborisque plurimi plena utamur via; ac posteaquam ipsi aegre, ac dissiculter eos labores, eaque, quae vita habet, pericula exantiaverimus , rursum tanquam regredi a princia Pio cogamur , comitesque nos adolescentium praebere aetati cum l hricae , atque infirmae , tum feroci, ac tanquam ferventi. Quasi enim vinolenta naturae fervore quodam adolescentia bacchatur , di furit; tametsi vos quidem sicci , temperatique, ac plane sobrii estis: sed id vestra potius evenit propria , quam communi adolescentium natura δnos autem de genere loquimur. Ac ne longius abeam , quam sollicitus est idem, idem ille Mitio magnum , credo, certumque ob aliquod periculum , cum ait et Ego, quia non rediit filius , qua cogito 1 quibus nunc sollicitor rebus I Sed hunc formidolosum senem, nimiumque indulgentem missum faciamus. Quid ille alter attentus, atque asper a nonnea

294쪽

A N UXOR SIT DUCENDA et r

isistis, atque exanimatus fratrem quaeritat δε nonne prae iracundia insi nit a fores effregit , atque in aedes irruit alienas . Atqui haec tum , levia sunt , tum quotidiana . Non est flagitium, mihi crede, adole

scentulum scortari, non est, neque seres essiringere et exhalet enim naturae servor oportet; quamquam non est haec senum oratio, aut sen

tentia, sed Mitionis . Verum ut haec sint levia, quid illa a cum mi.

sero, atque aetate consecto parenti repentino renunciatur, aut in cae de affuisse filium, aut trucidatum ipsum eme , in carceremve conje.ctum ; quid cum stris alieni magnitudine premi, ireque in exilium co. gi , nisi id pater, parcus ipse , saepe etiam egens , dissolvat a Quid quod selliciti, suspensique metu sint oportet, anxiique in custodiendistiliabus, aeque atque in uxoribus viri r Haec fere sunt, adolescentes, quae matrimonium , societasque haec , quam viri cum muliςribus , tam cupide tamen facere solent, habet incommoda , tametsi Oratione mea rei satisfactum eme audquaquam arbitror . Sed haec , S multa sane videri possunt; & experiendo graviora, acerbioraque sunt, quam audiendo fortasse videantur. Quae cum a me dicta essent, cumque me ad eam, quae supererat, sermonis in alteram partem compararem rationem , renunciatum nobis est , jam jam in curia , quae ad Marci . aedes est , senatum cogi . Itaque cum paullo ab eo loco abessemus longius, continuo cum iis, qui una aderant, adolescentibus in cyminbulam conscendimus; cumque celerrime sane remigio veheremur, is, qui antea quoque verba fecerat adolescens, sane inquit r Nisi tant pere festinandum tibi esse intelligerem , exegissem equidem a re , ut quoniam in altero nobis cumulatissime satisfeceris i probavisti enim,

mihi quidem non modo ad vitae commoditatem , tranquillitatemque smatrimonium non conducere , sed etiam plurimum adversari, atque sobstare in alterum diutius non deberest pollicitus enim es, te disputatu Tum, non utrum modo expediat homini uxorem ducere, verum etiam

utrum necesse sit, ad officiumque pertineat . Atque alterum praestiti- si tu quidem copiosissime, ut equidem hinc jam indicta caussa nuptias tollendas censeam , alterum vero a te nobis deberi intelligis. Atque ego et praeclare, inquam , admones , idque ipsum persolgam is jam nunc vobis, quemadmodum quidem hoc nostro in cursu fieri poterit r statuimus enim , & quidem dissentiente summo philosopho, ci- .veque optimo Socrate, sine certis , legitimisque nuptiis cohaerere civitatem non possie . Quid autem sine fabris quidem , reliquisque somdidarum artium magistris stare civitas potest 3 eo ne auctor futurus sim vobis summo loco natis adolescentibus, uti pistrinum exerceat Is , aut

aperiatis in civitate sutrinam ι Quis est autem , qui quoniam n.si sint,

295쪽

qui agros colant ..civitatem paucis metuibus dissolvi necesse sit, ipso

sua manu aut Mare, aut merere , aut ladere klςat a Quamobrem, ut sine nuptiis contineri civitas nequeat; non necesse tamen habemus uxorem ducere , non magis quam au molere , i aut suere . Neque enim, ut quodque ad rempublicam pertinet, continuo id unumquemisque suscipere aequum est, aut militemus omnes , singulique mercatuis Iae operam demus , quando utrumque 3d rei publicae conservationem , praesidiumque pertinci . Quare compRremu nos ν adolescentes , uti reipublicae maximia omnibus in rebus adJumento , Ornamentoque esse misimus; uxorem autem ne habeamus , praeserum cum periculum nullum sit, quin magnus eorum numerus exsistat, qui ad caerera reiis publicae munera inutiles, ineptique, hanc uvam operam praestare cis vitati cum possint, tum etiam Urcupiant.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION