장음표시 사용
91쪽
quid gesserint, vel non gesserint; aIiquid sibi Ingesserint, vel non ingesserint; aliquid sibi appli-Cuerint, vel non applicuerint ν ex quibus sectis vel omissis melius pejusve habuerunt. Quod si ergo hi forte fortuna sanitatem adepti sunt, tanto majoris Μedicinam esse faciendam ; utpote quae ex antiquis & perpetuis observatis ejusm ci Regulas habet, quae domant an , quae , quo modo . quibus , & quando omnia haec facienda vel omittenda sunt. Sane hisce Hippocraticis ve his verius nihil. Si enim homo artis nauticae Plane ignarus per indomitum mare nave vectuS, felicem tandem portum nancisceretur, hiC na ticam Artem non nisi summa cum injuria vitu- Peraret: quum e contrario Artis hujus praestantia vel hinc maxime innotesceret; utpote quae ejusmodi praecepta tradat, quibus Vela Componere , gubernaCula dirigere , evitare Syrtes, ventos observare, acum Contemplari nauticam, & infinita id genus alia edocti nautae, id semper ex arte iaciunt, quod jactator ille semel fortunam Casu secerat. Qui idem si ventos procellolas, si incognitos scopulos offendisset. naufragium Pa sus fuisset, quia ex arte instructus non erat. Sic fateor, sanantur Casu aliquando citra Μ dici opem homines , idque longe lateque fama divulgat; sed quot homines e contrario non accersito Μedim intereant, atra tellus abscondit, gremioque occultat suo. Qui vero sanantur, sisne Μedico, saltem non sine Medicina, sanantur ; quum ignari omnino id vel gesserint vel non gesserint, quod ex firmis artis principiis bonus Μedicus facere, vel omittere, vel moderari se oportere, e re fore judicasset.
92쪽
Sanatos homines adhibitis quidem Medicis, sed iisdem vel ab aegro ves a Pharmacopola deceptis. Fateor nonnunquam id Contingere , quod objectio prima parte habet: Causamque Cur sic nonnulli emergere periculo visi sint, triplicem
I. Homines hi malum nacti erant Μedicum , spontaneoque appetitu ducti ejusmodi sumserunt, quibus bonus Medicus ad morbum expugnan- cum meliora non novisset. Hoz postea patebit s. UII. Vel a. peccarunt hi aegri contra Μedici mentem in re minimi momenti, ita tamen ut praecipuum Curationis scopum evertere non PO- tuerint. Uel 3. graviter peccantes in Medici prae-Ceptum bonitate Naturae morbum nihilominus vi- Cerunt. Hoc o. VIII. latius. Verum quot miseros contra numerare liceret, qui se agendo pessime habuerint ρ Bene Mebat Hipp. Lib. de arte. Homines sortunae adscribere, si qui bonum nacti Medicum, eique obaudientes emergerent; Medicorum vero imperitiam accusare, si qui contra eorum praecePta Clanculum peccantes in te irent. Ιmo iis, qui Medicorum monita spernunt, morientium numerum denso augeri agmine Credit.
Hinc saltem patet non nisi fortuito ejusmodi homines convalescere plurimos vero sua ipsorum culpa interire. Ergo neque vel hac ex parte Medicina vituperanda. Uerum si digredi extra orationis cancellos vel paululum liceat, adnectam libenter unam alteramve Considerationem. Quod
93쪽
Quod Medicorum' monita spernantur , hoe vel ipsorum Μedicorum , Vel aegrorum , vel denique aegris invigilantium custodum vitio
Medici namque ipsi materiem medicam non edocti compositiones absque ullo judicio praescri-hunt; quas, utpote sapore nauseosas , adspectu horrendas, odoreque intolerabiles aegri ita fastidiunt, ut mori, quam sumere, saepe malint. Praeterea frequenter id animadvertas, ut Medici Chirurgique in semet aegrotantes benignissimi, quovis aliquando Tyranno crudeliores sese in alios praestent: quod si Μedici Commiserationis erga proximum meminissent, taediosa pocula in amoeniora , detestandos bolos in facilius serendos, medicamenta alia adspectu, odore, sapore, quovis carnificii genere atrociora , facili Marte mutare in gratissima ; aut saltem in minus ingrata possent. Quam artem Expertiss. Dan Sinisten serio crebroque inculcavit uiscipulis suis, quorum enumero me fuisse gratus agnosco. Cur enim , si formulas simul & indicationi Morbi. & aegri placitis respondentes Concinnare possimus, non concinnaremus y Cur aegrum suo jam satis miserum morbo frustra torqueremus gpraecipue quum haec imprimis utilitas hinc oriatur , quod aegri tanto obedientius gratiora sumant
Dolendum profecto quod tam parum huic rei studeatur. Εlectuaria dicta miscent haustibus pumgantibus , in quibus , a pulpa Cassiae , a pulpa
Prunorum &C. ingrato adspectu socculi inhaerent. qui nauseam creant; quum tota essicacia pendeat a Scammonio, a Rhabarbaro, a soliis Sennae.
94쪽
&c. quae seorsim sine illis pulpis semper prostant, ut mixturis diluantur. Quid ergo impellet Μedicum aegros suos frustra ut sic torqueat y Cur decocti ingrati fastidium Corticibus Citri, vel aliis gratissimis additis indicationi non repugnantibus, Vel
de eidem faventibus, non corrigemus Praesertim quum nauseola illa nauseam. Vomitum , anxietatem . faciant, quae aegro Obsunt, horroremque incutiunt a Medicamentis. Sic feli-Ces tune existimant se aegri , si Medicum fal-Iere queant, respondentque ipsi redeunti reminque roganti ea , quae jusserat, absumta esse: Lagena interim aut Dyxide clam in Cloacam evacuata. Prosecto & in his , & in omnibus humanissime cum aegrotis agendum esse summi Artis Parentes docuerunt. Sic Hippoc. Epid. H. Sin. q. n. 7. In quibusdam aegrotis est gratificandum. M velut est ut scilicet cibus & potus pure con- ,, ficiantur, puraque sint quaecunque viderint , .. & quae tangu ut mollia. In aliis quoque gratiis ficari oportet quo non magnam noxam asserunt, is aut quae lacile sarciri queat, veluti frigida, ., ubi ea opus est. In his etiam Medicum aegro- is to se gratum praebere convenit, qualia suntis ingressus, sermones, Corporis habitus , vestiis tus , tonsura , ungueS , & odores. Aretaeus Cappadox de cur. acui. Lib. a. cap. 2. in Epi-
themate praescribendo jubet grata odorisera, prout medicaminum ess acta , lenitate , odore , Opus est, admisceri aliis is si quidem & aegrotantibus,, gratificari decet. is Et Lib. I. cap. I. de causta fgn. ebron. loquens de diuturnorum morborum molestia is Mehercule , inquit, in magna animiis constantia diu Praestanda, auxiliis variandis .
95쪽
jucundis citra noxam aegro concedendis , ip ,, que decipiendo, Medici virtus atque emel- lentia dignoscitur. ,, Errant itaque turpiter. qui suam erga aegrotantes severitatem Antiquorum severa & tetri disciplina larvant: quum Venerandae Antiquitati nil acoepitus esset . quam sapienti morum gravitati comes nobilissima urbanitas, Pectore Candido nata, non ficto animo e hibita ; cui nobilissimae virtuti modernorum urbanitas ne vix quidem comparari possit. Haec
de Μedicis qui partim in culpa sunt, quominus
Medicamina ab aegris assumantur.
Verum ipsi tapius aegroti eorumque custodes dicti , maximam partem in causa sunt hujus in-λrtunii. Namque vel ex negligentia, vel ex perverso aegri appetitu , vel ex imaginaria sapientia qua Custodes aegrorum, maxime mulie culae . bledicis praestare se autumant, salutaria eorum monita circa victum, medicamina, totumque rerum non naturalium usum floccipendunt; redeuntique Medico, ac rem subolfacienti, mendaCia vendunt.
Quam rem expertus Hipp. monuit Medicum qua singulari ratione id praecaveat, Lib. de decenti hab. M Adsit, inquiens , ex Discipulis aliquis . qui praesit, quo praeceptionibus Citra amaru-- lentiam utatur, & quod imperatum est submi- nistretur. Ex his vero deligendi. qui jam in arte se provecti sunt, ut ea, quae sunt usui. exhibere, velis secure offerre sciant, neque in intervallis quidis quam te lateat. Nullius vero rei curam plebeis is unquam Committas; alioqui ejus, quod male facis tum est , reprehensio ad te redundabit Certe cum senior tunc temporis medicus Discipulos
96쪽
sib sua cura erudiendos semper secum habebat,
poterat ille ingenti Cum suo aegrotique emolumento aliquem, qui aegro invigilaret, redeuntique Medico omnium rationem redderet, praefi
Quare jure merito seliciores hac in parte exi- .stimamus Cum Μedicos,' tum aegrotos, in Brahantia vel alibi, ubi Religiosi ordinis viri vulgo Alexiani dicti aegrotantibus viris, & feminae digintae Sorores nigrae aegrotantibus steminis invigilant, Μedicum dum ille aegrotum invisit, audiunt; stricteque, quae ille jusserit, observant; RC redeunti omnium quae gesta ab aegro & circa aegrum sunt, rationem examussim reserunt.
Qui quidem selicitatis gradus obtinendi ejusmodi homines, qui unice huic negotio deputentur , quum dissicile acquiratur; nostrum erit , quantum ejus facere possimus, probatos huic negotio homines praeficere; prudenterque aC humaniter arcere eos, qui vel ipsi Medicinam face- Te deprehenduntur, vel Contra citrave Medici mentem aegrotantem dirigunt. Sed ut eo, unde digressus sum, revertar; utintima objectionis pars spectabat aegrotos, qui medicis a Pharmacopaeo deceptis Convalescunt. Hos curari posse aliquando negare nolim, I. in re minimi momenti Pharmacopaeo Peccante, ut v. c. ingredientis alicujus dosin paulo majorem minoremve exhibente, qua in dosi permatanda periculi suberat nihil. a. Μirum aliquando non est aegros convalescere, quando Medici merito decipiuntur : prae stribunt enim nonnunquam pinguedinem unius
97쪽
dullae alius animalis praeserunt. Plures aquas stit Ialitias religiose distinguunt, quas Callidus Pharma'c p ,la probe novit neque a se invicem , neque a pura aqua destillata vel Cruda, viribus differre. pulveres absorbentes eX Coralliis, ex matre perla- . rum , eX margaritis Pretiosis praeserunt Cretae, Llipidibus Cancrorum, &C. in his, es ejusmodi farinae aliis quum decipiantur Medici . non est quod multum damni inde Patiantur aegrotantes. 3. Ut alia occasione paulo ante Uixi, nonnunquam emergere Pollunt aegri huiusmodi etsi pes. sine peccaverit Pharmacopaeus; quando bona sortisque Natura Morbum non modo, sed & adversa remedia vincere novit, maxime quando Persese gravissimus Morbus non sit. Ita pulcre Hipp. Lib. de prisca med. pag. D. Verum tamen & hoc cuivis exemplis heul nimium tritis limis constabit plurimos pessime habuisse. vel & interiisse aegrotos, quorum Medi
cos ita luserant pharmacopaei. Unde ratione omni non Caruerunt eorum monita , qui Medicum suas ipsius adornare & praeparare formulas debere Censuerunt. Horum ex
classe non insimus fuit Nobilis Eques de Mon-ια igne in Libro suo Elasais gallice dicto. Verum idem ille Vir prae ardore impetuque refellendi
urisconsultorum az medicorum vitia , non semel totam vituperat disciplinam, sibique obloquitur multis sano in locis. Nunc enim necesse ait suas omnes, ipse ut paret Medicus , formulas : nunc iterum ait Medicum , qui jam non amplius
antiquo aegyptiorum more uni tantum morborum
98쪽
dulitate atque industria sinhulis invigilet. Neisque etiam antiquis illis temporibus a indici OD scio erat separata Pharmacia. Ut proinde Vir
nobilis alterutrum dicendo se ipsum explodat. S ne si ab una parte e re scire arbitramur medica menta ipse ut paret Μedicus , quo & tutius . Procedat ipse, & aeger minus periculi subeata mox ab altera parte magna enascitur suspicio ne is , qui aegrotis invisendis totus Cupatur , Prae- Parandis medicaminibus lassiciat. Si Cordati Me dici praxi multis ab annis jam assueti testantur , ut ipse audivi, se tutos in conscientia non esse, nisi singulo die bonam temporis partem annotando & meditando insumserint, ut quae a se gesta sunt examinent, quaeque in decursu morborum , licet haud insolitorum , sibi, prout sese
offerent casus. agenda erunt, praemeditentur ἔfere concludo Medico modicam exercenti praxintemporis sorte satis Cum studendo, tum Praeparando, affuturum: plurimam vero praxin habenti timendum fore. quod inculcantes saepe PraeceptO- res audivi ne ejusmodi medicus Empiricorum moribus sensim atque inscius assuescat; id est . ne formulam unam eandemque saepe Praepar tam in memoria habens, paucis praeparationibus Plurimas repleat lagenas nisi sorte domi apto gaudeat famulo , qui huiC negotio solus lassiciat. quanquam & absens ab illo famulo Medicus bonis Pharmacopaeis aeque fidere sorte possit. Quare laudandus potius magnarum in nostra Rep. urbium mos, quo, juxta probatum cuique urbis Μedicorum collegio Dispensatorium. Pharmacopaei sese gerere sub magnis poenis, legeque severa teneantur, ita ut Medicus cercus ibidem G a at
99쪽
atque Deurus si de Pharmacopaeorum fide, hiquo ipsi omnibus probe instructi opus non habeant
quid pro quo obtrudere. Hoc tantum ultra Optandum foret, ut severa lege statueretur quemque PharmacOPaeum , mox a praeparaἔione Medicamenti , nomen assumturi Chartulae ad pixidem vel lagenam appensae inscribere Oportere: ne forte ejus famulus multas praeparationes simul secum gerens, ut suam cuique afferat, obtrudacalienam.
Alios sanitati redditor . rerum Uu earundem, quas Medici audacissimo praefauio psistina quaeque ejectura1 praedixerant.
Respondeo hoc aliquando contingere quando
Μedici effectus rerum quarundam nimis hyperbolice describunt; ita ut deinceps his effecti-hus haud ita , ut quidem praesagierant, continis gentibus , merito derideantur. Sed aliud est quod plus ad rem facit. Casus revera quidam sunt, in quibus natura Per vehementem aC mirabilem prorsus appetitum morbi Nonnunquam remedium indicat. Homo putrida in primis viis saburra laborans, appetitu insatia-hili sertur in Haleces , Salsamenta, ACetum, Cerevisiam acidam , acida Poma, &C. quae cer. te omnia putredini eontraria sunt. Interim Μe. dici frustra moliuntur per sua Stomachica dicta sedare nauseas &c. malumque augent: quin &hane spontaneam Naturae indicationem spernen
100쪽
nas intentant; neve ulla ratione appetita acquirere Iossint, amicos etiam atque etiam serio monent. Ni-
dominus, non quiescente natura, aeger Curat clanculum sibi desiderata afferri, quibus copiosissimo
assumus a redeunte Μedico reperitur sanatus. Sicidum vera Morbi causa haud satis attentum Μedi- Cum latuerat, Natura ad curationem per se ducebat.
Quum olim Chemici plerique Medici, Hippocratirae veritatas ignari, aegros suos acutis conflictantes ab omni omnino potu tyrannice arcerent , & interim calidis aromaticisque Corpora exardescentia in aestum intolerabilem conjicerent; aegri . Natura ducente, aquosa, subacidula subfrigidiuscula insatiabili desiderio appetentes, &Clanculum haurientes, salutem sensim recuperasse visi sunt. Omnia haec exempla docent, Naturam sagacem aliquando aegrotantem inducere, ut ea appetat, hauriat, iisque haustis saluti reddatur , quae vel minus attentus , vat ridiculis Systematibus infatuatus Μedicus minax vetuerat. Non quod sentiam huiC appetitui semper obsecundari oportere , qui error foret Crassissimus, ut mox dicam , sed monere volui eum non semper negligendum atque cohibendum esse, imo attentionem Μedici nonnunquam requirere. Vide hoc eleganter apud Sydenh. pag. 367. Verum ut ut haecce res se habeat. Casus hi Ionώge rariores Contingunt quam quidem illi, quibus constiterit, aegros Per fas nefasque Medicorum
monita spernentes Vitam Cum morte . aut levem saltem morbum cum gravissimo, aut brevem cum diuturno commutasse. Quotiesne vel morbum atrociorem , vel ipsam mortem sibi conciliaverint aegrotantes, ubi in acutis gelidam modo quo-