장음표시 사용
271쪽
formosarum vero sane perexiguus . Itaque singulis in civitatibus exumia quadam pulchritudine mulieres vix ungulae dicuntur ostendi. Sed fingamus nos fortunatos , faciamus felices , quibus procera mulier, aptisque, ac conformatis lineamentis, concinna quadam , ac praestanti membrorum compositione , nullo nostro labore , aut diligentia, ac ne consilio quidem uxor obtingat ; quid putatis primis mehercule sex mensibus ad fastidium satiati , expletique erimus . Pui ego in ades scentia natura quidem mulierum amator indicare enim vobis optimis
adolescentibus volo neque ulli omnino cupiditatis generi dissicilius
restiti, quam huic , vere tamen dicam , nunquam memini, me tam C pidum , atque alacrem ad eam , quam amarem , accessisse, quin multo cupidius , multoque libentius discesserim et cumque noctu, ita uti fit, interdum admitterer , post primos illos congressus , ubi summa cupiditas, ardorque restinctus effer, memini, mihi longissimum fieri s lere , ut lucesceret . Quod si plusculae deinceps noctes casu aliquo concedi mihi contigerat , maximam animo molestiam capiebam; v rum ne ea despici se se putaret , invitissime tamen adibam i itaque
nihil frigidius, nihil languidius, inspidi ve illis noctibus. Quamobremita, ad Olascentes , habetote , nullam rem esse, quae tam celerem habeat satietatem , quam mulier, praesertim sine varietate et Occurrit enim
omnino fastidio novitas; copia autem semper eadem satietatis est mater. Quid enim nonne hic meus vicinus ineque enim obscura res est cujus uxore quid potest esse aut aspectu pulchrius, aut cultu , moribusque elegantius ι sed hic tamen ita est satietate propter hujusce
diuturnam copiam affectus, ut ne una quidem cubare jam potar a
qui idem vulgatissimum quodque scortum dicitur consectari . Quae quidem coniuetudo ne forte erretis maritorum est Omnium , ut uxoribus, vel Ermosissimis, ancillulam quamque praeserant. Ejus igitur voluptatis caussa, quae vel saturitate ipsa quam celerrime morit ra sit , quaeque audquaquam magno labore aliunde aeque magna sumi possit, quam stultiam sit omnes vitae rationes pervertere , atque conturbare, nemo est qui non videat. Huc accedit , quod audqv
quam diu Oblectare ipsa nos uxor potest , ne si maxime quidem ejus nos Ermae , ac pulchritudinis cupidi permaneamus , neque ulla satietate , aut fastidio feneamur. Nihil est enim , quod deflorescat Oeyus, quam vigor ille , & tanquam aetatis viriditas in feminis et quae enim semel, atque iterum peperit, eam jam aspicitis nulli. Excrescunt enim mammae, fluuntque, membra vero, in quibus mollitudo vigens, &Mida quaedam inerat lentitudo , ad omnem jam attrectationem sne succo languescunt coloris autem suavitas , oculorumque flagrantia
272쪽
tenebris nescio quibus offunditur . Itaque fuco , & pigmentis ' illitae
saepe risum, nonnunquam etiam stomachum movent. Omitto proprios quosdam mulierum morbos, certasque , & tanquam sistennes aegrolationes, quibus neque aspectu quicquam , neque odore gravius , aut
tetrius esse potest . Foetet inquit ille in anima uxoris meae et atqui com plectare tamen , deosculerisque eam necesse est cum illo suo stet Te , cum ea habites, cum ea pernoctes; aut certe ejicieris cum . istis fastidiosis sensibus foras. Quamobrem nihil est , quod formae moveamur dignitate, aut potius eJus rei non tam spe , quam nullam habere deberemus, quam cupiditate ; tum quod fastidio, S tanquam saturitate ab ea quam celerrime abalienamur. In desiderio enim est jucum ditas omnis, non in saturitate posita; tum quod caduca ipsi per se, minimeque diuturna. Qua enim aetate viri maxime vigent, ac florent, ea mulieres jam exoletae putantur et imbecillum enim , ac molle , &delicatum corpus, plurimis, maximisque incommodis gravatum , O pMriendi doloribus quassatum , cito senescentis speciem habet . Quapro- Pt magnopere vobis , adolescentes, cavendum videtur, ne quam le- issimae , quamque maxime facilis, communisque, ejusdemque brevissimae voluptatis illecebris capti omnium incommodorum , iamniumque m lestiarum genere irretiri vos patiamini; idque cum ex iis evolvi, ex plicarique laqueis in omni aetate fas non sit . Quae cum dixissem , sen- iebam equidem, paullo me vehementius agere, quam dissecendi ratio,
ac disputandi modus , ac lenitas postularet ; sed mos Critoni gerem
dus erat necessario meo veteri, quique horum , qui aderant, adolescentulorum patruus, idemque nepotum esset curator, unus omnium
amantissimus, ac diligentissimus, qui cum pridie ejus diei ad me Vc-nisset , impense oraverat, uti eorum animos a ducenda uxore dele rerem, quam maxime possem et sic enim ajebat, certas quasdam ob causisas, eorum rationibus adhuc quidem vel plurimum conducere . itaque Cum commoveri eos animadvertissem, orationis meae cursum , paullo sane concitatiorem , non censebam retardandum ; atque inquam is
mae igitur dignitas, pulchritudoque ipsi fragilis quaedam res est, a que infirma, ct caduca ; quaeque, ut flosculi ad omnem aurae flatum decidunt, sic levissimo quoque incommodo intercidere soleat. Si paul-lO , quam consueverint, serius cubitum ieri ut, si tempestivius surrexerint, dici non potest quanto snt insuaviores, ingratioresque; smul vero atque caput condoluit, nullis oculis aspici possunt i exsistit enim in genis
livor quidam teterrimus, facies macie ducolorata Omnem dignitatem e omnemque venustatem amisit. Sunt autem ad aegrotandum multo mulieres , quam nos, procliviores non propter nain modo, quam dixi, caus
273쪽
sam , quod natura imbecilliores esistunt; sed etiam quod pleraequeo
cibi, eisque nocentium maxime rerum appetenteS, exercitatione utu
tur nulla:.morbosa autem semina , cu us integra valetudine multa , tamcn male olere necesse sit , quid potest esse tetrius , aut faedius rQuid enim i Egone vobis, adolescentes, ea in hoc genere LXP nam, atque commemorem, quae sine nausea ne taciti quidem cogitare possumus t cum praesertim ita aperta sint, ut ea ignorare nemini liceat. Etenim quam multas quotidie videmus , quarum attrectatione, tanquam faedae , lutulentaeque rei contactu , inquinari te pulcs t quibuscum dormire , pernoctareque ut velis, nulla mercede, nulla omnino conditi ne adduci possis . Harum ego vos aliquam , adolescentes, vobis uxo rem obtigille parumper fingatis animo velim : qui enim scire possumus , non ejusmodi, aut etiam magis turpem eventuram, e ram magno praesertim numero ὶ cum nostro quidem more eam ducimus , cujus aspiciendae facultas tum demum datur , cum non jam integrum est recusare . Cogitate , per deos immortales , quo tandem animo futuristis , cum a foro, atque a laboribus, fessis vobis , doinumque ad quietem abeuntibus , cadaverosa oris macie , dentibus putridis , impura anima , eminentibus , perversisque Oculis mulier, insigni quadam i tius corporis pravitate praedita occurrit ad januam , in cu)us scilicet jucunditate, ac suavitate omnem deponere languorem, Omnem liceti molestiam . abjicere . Cubitum autem ire cum cogemini , nonne ad supplicium trahi vos ducetis Quid vero amplexari vos, deoscularique cum volet , nonne in coeno vos, atque in cloaca convolvi , convolutarique existimabitis r Cum oboluerint autem alae, reliquaeque cO poris partes, multo cum aspectu faediores , tum odoratu plane int terabiles , qui poterit. s non modo voluptatem , sed ne somnum quidem totis illis noctibus capere t Quamobrem sic habetote , primum, nihil csse, cur speremus, in tanta deformium mulierum celebritate, ac frequentia , sormosam nobis nulla nostro consilio eventuram , neque si maxime evenerit , diuturnam tamen eam fore volupratem , tum s .
quod restinguitur satietate cupiditas , tum quod fragilis res pulchritudo est, & caduca; deinde si in deformem incidamus uxorem sidque maxime est in proclivi in summo nos tanquam cruciatu, ac supplici aetatem esse acturos I postremo ut nobis uxor usquequaque i id quod esse non potest) satisfaciat, semperque nos illius desiderio , cupidit te , amoreque teneamur incensi , ne sic quidem placide, jucundequeo ea frui licebit: neque enim sine querela , & litibus, sineque dissidio ulla conjunctio esse potest , quae non mutua si , ac voluntari . Quamobrem non magni faciendum est , ad vitam quidem placide, j
274쪽
cundeque degendam , quod ex animi nostri sententia conjugem ha heamus, quam toto sut dicitur in pectore diligamus , atque amemus, nisi nos quoque mutuo illi probatos , carosque in primis esse sentiamus. Quae enim potest esse in ea fiscictate, & vitae communitate suavitas, in qua alter invitus, nolensque contineatur 3 quae porro voluptas ullo in congressu , quae non par exsistat , mutuoque respondeat ὶ Poetae quidem , quorum ego vix Jam memoriam retineo, haec animadvertere, nisi fallor, solent et Te tenet , dbsentes , inquit, illos suspiraι amores. Non satis scilicet existimat illum habere debere , quod eam teneat, quod amplexetur , quod fruatur , nisi illa quoque eadem in voluptate sit . Itaque idem tum se atrocissime exsecrari existimat aemulum ne , an maritum ὶ neque enim satis in memoria habeo, voi vero de-Cet , propter aetatem scilicet, de me hercule quemadmodum de patruo audire soleo, etiam propter studium, sed exsecrari tum se velle maxime ille putat, cum ait: Teium interposita languida veste eubet. Quod cum ita se se habeat , sitque fatuitatis , stultitiaeque vel summae uiarantis maritorum querelis, uxores, ipsumque matrimonium accusantibus, sperare se se usque eo deos amicos, propitiosque habiturum, ut quod singulis in civitatibus vix singulis obtingere. soleat, ut uxoris eos non
Poeniteat suae , id sibi facile eveniat . Tum vero illud est hominis sultissime arrogantis, eum se se esse crbitrari, qum mulier unut Omnium , non maxime modo, sed etiam solum in omni vita sibi velit, sibi optet, sibi expetat , varium natura animal. mutabile, idemque fastidiosissimum et commovetur enim mulier levissima quaque ODfensiuncula , ct commutatur . Itaque ipsa mediusfidius cum matre , cujus in liberos quid amore ardentius , quid indulgentia lenius excingitari potest i quam aegre tamen, ac dimculter vivimus i cum qua tamen nullae suspicionis, nullae dissensionis, nullae possunt esse disti dii, nullae omnino altercationis caussae et sed ira sua sponte sunt mulieres concitabiles , ita ad omnem indignationem pronae, ac proclives , ut nulla illis observantia , nullis omnino obsequus satisfieri plane possit. V idetisne igitur , adolesccntes , in quam aestuosum, ac turbulentum mare se se dedant ii, qui spreta, ac relicta caelibe , ac quieta , liberaque vita uxorem ducunt in quo recto, ac tranquillo cuisu siqui sunt, qui utantur, aut si quisquam unquam usus est , magnam ille Foitunae, ac Neptuno gratiam habere debet . Nam quod consilium quid cm4 artemque ille suam , ac gubernationem jactet , jure lime si mihis ccedite in nihil potest. Sed heus. vos , inquam , neque enim
ignorare vos arbitror, hunc filium meum paucis diebu . in .Britanniam cum trircmibus navigiuturum; neque enim , Opinor, celatos vos ha-Ii a ' . . buit,
275쪽
huit, amicos scilicet summos , atque aequales su os, eo se se a patruo suo , fratre meo , maximopere accersiri et huic ego, pro meo paterno scilicet amore, tam longae, atque incommodae navigationis socium , comitemque jamdudum quaerito, atque ea me res admodum sollic, tum habet, unicum , quem habeam , in tam periculosum iter commi ti ; sed fratri negare tantopere postulanti neque audeo ,. neque meher cule decet. Ille enim suis opibus, suaque benignitate semper nostram sustentavit inopiam et nam nos quidem clementem hanc, suod vos non ignoratis, atque otiosam vitam secuti , .aetatem in otio, atque in li- . teris egimus domi ; neque reipublicae , neque vero privatae ullam praecipuam dedimus operam, praeterquam si lege , aut necessitate c geremur aliqua. . Hunc ille filium accersit , quem scilicet opum, si piarumque suarum , quas multas sane , atque uberes, cura, ac labor . suo partas, habere dicitur , rationes edoceat , quemque heredem unicum tantarum . faciat fortunarum et qua quidem in re tametsi perhenigne illum agere nobiscum intelligo , planeque fraterne , injuriam pene mihi feri tamen 'existimo , cum carissimus . mihi, jucundissimus- que eripitur filius, quem solitudinis, senectutisque ego meae socium. Profugiumque unicum haberem. Veruntamen , quando fratri sic de snobis merito gerendus est mos, neque omnino negari illi quicquam potest, in eam , suemadmodum ajebam , nunc curam incumbo, uti comitem illi unum , aut alterum in istam navigationem dem: multi autem in menter. veniunt, quos libenti animo hoc iter una suscepi ros certo sciam ; deliberare autem adhuc quidem , quem potissimum deligam , nequeo . Quamobrem suscipite vos quaeso mecum hanc, adolescentes, parumper cogitationem : nam mihi quidem homini iii xum rerum scilicet imperito , quippe qui non saepe domo, urbe qui-- dem certe nunquam abfuerim longius , id occurrit in primis , uti e. vobis affinibus, necessariisque nostris, atque hujus aequalibus , extorrem aliquem , eumque ex eorum potissimum numero , quibuscumo .hie , dum fuerit, libentissime victitarit, quosque dilexerit plurimum
puto enim fore , uti navigandi labor, patriaeque , ac nostri desiderium jucunda ea consuetudine quam maxime leniatur, ac sublevetur: qua quidem de re quid vos sentiatis , adolescentes , libenter equidem audierim . Quae cum a me dicta essent, nonnulla illi inter se collocuti sunt, quos equidem ad aurem insusurrantes audire non possem, sedeocum , qui major esset natu, tametsi , inquit, nihil nos aliter sent, re decet, atque tu ista aetate, istaque prudentia iudicas ; t exibstimabamus eos quidem, non tam egere natum tuum in isto itiner , . atque labore, solatio, aut oblectamento aliquo, quam eo, qui moni
276쪽
ror in periculis, atque adjutor esse posset. Quapropter multo se illi
prospecturum melius arbitrabamur , si non unum aliquem e nobis, qui ex iis lacunis nunquam enatavimus, itineris, marisque insolitum, comitem adjunxeris ; sed eum maxime uti deligas, auctores nos quidem tibi sumus, qui firmus ipse , multoque rerum usu, nationum, , orarum , locorum , navigandique peritia insumam , atque imperitania, Bbii tui regat, ac tueatur aetatem . Nam ad militiam, inquam , si prosciscatur, non tironi eum cuipiam credo commendarim , cujus ut tur contubernio; sed firmato jam potius usu , atque exercitationibus
militi veterano, qui, ubi opus sit, consilio illi, manuque praesto esse possit. Isto modo prorsus , inquit: atque ego , quid reliquis , inquam , in conjunctionibus nonne id maxime spectare solemus, ut quem nobis adjungimus socium, is non semper nostrae egens sit opis, sed mutuam contra Pobis ipse operam navare pariter possit a sane, inquit. Sed quid istuc tandem est aut quid ad ea , de quibus agimus pertianet i nihildum , inquam ; verum quid vitae hic humanae cursus, noninne vobis longae cuidam, variaeque , ac turbulentae navigationi similis esse videtur Etenim cum e magistri , aut parentum custodia excessimus, nostrique juris esse coepimus , tum quasi navim conscendimus, mox portu solvimus: alius alia leniori utitur ventorum aura: naviga mus certe omnes: qui patrimonium sumtibus exhauriunt, atque offun-- dunt, ii navim evertunt; qui vero ambitioni , & gloriae se se dediderunt , qui simultatibus, & litibus jactantur impliciti, ii mare inse-
sum habent, & vento utuntur vehementiori ; qui vero ludis, atque amoribus, lasciviaque tanquam sirenarum cantu deliniti , ad reliqua omnia pene obsurduerunt , ii ad scopulos. adhaerescunt , neque avelli Possunt. Sunt quorum bonitati, atque simplicitati ab improbis, & callidis, malefici sique hominibus tendantur. insidiae , qui omnibus fortunis , per imprudentiam, perque animi imbecillitatem quandam spoli
ti , in piratas incidisse putandi sunt: illi vero a portu diversissimi invadis retinentur, e quibus emergunt nunquam, quorum animus inexplebili avaritiae cupiditate Oppressus, atque anxius extolli non potest, neque enatare e fundo, praetervehique ullo modo valet. Quid , qui omnium generum facinoribus, sceleribusque contaminati, atque imbuti agitantur a nonne inter syrtes, excusso e manibus clavo , incerto feruntur cursu, neque consistere possunt Quorum vero amici , necessariique moriuntur , ii jacturam facere videri debent, aut privari ve- torum consuetudine , naviculariorumque opera , atque usu necessario.
Quid quaeritis pauci admodum , atque aud scio an nulli, velis pas ss ita in portum pervehuntur , ut non aliquando tςmpest tem , m.
277쪽
risque aestum experiantur, & restantibus rejiciantur ventis . Atque iule, sane, inquit, isto modo se res habet ; tametsi nos quidem pro-psus adhuc absumus a portu, atque terra , necdum altum tenemus;
sed tamen hinc Iam prospicere nobis licet, per quae , quantaque pericula pi aetervehendi simus . Itaque tibi concedimus ut pro iis etiam respondeam ) persimile videri , quod a te de vita hominum , ct navigatione dictum sit; verum, quorsum isthaec pertineant, equidem perinspicere nullo modo possum . Quoniam, inquam , si in eam navigationem , quam suscipere filius hic meus cogitur, eum socium comitemiaque exquirimus , qui ipse , quemadmodum a vobis amantissime sum admonitus , natura valens, robustusque , usu vero, atquε exercitati nibus confirmatus sit, quique Omnes nationes, Omnes portus , omnes oras notas habear, qui tempestatum signa , qui ventorum, marisque naturam teneat, eoque quam exploratissime, quamque tutissime naviget; in istam alteram tam scopulosam , tamque infestam , minimeque m tuosam vitae navigationem , multo nobis scilicet impensius agendum, curandumque est , uti eos nobis socios adjungamus, qui regere nos, ubi tempestas inciderit, valeant, qui scopulorum, qui praedonum , locorumque rationem percipere, qui venientem longe prospicere tempestatem , declinareque una nobiscum tum velint , tum etiam n
rint . Quod cum ita se se habeat, videamus, haec, de qua jamdudum
agimus, comes , sociaque uxor vitae ecquas opportunitates ad secundum, rectumque cursum habere possit. Primum debilis ipsa per si,
atque ad omnem suscipiendum , sustinendumque laborem cum imbe-,cilla, tum etiam ignava , o ue id ipsum in summa festinatione, summoque versantes nos in periculo cunctari, ac tardare cogens; deinde
omnium rerum, actionumque non imperita modo, & insolens s quod tamen maximum in hujusmodi societate incommodum haberi debet sed etiam indocilis , magnaeque ipsa opis , consiliique egens; postremo quae ad ea , quae sua sponte , innumerabilia vita habet incommoda , multo graviora , longeque plura ipsa communem in domum , tanquam in navim conscendens , imporrare , atque imp nere soleat . Grave est enim Omnino Onus paupertatis , iis praesertim , qui locupletes, opulentique cum fuerint, in egestatem inciderunt nec opinatam : quo quidem in Onere ferendo tantum abest, uti ab uxoribus allevemur , ut non maxima nos calamitate assectos es.se existimaturi simus, si sine uxore eadem utamur fortuna et aggravat enim egestatem , aerumnosamque , & specie ipsa miserabiliorem emcie flens, se seque noctes , & dies ami stans mulier liberos vero cum
aspici laus, qui nostra saepe caussa tolerabiliter eam calamitatem laturi Disitiroci by Cooule
278쪽
fuerimus, lacrimas non tenemus. Quo fit etiam , ut quibus uxor, luherique sint, nullum paullo fortius suscipere facinus audeant. Magna est enim parentum , ac plane immoderata in liberos caritas , amo que nimius ς quibus dum bene uti sit, student, fortitudinis , justitiae, incit, in patriam etiam caritatis obliviscuntur. Possum equidem qua
plurimos cives nostros commemorare, quorum in omni anteacta vita vigens animus , fortisque cum fuerit , ubi uxorem duxerint, liberosque procrearint, ita sint molliti ea , quam dico, caritate, atque amore, ut nihil postea viro dignum ne cogitarint quidem; verum cum res ipsa palam sit . quemquam nominari nihil attinet. Est M. Bruti, ejus qui Caesari occidendo intersuit, ad T. Pomponium Atticum epi- sola, in qua vana quaedam illum de republica sperantem , ait, se se
non reprehendere quem cum aetas tum vero liberi segnem emciant.
Sic est prosecto, adolescentes , ut quisque se, suosque maxime diligit,
ita reliquas plurimum res, rationesque contemnit. Nemo est enim , ,
qui non jure se se rei, pecuniaeque avidiorem esse existimet, cui libe- . ri sint:.eorum enim caussa , non sua , rem si paullo attentius faciant, agere se se dictitant; legitimum autem militiae , itineris, legationis,
. Periculi munus cum subterfugere conantur, eadem liberorum utuntur excusatione . Enervat itaque virtutis matrimonium vires, animosque
hominum languefactos, ct mulieris longa consuetudine, tauquam comtagione quadam, effeminatos emollit. Nihil enim tam ad mutandas , depravandasque hominum mentes, moresque , quam consuetudo , &convictus valet . Exilii autem tempestas quanto nobis turbulentior, asperiorque propter hanc ipsam caussam fieri itet, quod liberis, co 3ugibus aut caremus, aut quos beatos , felicesque esse maxime cupimus, eos propter nos moros , calamitososque videmus em: t Quam autem nobis aut in egesta 3 opem , aut in exilio ferat solatium, auxiliumve mulier, lacrimarum, ejulationis, doloris, squalorisque primum plena , deinde fracto, abjectoque animo i ut & consito ipsia , & auxilio una omnium maxime egeat . Consilium autem qui a feminis aut exspectant, aut postulant, irridendi, adolescentes, si ni. Id enim easpectant, quod neque usquam est, neque omnino esse potest. Neque vero in bello utile genus est mulierum e ita enim est natura metum , ct conformatum muliebre primum corpus, ut appareat, earum operam ad facem, atque ad otium accommodatam , cum inter amicos maxime vigere possit, nullum habere inter hostes , interque a rea locum t qui enim ferant ore tam delicato , tamque molli cervi e non galeam modo, sed ne pulverem quidem , S solem mammarum autem eminentim , alvumque turgentem , & tumidum . - quam
279쪽
quam in loricam concludere possint i ..ne in equis quidem sedereta tametsi de Amazonibus multa dici solent , sed fabulis poetarum apta magis, quam vero similia ὶ ullo modo propter eum, quem dixi ,
alvi tumorem , propterque totius corporis . mollitudinem , imbecillit temque possunt. Deinde ut sint quantumvis robusta mulierum corpora , habiliaque I ita tamen est in illis ab eadem natura tener, molis lisque, atque infirmus induus animus, ut ad omnem paullo asperiorem horrescant aspectum , ad Oinnemque strepitum contremiscant, te comcidant . V ulnera vero, caedemque , ct cruorem aspicere omnino no possint. Ita cum sanguinem Medici mittunt, aut abire, aut avertere se se mulieres lent. Quamobrem ab omni bellorum cum tractati ne , tum etiam administratione removendae mulieres sunt . Tametsi
non me praeterit, hoc quidem de riminis secus a nonnullis solere praecipi , qui quidem quam sint rationem secuti, ipsi viderint e nos mores,
naturamque nostrarum , certe ab Omni bellorum tumultu abhorrentem, videmus . Age vero , missam faciamus militiam , vacareque eas prae
stanti hoc, praecipuoque in republica munere permittamus. Quid domi , quanam potissimum in re muliebre ingenium, aut industriam pollere dicimus a quis in judicium advocatam unquam adhibuit semianam , qui sanus modo ipse , mentisque compos esset ρ in curiam vero ne leges quidem sinunt, cum cogitur senatus, venire eas , atque sadesse; quippe quarum mens nullam capere possie prudentiam, omnis. que omnino ordinis, rationis , consiliique sit expers o Est enim nostrum inter genus, atque pecudum vim , omnino mulierum media , atque sinterjecta natura , sed spatio audquaquam pari r multo enim propius ad belluarum ruditatem , quam ad virorum absolutionem, perfecti nemque accedunt. Ac ne in Operosis quid ma , sordidisque artibus mulierum usus est ullus. Itaque eas intra domorum parietes in otio via demus senescere , quarum se se interea viri omnibus excrucient cor poris , atque animi laboribus. Quare cum una modo opera sit, quam
dare nobis feminae praecipuam possist , ea ipsa longe ingratior , im suaviorque isse solet , cum ab uxore , quam cum ab albena prae hetur . Qui igitur vitae sibi metam mulierem ad ungunt, quam pr Menter faciant, jam puto intelligitis, adolescentes. Ii si in alto nutitant , si tempestatibus agitantur , neque habent, unde sibi auxilium aut sperent, aut pinulent, non tam sertunam accusare quam se se, suamque stultitiam debent. Natura enim , non casu mare aestuosum est, ac turbulentum ; quod cum transire cogereris , quid erat, cur tanti periculi, tamque magni laboris tute debilem, imbecillamque mulierculam comitem tibi deligeres t Atque uuliam id tantum haberet im
280쪽
commodi uxor : praecigre enim nobiscum ageretur, si nulla in re ilialius opera, aut consilio uteremur, modo ne ipsa tam crebras, tamque intolerabiles nobis molestias, sollicitudines , detrimenta , damna, dedecora excitaret . Plenum est mulieris ingenium fallaciarum, plenum fraudis, plenum malitiae: ubi enim virtutis minimum, ibi fraudis , dolique mali plurimum . Itaque nihil unquam sincere , nihil vere , nihil bona , ut dicitur , fide feminae agunt et quo enim modo 'COIoris suavitatem, capillique nitorem , ac corporis proceritatem quihusdam tanquam praestigiis ementiuntur ; ita animi perplexitatem , plicitatis simulatione tectam , atque obvolutam habent . Nunquam adeo imparatae , impraemeditataeque sunt, uti non Mentiri, nec opinatis quibuscunque de rebus , quam appostissime ad fallendum pos snt. Quemadmodum enim Iovis illius nunciae aquilae proprium est,
uti adversum solem oculis quam maxime intueatur intentis ; ita mulieris est proprium adversum veritatis tanquam radium, atque lucem, Pertinacissime consistere . Itaque saepe cum manifesto deprehendum eur, manibusque teneri se se vident; tamen impudentissime pernegant.
Quid quod , simul atque libitum fuerit, vim lacrimarum profunduat
quas quidem unde tam subito, tamque multas, atque inexhaustas de Promant , equidem suspicari nequeo. Ac fuit tempus, cum existim Tem, nullum esse commoti animi certius signum , quam lacrimas, de fetum z vultum enim, atque orationem fingi, simularique ad tempus Posse intelligebam . Lacrimae vero nisi sponte sua fluerent , atque Crumperent, quanam potissimum ratione hauriri , undeque in oculos derivari valerent, neque tum videbam, neque mehercule adhuc Pe spicere pomum; ' sed re tamen edoctus , ita statutum , exploratumqu habeo , tam facile mulieri esse, ubi velit, quamdiu velit, uti lacrimet aquam manum vertere . Artilicii enim , non doloris est in muliere flerus . Ac videtur quidem , quemadmodum reliquas natura animantes
Partim cornibus , dentibus alias, ungulisque armavit; ita mulieri a ma quaedam comparasse propria , mendacium scilicet , & lacrimas , quibus illa , reliquisque malitiae, tanqυam telis, tum se se tueri s let, tum in homines impetum facere, in virum praesertim , quem uti fallat, tanquam id unum operis ut ericiat , propositum habeat , diligentissime curat. Ac sunt omnino formosarum mulierum blandime ra , illecebraeque voluptatis , Osculumque ipsum venenata tanquam tela ; sed ea cum ab alienis jam , atque emissa in nos sunt , in viasceribus, in ipseque corde solent haerere : a nostris autem cum mittu tur , ictum , mihi credite, fere non habent : efficitur enim diuturna consuetudine, di copia, uti non multum ad voluptatem intersit, ma