장음표시 사용
261쪽
138 DIss. MAM CASAE ADVER PAULLUM VERG.
ta , odio Italorum hominum , quod illius gentis vitia, di scelera ne. faria homo sanctus tolerare jam amplius non potuerit , relictis re hus, fortunisque suis magnis , ac florentibus , in Germaniam usqueis penetrasser praecipue illud secutum, ut de religione, quae vellet, lis bere sentire, ac dicere Lo sibi arbitram liceret. Verum multo aliter, atque illi existimant , res est e nam levitate , egestate , seperbia , disii ostentatione Vergerius , non filo Judicio , nec Italiae, sed creditorum odio coams cst, ut in Germaniam transfugere . Idemque Vergerii similibus multis contigit, qui cum se , ingenium industriam , doctrinamque suam plurimi aestiment, seque pIurimum , . sne rivali scilicet, amunt; iniquissime serunt, non evocari se continuo Romam , sbi debitos summos honores indignis mandari dolent, illos aspectari , sese jacere , contemni, in tenebris esse anguntur r ubi uri acrius coeperunt homines leves, multa de se sbi frustra polliciti, multa inaniter Pontifici minati, extemplo convicium bonis faciunt , ct moritus, libellis Pontificem maximum , Romanos homines, Italiam omnem conscindunt : magnifice' se apud Germanos, harum rerum ignaros , jactant, quot commoda, quas utilitates domi suae reliquerint rquantos honores , titulosque contemserine, praedicant, pietatis, religionisque caussa et maximis homines mendaciis Onerant, atque in Papam, in Cardinales , in omnes probos invecti , sibi, causs,que suae velim cantur . Adeone infelix Italia omnis est, tam ampla praesertim, tamque frequens provincia ut laudari Italus nemo possit quod s aliquot probi, honesti, laude digni tamen Itali sunt, cur non ii a transfugis illis . ac proditoribus laudantur potius , quam vituperantur universi a Cur saltem cum aliqua exceptione Italia non accusatur Nonne id Christianae aequitatis , caritatisque erat magis , quam eos ipsos honos
seligere , quibus praecipue malediceretis 2 Quorsum vero pertinet Italiam nominare a de pietate disceptamus. Itali inquinati multis sceleribbus sunt. Quid Germania, caretne vitiis omnibus Quid igitur attinet disputare , utri probiores, utri praviores sint i Seditiosum est igitur caussa discedere , in homines invehi, convicia criminum loco habere, exclamationibus pro testimpniis uti , atque id in caussa omnium maxima, atque gravissima . Quid quaeris λ Verum prope, mi Vergeri, mihi dicere videntur.
262쪽
REM plane ad investigandum quidem ratione , atque oration
explicandum dissicilem, ad deliberandum autem maxime etiam periculosam quaeritis , adolescentes t neque enim mediocris est ingenii, communisve cujusdam prudentiae statuere , utrum cum ad vitae commoditatem , jucunditatemve conducat, tum vero ad h minis ossicium pertineat, uxorem habere , necne et eam vero inire s
cietatem , quam nostris quidem legibus unam mortem fas sit dirimere. Mazimae , ac periculosissimae deliberationis non esse inficiari quis potest Quamobrem vos siquando aliquem nacti eritis , qui haec acute perspia cre, prudenterque statuere se se posse profiteatur, ab eo scilicet cerintius aliquid edocti, nihil errabitis ; nos autem in praesentia quemadmodum quidem possimus, studiis vestris Obsequemur. Possumus autem ingenio sane parum , usu autem , atque experientia fortasse non nihil. Nam & nos cum uxore fuimus, id quod non ignoratis , aliquot annos; ex qua scilicet filium hunc meum, aequalem vestrum suscepimus , &mrmultos sane , qui uxorem haberent, amicos, necessariosque habuimuS . Atque equidem, si quicquam id ad rem pertinere existimarem, indicarem sane vobis , utra mihi melius, jucundiusque esset acta vita, canc , quae fuit , cum uxorem habebam , an haec , quae postea sit consecuta. V erum cum utrumlibet ad casum , atque fortunam referri possit, nihil me exspectetis de me ipso esse dicturum . Nihil enim , tuor , prohibet incidisse me in asperum quoddam , ac dissicile m lieris ingenium , cui fuerim ipse invisus, eaque mihi molesta, atque sodiosa ; aut contra in placidum , & lene; idque ita cecidisse , non quod sic ferat natura, sed quia ita casus tulerit. Neque enim, si cives nostri, qui modo navigarunt in Cyprum , secundissimo cursu usi esse dicuntur, ex eo essicitur, per id anni tempus uti non incommodissime, Periculosissimeque navigetur. Itaque de re ipsa, quae sentio, ea vobis caponam, quam accuratissime potero; de me ipse flebo . Neque vero istimare vos velim , necessariam quandam rem esse, uti uxorem ha- heamus. Solet enim tradi id quidem , extinctum iri genus humanum, '
263쪽
iugibus, atque a nuptiis abhorruissent, nulli scilicet hanc Iueem aspiceremus, nusquam Omnino essemus . Quamobrem ajunt, cum est .
quae certo quodam modo agi negesse sit , in deliberationem cadere nequaquam possint, quid est , cur de ducenda, atque habenda uxore, sine qua scilicet diutius futuri non simus, quam quantum unius hominis aetas stri, disputemus , atque quaeramus a Impietatis est hoc quidem de perdendo, ac tollendo hominum genere cogitare : id quod evenire necesse sit, sublatis nuptiis, matrimoniisque repudiatis. Verum hoc , quod necessaria fortasse nonnullis ratione conclusum , atque e fcctum videri possit, mendam habet, S quidem , ne erretis , duplicem . Neque enim , si vel maxime vetitum , interdictumque lege sit, . 'Omninoque non liceat uxorem habere , continuo gignendi , procreandique facultas sublata sit , ac ne omnino quidem comminuta . Quid enim dubium esse potest , quin primis illis hominibus uxoris , legitiniique conjugii ignotum fuerit, atque inauditum nomen i neque eo
tamen pauciores pro numero quidem parentum nati sunt . Quod si marem certum certae feminae destinatum habere , ad uberiorem feturam , frequentioresque partus valere compertum esset, non eousque -hchetes sunt, rudesque ii, qui pecuariam exercent , uti non eundem in grege , atque armentis inducerent morem , quem utilem esse in hominibus animadverterent. Atque equidem citius minorem nobis esse civium numerum , propter nuptiarum, uxorumque morem, quam matrimoniis inventis auctas, propagatiὲsque esse civitates dixerim . Quis est enim , quem non varietas , novitasque invitet; uxoris autem Caietas , ta diumque teneat i Sic est profecto natura , hujuscemodi praesertim in rebus, ut etiam eorum, quae optima sunt , diuturnus usus, atque ansuentia fatietatem , fastidiumque afferat. Videre licet in cibis, ac saaporibus . Nam qui domi, atque apud nos cum sumus, quam minimo
saepe saturi Qleamus feri, isdem foris cum cinnamus , cumque opia parc magna ferculorum , condimentorumque varietate accipimur , fatuis rari, explerique non possumus. Idem in his formis sentimus, quibus oculi suaviter moveri solent . Idem in cantibus: malumus enim deteriorem , quam semper eundem, vel optimum . Valet igitur , ut ad gustatum reficiendum , sic ad jacentes reliquos sensus excitandos, varietas plurimum I uxoris autem diuturna consuctudo, & copia obest . Ad haec accedit, quod cessare coguntur viduae, in Orio esse multoties jam grandes natu Virgines , quae vel propter parentum tenuitatem , vel propter propiDquorum negligentiam , fer us pleraeque collocantur, quaeque ad explendam civitatcm, nisi m re prohibetentur , utiles csse
possent. At Plato quidem quo quis locupleti cm, quia salini L a
264쪽
testem requirat civitatem existimat cum initio institui nullis certis
uxoribus posse commodius, tum conservari, durareque diutius . Quamobrem, quod ajunt , sine matrimoniis , ac nuptiis extinctum iri genus humanum, id contra est. Augebitur enim potius magis, quam nunc, ProptCr eas, quae a me sunt expositae , rationes. Quod cum ita se se habeat, sitque natura quidem non modo non necessaria quaedam res matrimonium, sed ne utilis quidem; tamen quoniam iis legibus, e que more utimur , uti qui famae , atque existimationi consultum velint velle autem omnes debent eos fere, cum uxorem duxerint, nunquam filios fateri se se suscepisse suppudeati faciamus ita esse , ut ajunt, Oportere , aut etiam necesse esse vigere, & coli Omni in recte instituta civitate matrimonia, neque omnino sine nuptiis stare, a que haerere rempublicam posse ; eruieturne ex eo , uti omnino duincenda uxor sit ὶ Atqui ita quidem videtur: quod enim ad constituemdam, conservandamque , arque ad augendam civitatem pertinet, id a se se rejicere , ac recusare aequuin esse videri non debet. Suscipiendae igitur nuptiae , atque amplexandae . Quamobrem praejudicatum Iam de tota re , caussaque fuerit , nisi , adolescentes , ad haec habetis
fortasse aliquid . Quae cum dixi siem , paucaque illi inter se collocuti essent, videri sibi rem , ajebant, secundum Thalamium , secundumquzHymenaeum judicatum iri. Atque ego, religionem vos mihi quidem. 'inquam , injicitis : quominus mihi liberum est de nuptiis proferre quid
sentiam . Quapropter ea a me temperatio, eaque cautio adhibenda est, ut neque istos Deos retinere ipse videar, neque , quod Aristoph nes egisse in fabula dicitur , cum Sabarium , alienum , ac peregrinum σquendam Deum e civitate ejicerent, expellere . . Exponam igitur vinhis commodorum , atque incommodorum in utramque partem rationes,
quaeque in mariti domum introduci, in eodemque conclavi, lectui que una cum uxoribus pene collocari , manereque necesse sit. Utra autem plus habeant ponderis, vobis dijudicare permittam, atque expendere . Ac video , in unaquaque re verum quod maxime sit investigantem , Omni ejecto fuco , omnibus phaleris , alienisque detractis ornamentis, puram in primis , nudamque eam rem ipiam inspicere soportere; ne scilicet inanium quarundam rerum , atque alἰcnarum splendore praestricta mentis , ingeniique, ac retenta acies ad solidum
Pervenire, . Penetrareque non valeat . Vereor autem , ne hoc vobis
conjugii, matrimonii, foederis , nuptiarum Osticiat , obsitque nomen . Quamobrem facessant paullisper spcciosa ista vocabula ; totumque hoc, quod quale , quantumque sit, quaerimus, re , non verbis aestimem sponderemusque; sitque id, quod isti matrimonium tam digno , tam- Tom. II L. H h que
265쪽
que gravi nomine appellant, perpetua omnium non bonorum modo . sed commodorum etiam , atque incommodorum corporis , atque animi , omnisque omnino vitae, fortunaeque hominis cum femina societas: quam nos societatem utrum coiisse expediat, utrum ad cinctum, pertineat necne , quaerimus, adolescentes. In amicitia autem jungenda , sive nos ad aliorum conseramus consuetudinem , si qe alios ipsi in necessitudinem , atque amicitiam recipiamus, quam diligentes, quam, solliciti, quam pene curios sumus, qui paullo accuratius vivimust anteactam enim omnem vitam eorum , quibuscum conjungi nos cogitamus, fortunas , mores quam accuratissime perquirimus, famam e nique auscultamus i atque integras mehercule nationes , quas arbitramur male audire , neque dignas esse , quas habere quisquam amicas velit, respuimus, atque recusamus . Neque vero injuria id quidem: maxima enim res agitur, maximeque periculosa , cum hominem unum, aut alterum , e tam magno scilicet numero, deligimus , quicum suaviter vivere, cui nos, nostraque Omnia concredere, & communicare uto possimus. Quae tamen res tam attente, prudenterque provisa murum quam paucis , quam pene nullis ex sententia cadere , prospere. que evenire consueverit. Mitto enim, quod magna est in quibusdam perfidia , ut nihil sancti, nihil sinceri, nihil omnino hibeant religiosi, qui omnia suis commodis, suisque cupiditatibus metiantur: quorum iniquitate , atque injuria efficitur , ut querelarum plena sint omnis pamicos accusantium , cum se deceptos, inductos, spoliatos, proditos queruntur ab iis , quibuscum multos annos conjunctissime vixerint, . quosque ipsi plurimum dilexerint, se seque ab iis diligi magnopere exiissimarint. Itaque quam exiguus in omni memoria numerus sit corum , qui vere , atque ex animo amici fuisse dicantur , tenetis . Quamquam non id requirimus nunc quidem, summe ut in amicitia legi obtemperetur , nihilo plus ut nosmetipsos amemus , nullaque Omnino in re
melius nobis esse , quam amico velimus; sed ut haec, quae ad justitiam , fidemque pertinent, quaeque maxima sunt, taciti in praesentia Praetereamus; quid quod tam est multorum difficilis, morosa , aspera , agrestis , inepta natura , ut ferri, tolerarique non possiti Itaque ditatuuntur hominum saepe non malorum consuetudines, cum dissi- miles , contrariaeque naturae cohaerere , ct tanquam coalescere ne- sucunt . Loquacitate offendor ego vel maxime ; disputationes vero Praesertim vi ., ac ratione susceptae, productaeque me plurimum delectanti acutos, ingeniosos , alacres amo Plurimum , idemque exagitandis , irridendisque putidis quibusdam , aut hebetibus hominibus , ipse me put:diorem ulla tutelligo. Iraque sunt, qui animadverso hoc meo Diuitiroc by Cooste
266쪽
vitio quo enim alio nomine appellem in per tarditatis simulationem
diu me saepe frustrentur . Effusae vero laetitiae , cachinni , clamores ita odio mihi sunt, ut stomachum plerumque faciant, meque in cu-hiculum intimum abdere multoties cogant. Quid quaeritis r icepe movicinorum aut latrans canis, aut major aliquis strepitus domo ei ic re solet . Atqui haec , quae me male mediusfidius interdum habent, alii ne sentiunt quidem , sunt qui delectentur etiam et eaque ipsa contra Odio habeant, quibus ego oblector . Ita autem cogitare vos velim,sc ista esse levia, ut ea , cum praemeditati , contentoque animo suis muP, non maxima cum animi molestia semel, atque iterum ferre poGsmus 3 diuturna vero , familiarique , ac domestica in consuetudine , atque animorum laxatione, S remissione usque eo gravia, intolerabiliaque exsistunt, ut serri nequeant. Multos ego novi, quibus nihil maingis Odiosum videatur , quam malitia, quam simulatum, quam multiplex , quam tortuosum ingenium , ne si erga se quidem apertum, ac simplex idem , minimeque rectum , atque occultum fuerit: natura
enim ipsa non probatur. At contra sunt, qui hujusmodi homines amis Plexentur, callidos, versutos, frugi denique, ac prudentes appellent rsmplices vero illos, minimeque perplexos , nulli rei, hebetes, stoliis dosque dicant. Suspiciosum autem amicum quis paullo diutius retin re potest , ne dicam, an mavult t Mollia itidem, teneraque ita quorundam sunt ingenia , ut levissimo quoque ictu offendantur plurimum quibus semper aliquid est , cur amico succenseant. Horum consuetudines expostulationum , querelarumque sunt plenae , hoc est injucunditatis , atque tristitiae ; itaque stabiles esse nullo modo possunt. Quid
iracundi nonne, simul atque excanduerunt, omnia in necessarios co
vicia intorquere eo liberius solent , quo tolerabilius se se ab amicis ferri intellexerunt a satisque se se purgatos esse existimant, ubi ajunt, cum iam deserbuerunt, iratus dixi , dictum hercle nolim; cumque ipsi minimam quamque ob rem tam furenter stomachari consuevcrint, aequum se postulare existimant , cum ferri suam praecipitem , contumeliosamque , ac furentem naturam , tolerarique petunt et cum iis placide , tranquilleque vivi penitus non potest. Saepe evenit etiam, ut in amicos incidamus, qui commissa retinere nulla ratione possint : nor malitia illi quidem, sed vanitate quadam, temereque omnia estut lundi consuetudine , quod sane genus periculosissunum esse solet. Quis est enim , qui non aliquando habeat aliqv.d , quod proferri , palantque fieri non expediat a Sed quid ego de prava familiarium , necessario-Tumque natura , aut more loquor saepe mediusfidius ignoti nobis hominis Ita invisa , Odiosaque Occurrit faςies ipsa, atque figura n
267쪽
stium ut animum ab illius natura refugere , atque abhorrere sentia. musr ejus itaque non consuetudinem modo, sed vitam congrcssiam , atque aspectum , tanquam nocentium rerum tractationem, reformidare
solums; cumque iis si agenda nobis vita sit, acerbissimam eam nobis fore putemus . Quorsum igitur haec . ut intelligatis , Omni adhibita cura, studio, ac diligentia, addite etiam , si Iibet , prudentia , Optabile tamen esse, uti stabilem , firmamque , ac diuturnam , eandemque jucundam , di suavem conjunctionem , necessitudinemque amicitiae comia parare nobis valeamus et tanta enim in varietate , diversitateque anim
rum, ingeniorum, judiciorumque vota mihi potius facienda videntur, quam consilio fidendum . Qua quidem in re illud tamen est commodi, 'quod liberae sunt hujusmodi necessitudines . Quamobrem, simul atque
tanquam urere nos conjunctionis vincula coeperint, relaxari nostra est in voluntate positum; a quibus cum discesseris, explicatusque fueris, rursus alia obstringere , atque alia licet. Quae cum ita se se habeant, videamus nunc ea, quae arctissima, eademque perpetua, cum muli re sancitur amicitia , in qua quamdiu quidem in vita uterque permaneat, landiu velis nolis permanere cogaris, cujusmodi esse possit. Nam priamum quidem res genere ipso, ac natura deterior, magis etiam temere suscipitur: quas enim cautiones in facienda , atque ineunda cum viris amicitia adhibere solemus, eas in hujusmodi societate conjunge da , atque contrahenda neque magnopere attendimus, neque mehe cute, si maxime cupiamus, licet e nulla enim in re tantum studii, tam tumque curae poni a matribus videmus, quantum in eo adhibent, utinusquam adultae jam virgines prodeant, nusquam appareant, nusquam ab alieno quoque conspici possint . Itaque eam plerumque ducimus , quae ne de facie quidem nobis nota est , quaeque alba , atrane si, ut dicitur, ignoramus; praeclareque nobiscum agi putamus, si forte ea de re verbum unum , aut alterum exprimere de servo, ancillave potuimus, saepe multumque a socru subornata, atque instructa. Stiarum sane negotium , tantam rem , tamque periculosam , tam neo, genter, tam temere , tam nullo consilio agi. At aedes quidem si sor- . te mercamur, quam cauti, quam solliciti, quam attenti, ac pene putidi sumus e neque enim satis habemus, si semel, atque iterum insp ctae nobis fuerint : sepius accedimus , magistros , fabrosque adhibemus , amicos consulimus, tempus , spatiumque ad deliberandum me scimus . Atqui domo quidem incommode si forte habites, migrare tiacet , ab uxore non licet et aedes proscribere nulla lege prohibemur,
uxorem vero fas non putant extrudere r atque utinam id quidem rpermulum enim esset de re , ut videtur , mala detractum incom
268쪽
modi; qua quidem in re dicendum est enim quod sentio in tape equiisdem legis prudentiam requirere soleo , quae eadem quam pene est anxia frivolis quibusque in rebus t mancipium ubi venit, nominatim vitia dicenda sunt, atque exponenda : nisi dicta sint, praestari oporistet , redhibere jus est; uti scilicet ne propter te , fidemve tuam capi fraudatusve sim . Atqui servulum illum paullo minoris divendere ,
aut eo plane carere aud magno cum damno possumus; uxorem
autem extrudere nullo modo Iicet: habenda mihi est , qualis, quantaque sit, velim nolim: haerebit enim usque invito: nulla mihi exc Ptio praesto erit , nulla in integrum restitutio , redhibitio nulla, quin tibi semel habuerim , habeam quamdiu vivam ; neque quisquam est. quod legum , quod magistratuum , quod Deorum denique, atque hominum fidem implorem , neque quod inductum , ac deceptum per Betatem , atque imprudentiam in fraudem incidisse me clamitem : nihil est; tua est ; tibi tuam , ajunt, habeas oportet. Itaque in negotio , Omnium sane maxime lubrico, ac periculo , cautio, quemadmodumajebam , adhiberi omnino nulla neque solet, neque mehercule licet. Tum vero nihil est , quod legis auxilium, remediumve ullum exspoetare possis , quae eadem parvula quaque in re captionis semper aliquid veretur, diligentissime cavet, ac providet. Quod igitur in viris
perrarum esse ostendimus , uti consentientes, convenientesque natura ,
studiisque , ac moribus congruentes amicos nacti , jucundi una in somni vita, libenterque cum iis esse possimus, neque in diuturna comsuetudine, atque convictu quicquam eveniat, cur conjunctionem internos distractam , & diremtam velimus ;- idque , cum multa, & esari habeamus vestigia, quibus inhaerentes eo pervenire nobis liceat, unde facile prospiciamus, quo quisque ingenio sit; neque enim intra dom Tum parietes, aut in matrum gremio , sed in foro, in curia, in publico denique vitam homines agimus et id , inquam , quod tam rarum, atque dissicile inter homines inventu est , ubi ea tamen indicta , &signa sint , quae dico ; in feminis sua se se sponte nobis oblatum iri
putare, optantis mihi videtur esse potius, quam deliberantis. Quapro. Pter hanc quidem , adolescentes , rationem audire, sequique si voluismus , quo ea nos deducat, quidve hortetur, videtis. Etenim si co gruentem amici animum , ubi diu , multumque scrutatus fuerit , singulaque perpenderis , difficillimum est invenisse ; uxorem non pleriΩque in rebus a nobis discrepantem nancisci , ne sperandum quidem,
.fit . Nihil est autem , adolescentes , mihi credite , disscilius , nihil acerbius, nihil omnino miserius, quam dies, noctesque cogi una cise , Rique habitare cum ea, quam aut non probcs, aut non diligas, auteti
269쪽
etiam odio proscquaris , quamque tibi insensiam , inimicamque esse imtelligas. Quita cinm esta homini intolerabilius potest, quamveum locum s domum dico , laresque quem tanquam profugium, portumque
a molcstiurum , negotiorumque vuluti fluctibus comparatum habeat, quoque ad animi, corporisque necessariam , quotidiana n. que relaxationem, ac rcquiem recipere se se sol cat, infestum, turbulentum, rix rum , querelarum, jurgii , atque tumultus plenum , resertumque offenderet; neque tanti mali finem, auxiliumve ullum, praeter unam, tanquam venenum ebiberit, mortem exspectare t Quae si in mentem venirent, aut s cogitare, audireque vellemus, non tam inconsiderate,
tamque temere rueremus . Sed eo plerique fallimur , id quod anciapiti, periculosaque in re peris pe usu venire solet, quod ea nobis pro. ponimus, eaque animo spectamus , atque intuemur solum , quae utilitatis , oblectationis, jucunditatisque speciem habeant et quod vero tetrum, asperum , perniciosum , anxium , dissicileve sit, quomodo e periendo reformidamus, ita cogitando versari in eo animus non vult, mensque ipsa refugit. Quotum enim quemque existimatis in praelium, in ipsan.que aciem , manuumque consertionem, alacritatem illam allaturum , quam in plerisque videmus, si vulnera, si cruores , si membrorum diminutionem, si captivitatem , si servitutem, si mortem denique ante oculos animo , ac cogitatione propositam haberent a Sed
ita fere natura comparatum est , ut quae intemperanter concupimus, eadem speremus temere. Itaque dum villariam , dum praedam, dum hostium spolia, manubiasque animo 'versant, & mente , maxima , ce tissimaque pericula , neque extimescunt , neque omnino ruspiciunt. Summo loco natam, eandemque forma , ct specie quam maxime liberali , optimeque institutam , atque educatam ingenuis moribus viris ginem , quae iisdem, quibus nos, rebus moveatur, quaeque de nostra voluntate, nostroque de nutu pendeat, quemadmodum uxorem obtin
gere nobis concupivimus , ita quasi certo futurum sit , etiam cogita, mus ; quae quidem res maxime nos adolescentes in fraudem inducere solet. Quod nisi cupiditate caeci, conniventesque duceremur, sed rerum naturam aspiccre, intuerique vellemus, facile cuivis esset intelligere, cum pauci admodum sint, atque aud scio an nulli, quos non aliquando uxoris, ut ludissime dicam, poeniteat suae, cujus sit stultitiae sperare , praecipua quadam nos solos fortunae , deorumque beni gnitate usuros. Quamobrem , adolescentes, maximum periculum est , uti nihil tam longe ab omni vitae tranquillitate , atque animi quiete .d:sjunctum sit , quam ista conjuinctio , societasque , quod nos matrimonium appcllamus. Nam primum quidem nobilitatem, amplitudinem.
270쪽
que famili re id enim maxime in matrimoniis spectare, atque in primis expetere solemus, in quo quidem falli, errareque non possumus
aut cum viris commune mulieres habent, aut cum maxima virorum, intolerabilique cum molestia , tum etiam damno , ac ιaetura proprium. Cavete enim quicquam cum in sermone elatius, tum in sumistibus effusius , tum vero in consuetudine, atque convietis morosius, aut contumacius en existimetis ea femina , quae ex clara ipsa familia, atque illustri in obscuram, ignobilemque domum nupserit: omnibus enim horis majorum suorum res gestas jactant, atque habent in ore , de quorum honoribus, laudibus, magnificentia, gloria nunquam
intermittunt praedicare, ac loqui; maritos Vero aspernari, contemnere , dignos negare , a quibus sui similis mulier ne tangatur quidem; fortunas suas deplorare , se se miseras, infelicesque dicere, quae in plebejam domum e tam clara , tamque nobili migrare coactae sint;
renuem , sordidum, humilem mariti victum , cultumque accusare , a Lfines omnes nihili facere, invite accedere, aegre salutare , nunquam vocare, nunquam respicere; cum interea maritus miser intra domus
suae parietes, superbissimae dominae serviens, nihil obsequio , nihil imdulgentia , nihil patientia , nihil , cum se denique intolerabili sumtu inanierit, proficere potest , cumque omnis familia, omnisque cognatio , propinqui omnes, omnibus relictis rebus , in eam curam , uti mulieri satisfat , incumbant , frustra se se Operam , studiumque pOsuisse , quotidie magis intelligunt. Omnia enim illa cum animo aspernatur, tum sermone contemnit, tum vultu , nutuque superbissime despicit; quo quid potest esse miserius Etenim si in libera civitate aliis
quem exsistere , qui cum pari, aequabilique jure uti debeat, ita se se tamen comparet, uti parere illi, atque obtemperare reliqui cives corigantur, ferri non potest ; quanto in sedibus quisque suis intra domesticos parietes, paternosque lares ferat acerbius eam , quam natura ad parendum homini procreavit, mores institeerint, leges coegeripi, imperium, regnumque , atque adeo tyrannidem occupame a Mihi credite , non potest inter haec incommoda, interque istas turbationes, molestiasque vita placide, tranquilleque degi. Quamobrem .id , in quo falli non possumus, cum istam conjunctionem inimus, cujusmodi st, s ne videtis. Age vero formae speciem , quam animo, & cogitatione conceptam habent, quaeque in hac caussa , S deliberatione imperitam, cupidamque aetatem vestram saepe hortari, atque impellere seler, qua ti denique faciendam esse existimatis Mitto, quod temere in eam spem veniunt, uti forinosam se se ducturos considunt: quid enim sperent cum natura ita celte tulerit, ut deformium fere instritus si numerus,