Historia de origine et principio atque vita omnium regum Lusitaniae, et rebus ab illis praeclare gestis, .... Libri 20. Ad Philippum tertium ... Auctore Emanuele Constantino Lusitano ..

발행: 1601년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

HISTORIA

DE ORIGINE, ET PRINCIPIORE GuM LUSITANIAE;

Et rebus ab illis practare gestis ; ae multis alijs casia ui scitu dignissimas, qui tu eodem Regno ad

nontra usque tempora eueUere. VSIT A N IA , quae, Di memoriae proditum est, a Lus Hispaniae Rege liberi patris Filio; aut Lusa

liberi socio cum Lufo bachante secundum aliquorum auctorum sententiam nomen sibi vendicauit, ab Oriente Tharraconensi prouincia terminatur, linea ab oretania veteri ad eum potem ducta; cui . e regione Septimancae sitae sunt; ab Occidenti ea Oceani Atlan- rici parte, qua Tagi, Minij, Duris, & Anae aliorumq Lusitaniae Luttiorum ostia interfluit, a Septentrione Durio flumine ex ipsius B hostio ad eum usque pontem, qui Septimancis adiacet, a Meridie limite Beticae clauditur. His vero auctoribus Ptolemaeus in 'signior; Lusitaniae latus Australe Ana conuenientius disterminat . Septentrionale Durio, quae autem a Durio ad Minium est regio; Callaicoru m, Bracarorum, Tarraconensi prouinciae, quemadmodum Plinius contribuit, qui in libro I. capite I. in tria promontoria diuisam fuisse Lusitaniam dixerat Serabo vero non spemnendus auerer a Tago ad Artabros ; qui iuxta promontorium

Celticum sunt, Lusitaniam protendit. Tagi vero Regio, ait, ad C Aquilonem spectans Lusitania est, gens est, Lusitana, inquit, inter omnes Hispanos amplissimati armis Romanorum annis plurimmis oppugnata, latus Australe huius regionis Tagus cingit, ab occassu vero & Septentrione Oceanus; ab Aurora Carpetani, Vacaei, Vettoves, S Callaiei satis notae gentes. Et paulis post, Mi-hium amnem omnes Lusitaniae fiuuios , ait, magnitudine se pera

ire.

13쪽

re. Artabros etiam Lusitaniae postremos ad Septentrionem, & A. Occasum vocat. Regionem vero, quae inter Tagum & Anam est a Lusitania excludit, unde & Barbarium Promuntorium super Lusitanos esse commemorat ; ubi de stanni fodinis loquitur. Latinorum vero multo constantior & indubitata magis est ratio, quos omnes breuitati studens, silentio hoc in loco inuoluam , &Pomponii Mellae auctoritate contentus ero; qui non modo diligens atque disertus scriptor ; sed veluti Hispanus domesticarum rerum peritissimus breuiter & eleganter, quae tunc crant, tres Hispaniae prouincias diuisit. Tribus,inquir, est distincta nominibus; B parsque eius Tarraconensis, pars Bethica ; pars Lusitania vocatur. Tarraconensis, altero capite Gallias, altero Bethicam Lusita- 'niam q. contingens, mari latera obi jcit nostro, qua meridiem, qua Septentrionem spectat, Oceano; illas fluuius Anas separat,& libro 3. de flexu terrae inter Tagum, & Durium; cum agit ita scribit, in eo sunt Turduli veteres, Turdulorum opida; amnis autem Munda in medium fere vltimi promontor ij latus effluens, & radices eiusdem abluens Durius. Diuiditur uniuersum Lusitaniae Regnum seu Portu galliae in Cprouincias quatuor, Interamnem, de Transmontanam, Cistaganam, &Transhaganam; sed quia vulgo & Portugalliae, & Lusitaniae Regnum appellatur; cur Portu gallia vocetur, hoc in loco rationem reddendam duxi. Eorum vero sententiam, qui arbitrantur; Gallos, Brachates,& Celtas,ante Aduentum Domini annos 29 o. in Hispaniam fuisse profectos, & Interamnem prouinciam statim sub suam potestatem redegisse, conditis ciuitatibus nonnullis, inter quas fuit Portu gallia quae Gallis portus cuiusdam,& perfugi j instar erat falsam esse existimo. A portu enim & cale

appellatam esse Portucaliam; est omnium ductissimorum opinio. Cale enim appellabatur olim opidum, quod Durio flumini imminebat; in cole situm, nec piscatoribus, quibus praecipuae incolebatur, & ijs, qui in mari versabantur, facilis haberetur accessus;& in planiori loco nempe in ripa, quam nostri portum vocabant, cepit habitari. Inde vero cum paulatim crevisset; & in dignitatis honorem, & ciuitatem amplissimam deuenisset Portus cales, &

14쪽

. LIBERI. . - γI A Portu cale, &Portucalia cepit appellari; Eius Ciuitatis Epist

pus in antiquis concilijs Portu calensis appellabatur unde totu Regnum nomen Obtinuit, iubis autem vitandi gratia, Episcopus; qui antea Portucalensis dicebatur; Portuensis cepit appellari. Hanc vcro sententiam comprobant, & amplectuntur Eduardus Galba-Gnus; qui Alsonii primi Portiagalliae Regis vitam scripsi; & L. An- dreas Resen dius antiquitatum Lusitaniae optimus inuestigator, &assiduus perscrutator, in epistola ad Barithoi em eum Cabedium, Hieronymus olorius Episcopus Siluensis invita Regis Emanue- 'B lis,& Iacobus Maenctius Val concellius canonicus Eborensis in Commentarijs de antiquitatibus Lusitaniae. Sunt etiam & concilia. Toletana, in quibus de Episcopis Portu calensibus fit mentio. Habeo etiam pro hac mea opinione Antoninum Pium auctorem; qui in suo itinerario caleopidum in ea parte collocat, ad cuius radiis c ces nobilis sma Portu calia ciuitas hodie condita est; eamdem etiaamplectitur opinionem Eduardus Nonius a Leone Iuriris consultus Lusitanus. Quod si Portu caliae nomen ex uno opido fuit temporis progressu in totum Regnum derivatum , simili ratione con- C sentanenna fuit, ut ex tam magna Lusitaniae parte Lusitaniae nomen in totum Ecgnum duceretur; unde uniuersum Portugalliae Regnum continet maximam Lusitaniae partem & non exiguam, ut Paulus Iouius parum considerate dixit. In Portu galliae seu Lusitaniae Regno quam plui ima mc moranda recensentur; eat enim Lusitaniae para, quae Inter amnis vocatur, in qua Portu calensis ciuitas sita est, plus trecentis & viginti passuum millibus in longitudinem pater fiuvjis enim Ana, & Durio continetur. Adi1-citur praeterea Callecia Bracarensis a Septentrione,quae Durio, &D Minio definitur . Ad ortum vero solis aliquot sunt ciuitates tuans Anam, quae in Lusitaniae Regno continentur; ita, ut non sit minus e Calecia, &Bethica Portu caliae finibus adiectum quam ex antiqua Lusitania detractum. De hac vero Interamne prouincia, ut

ali js oniissis de illa hoc loco verba faciam, quid referam quae

etsi angust ijssiuibus circunscripta sit, rerum tamen splendore,&. varietate longe late q. patere notum liths; qui eam oculis perlustrarunt. Similiter maximis excelsis q. montibus admirabilis con

15쪽

8 HISTORIA REGUM LUSIT. '

spicitur; quorum ille, princeps est, quem stellae montem veteres Aappellarunt, in lacu vero in eius cacumine existente nonnumquaquam plurima nauium fiagmenta conspiciuntur. Hoc etiam non mediocrem hominibus affert admirationem ; cum a mari plusquaquadraginta millia passuum Lacus absit; eoq. exaestuante maximo fragore concutitur. Rem similem in monte Aquis fluuijs vulgo apud Lusitanos chaues appellatur; quod opidum Transmontanae prouinciae est, euenire soὶere apud nostros increbuit. Habet etiam haec pars Lusitaniae, quae ad Interamnem prouinciam spectat; cclesiam Metropolitanam Bracharensem, Callire- Πdalem Portu calensem, de qua paulo ante verba fecimus; cum alijs collegiatis quinque praeter centum & quadraginta Monasteria diuertorum ordinum censu amplillimo ditissiima, & alias Ecclesias, quas Parochiales appuliam US ; quae I 6 o. numerum excedunt tuis baptister ijs adauctae, amaenitatem vero non obscuro vocis testimonio arguunt illic fontiu in perennium a I ooo. gratissimi decursus, inter quos fons ille, qui non longe a ciuitate Co nimbricenti conspicitur, maximum sui stuporem infert, quem Plinius in agro Catanensi non longe inde constituit . fons enim iste Gideo rarum sui spectaculum exhibet; quia sorbet quaecumq. sibi

admouentur. Vidi Vomet, ciuu in cum locum cum Serenistimo

Card. Henrico qui in Regno Lusitaniae Sebastiano successit me

contulissem,auississime ad se traiicre fontem istum cssam arborem bene magnam clanculum; iniectam in lacunculum arenae, in quo ebulliens fons, effunditur, crat enim pedali altitudine, paulatim inter arenas sorberi,& post paruam moram non comparuisse; quod experimentum quam plurimi quotidie .faciunt. Alij vero referunt cum spectantibus ipsis iumentum in eo pedem immitteret totum .ab eo lacunculo ablortum fuisse. Plinius etiam meminit alium fontem iuxta Iluere, qui omnia respuit, istius autem, fontis tumnarura, tum origo obliterata Est. Ager autem quem prior sons cui nomen feruentiae est inditum alluit Cadima appellatur non procul a Teniugalensi municipio. Huius vero prouinciae amaenitalcm alia plurima ostendunt. pontes vero quadrato lapide elegantillaue constructi a Oo. portus vero marini Octo.

16쪽

LIBER I. s

a Vniuersum Regnum Lusitaniae multis de limpidissimis suminibus, nomini R. commendatissimi celebratur; inter quos Tagus ille apud veteres commendatissimus primum locum obtinet. Oliis sponem alluit,& inde duodecim passuum millia in Oceanum influit. Nam in Sinum Olisi pones em ingressus antea miscetur marinis aquis in opido Villaefrancae. Tot enim urbes Tagus ante continet, tot valida, & opulenta loca in sinus ambitu, oc per tot amnis ripas centum fere milliu passuum spatio, tantam vetustatem colligenti, amplectitur,ut librum pro tua dignitate integrum 3 postularet, cuius rei idonea modo materia non est . Latitudinem

osti j strabo stadiorum esse viginti tradidit, altitudinem vero permagnam; via nauibus millia decem vectantibus nauigari facile possit; quod verissimum esse experimur hodie ; nauigaturq. duplici canali, veteri nempe atque novo; &in campis superioribus inundationes duas diffundit aestus occasione, ut ad stadia centum & quinquaginta facies exstet pelagi ,reddaturq. planities tota nauigabilis. Hoc proprijs oculis conspicimus ab ipso opido Villaestancae usque ad Beneuentum. De fiumine Durio quid di- cam Aurum enim vehere Durium,si nos ignoraremus,a Silio Italico facile possumus admoneri dicente.

Hine eertant pactole tibi Duriusq. Tagvsq.

Claritate etiam scriptorii de aquarum multitudine Durium esse celebratissim v, & Tagum superare ab udantia aquarii notum est omnibus, qui in Lusitania commorati sunt. Hoc uno dempto, quod compressior est, & fere inter montes alueo fluit. Est nauigabilis de millia passuum sere centum usque ad Cataractam nauigari potest; inde ex rupe lembuculorum adscenssum impediente magno fragore praecipitatur; lampetraruin ingens eo loci, rupe subcadente in arcum, aqua oribus adhaerentium captura est. Nobilis quidam Lusitanus Martinus Ficaretus nomine; cum intelligeret amota Cataracta cimbas usque ad maxime frumentarios Sara-bris, Senticaeq. agros paruo negotio subvehi, & frumento onustas prono amne decurrere, incredibili patriae suae emolumento; cum

ipse priuatus esset; & impari tantae rei censu, Rege ipso permittente, Opus hoc moliri tentauit; atque bonam partem obstaculi C sumin Ο

17쪽

so se HISTORIAE REGUM LUSIT

summo labore irruperat. sed illudentibus optimo viro, vel qui ex Avetere forte simultate, nondum illi paccati erant, vel quibus mos . est facilius aliorum egregios reprehendere conatus, quam ex se aliquid egregiu conari, hominem tamqua semidelirum apud Regem criminantibus a re suscepta prohibendii obloquentibus. Martinus ipse re sua consumpta& attenuata; interuersoq. aemulorum

malignitate Regio fauore, &desperata spe perficiendi destitit. Quid commemorabo de Munda ξ qui Conimbricensem ciuitatem alluit inter Durium, atque Tagum aequis fere ab utroq. spatijs separatus, a Durio Tagus, ait Plinius, a oo. millia passuum in. nterueniente Munda non longe Oritur, ipse etiam aurifer minoribus nauigijs aliquantum, cimbis vero fluuialibus admodum est nauigabilis. ιHic nihil dicam de Minio, quem Iustinus libro v Itimo a Minii

frequentibus venis sic vocatum fuisse scribis. Nec de s uuio vacca appellato edio sere inter Mundam, & Duriu interuallo. Nec de Cuda, quem Lusitani Coa vocant, ex inscriptione potis Alcanta-rae.Nec de Tamaca fluuio;qui ex Aquistavie si Colon ia,ubi populi Tamacani sunt,nomen sortitus est. Nec de Nabane & ote charo Ussuu ijs, quos sic vocatos accepimus, ex Historia Sanctae Virginis,& Martyris Irenes, quae ante annos octingentos fuit scripta. OZe- carus autem est, quem Lusitani LeZarum vuIgo nominant. Qui Nabanem excipit, ipse vero in Tagum tanta ui erumpit; ut Taganas aquas ad alteram usque ripam tanta vi etiam proscindat,&quasi indignatus, quod extinguatur a maiore fiumine,Dre ad mille passus prono alveo resistens mixtioni,contumaciter a colore di. Σgnoscitur, qui caerulaeas ad nigrorem tcndentes, Tagus vero fla- α uas aut subalbas vehit aquas. Abundat hec fiumina magna Lampetrarum, Alosarum, Trotarum multitudine. Sunt &alia fiumina, & fontium gelidae parennitates, portuS maritimi, pontes elegantissimo lapide constructi, maxima aeris temperies, & alia multa,quae cum ad rem nostram hoc in loco non spectent,nequaquam possunt recenseri. Nos vero ad Regni Lusitaniae fertilitatem atq;

alia similia & coniuncta his expIicanda accedamus. Superuacaneum arbitror statim in principio huius Historiae

18쪽

LIBE R I. II

A commemorare Regni Lusitaniae feracitatem admirabilem, & incredibilem ammitatem, hodiernum ipsius cultum, omnis generis

frugum copiam; & ubertatem. Longum enim esset recensere hoe loco omnia illa, quae in sua monumenta de his veteres auctores retulere. uno tamen Atham ei testimonio ero contentus, illud l.

adducam, ut quilibet ex illo facile intelligere possit Lusitanae Regionis fertilitatem, fax unditatem, selicitatem, & quantum apud veteres semper feracissima habita fuerit. Athanaci vero testimonium; quod lib. 8. Dipnosophistarum cap. I. ita scribit, solum aft feram. Quid efferam Lusitaniae fertilitatem Θ est autem Regi olberiae ; quam Hisipaniam Romani appellant;) cum id rectius declaret Polybius Megalopolitanus. Omnium hominum optime Timocrates: & scribit libro 3 q. Historiarum, quod in Lusitania, ubi Timocrates natus erat, ob optimam aeris temperiem animalia sunt farcunda, atque homines, nec umquam fructus desunt. In ea Re

gione sunt rosae, albae q. violς, asparagi, & alia omnia huiusmodi

ponde sunt per maius temporis spatium, quam trium mensium. At marinum obsonium, quod ad multitudinem, bonitatem, pulchritudinemq. spectat, maxime differt ab eo, quod est in nostro mari. Nam & hordei siclus, qui medimnum continet, drachma venundatur, & tritici nouem Alexandrinis obolis, vini metreta drachma, haedus mediocris obolo, sic & lepus. Agnis vero trium vel quatuor obolorum pretium esse consueuit. Sus tamen,qui ad centum librarum podus accedat,drachmis quinque in cςnas emi. tur, duabus autem ovis, ct tribus obolis ficuum talentum emitur. Vitulus drachmis quinque,bos iugo aptus decem, siluestriumo Vero animalium carnes nec pretio quidem ullo dignae putantur Sed has inter se conferunt, benigneq. admodum vicissim largiuntur atque mutant. Nobis vero bonus Larensius Lusitaniana Romae adesse facit, quotidieq. varijs implet bonis, ut cum suauitate& magnificentia, omnia conficiantur, studet, cu nihil domo afferamus,pr ter sermones & haae de Lusitaniae feracitate lassiciant..e nostrorum fortitudine nihil dicam, nisi quod veteres & recentiores auctores memoriar prodidere. Diodorus Siculus omisnuim Celtiberorum fortusimos esse Lusitanos constanter audet C a affr-

19쪽

. xa HISTORIAE REGUM LUSIT.

afirmere. Liuius etiam quam plurima de Lusitanorum sortitu- Adine enarrat, & expendantur quaeso, verba ipsius in initio lib. 3. Decadis vero quartae, apponam expressa cius verba, quae talia sunt. Praetor haec gesserat Scipio; idem propraetor Lusitanos deuastata ulteriore prouincia cum inaenti praeda domum redeuntes in ipso itinere aggressus ab hora diei tertia ad Octauam incerto euentu pugnauit,numero militum impar, alijs vero superior. Nam& acie frequenti armatis ad longum,& impeditum turba pecorum agmen ;& recenti milite aduersus festas longo itinere concurrerat. Tertia namque vigilia exierant hostes. Huic nocturno itineri a tres diurnae horae accesserant, nec ulla data quiete viae praelium exceperat. Haec Liuius. bene tamen, sed quod itinere longo se iasos,& de tertia vigilia egressos, praeda atque longo agmine im- peduos esse consessus est, parum alioquin sidei habiturus. Non enim res agebatur cum fugacibus Armenijs, & ventofi Τigranis exercitu . Sed cum Lusitanis assuetis pugnare contra Romanos, quorum forti opera usus fuerat Hannibal, non modo in

Hispania, sed in Italia quique Luci j Aemilij Pauli propraetoris

exercitum apud Lyconem opidum profligauit,sex uno praelio Romanorum millibus caessis caeteris intra vallum copulsis atque aegre castra defendentibus, tandem ad modum fugientium magnis itineribus in paccatum agrum reductis. Hoc idem testatur similiter Liuius lib. 7. Decadis q. quo in loco doctores aduertunt, Z Ieis ctores huius indigni operis admonitos esse velim, quomodo R manorum fugam scriptor facundissimus obumbret, ad modum

fugientium in agrum paccatum perductos memorans.OrosiuS certe facundissimus & eloquentissimus auctor in libro . suae Histo- oriae cap. 2Ο. L. Aemilium cum uniuerso exercitu caesum interijsse

dicit, di cap. a I. Sirgium Galbam praetorem a Lusitanis magno& incredibili praelio victum,uniuerso exercitu amisso, cum paucis vix elapsum euasisse narrat. Ex qua ignominia cu se postea ulcisci Galba statuisset, Lusitanos, qui citra Tagum habitabant,sponte sua sese dedentes ad colloquium vocavit. Simulans se de eorum commodis acturn . Sed circupositis militibus inermes atq; incautos per stelus maximum omnes profligauit. Quae res, ait Orosius,

postea

20쪽

A postea uniuersae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa

maximi tumultus fuit. Trium etiam ciuitatum Lusitaniae conu

cato populo, ut auctor est Valerius Maximus lib. 9. titulo de perfidia, nouem millia, in quibus flos iuuentutis consistebat, partim trucidauit, partim vendidit. M. Cato acriter accusauit Sergium Galbam pro interfectis contra fidem interpositam Lusitanis, ut in Bruto M. Tullius testatur: & in libris de diuinatione idem Cicero id latiisime exp icat, quae breuitati studentes nunc omittimus. latissime etiam hoc idem eκplicat Asconius Pedianus, atque Titi, Liuij Epito me lib. 49. Idem etiam Valerius Maκimus lib. S. cap I.

declarat Catonem nonagesimum annum aetatis suae agere, cum

Galbam accusauit,quod idem etiam testatur Liuius lib. 9. q. D cadis. illa enim, quae Orosius testatur ex Claudio, quid referam 3 oo. Lusitanos cum mille Romanis pugnam commisisse ait duce' Viriato Lusitano, in qua septuaginta Lusitani, Romani vero trece- tum & viginti ceciderunt, cumque victores sparsi iam atque lac ri abi j sient, unusque ex illis longe a caeteris segregatus maneret; a circumfusis equitibus pedes ipse est deprehensus; ille tamen;unius C eorum equo lancea perfossio; ipsius equitis uno gladi j ictu caput, disiccuit, & subito abscidit. Quo facto ita omnes metu percussit, ut prospectantibus cunctis; ipse eos contemnens otiosius abscederet. De Viriato Lusitano plura & vera poteram hoc in loco

commemorare. De quo cum veteres plura memoriae mandau

rint, nonnulla dicam. Plinius in suo libro de illustribus viris de Viriato Lusitano sic ait. Viriatus genere Lusitanus propter paupertatem, primo mercenarius, deinde alacritate vector ac postrein mumdux. Bellum aduersus Romanos sumpsit, eorum q. Impera-

D torem Claudium Vnimanum, deinde Caium Nigidium oppressit. pacem a Popillio maluit integer petere, quam victus; & cum alia dedissset, & arma retinerentur,bellum renouauit. Q. Caepio a Senatu contra Viriatum missus cst, qui cum vincere aliter non pouset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriatum humi depositum perimerent. Quae victoria, quia empta erat, a senatu non siit probata, nam Viriatus decem & quatuor annos Hispanias adue

sus Romanoa munierat, &hostes Romani aperte quam ex inta

SEARCH

MENU NAVIGATION