Historia de origine et principio atque vita omnium regum Lusitaniae, et rebus ab illis praeclare gestis, .... Libri 20. Ad Philippum tertium ... Auctore Emanuele Constantino Lusitano ..

발행: 1601년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ealleant hac in re decipi poterant. Non enim chronicon scri- Aptum Hispana vetusta lingua videre septuaginta annos, prius. quam Rodoricus Toletanus natus fuisset, conscriptum, quod olim apud L. Andream Rcsendium antiquitatum totius Hispaniae diligentissimum,& vigilantissimum perscrutatorem visebatur,&hac nostra tempestate in Archiuio ciuitatis Eborensis vititur, in quo cadcm Si mena non concubina, sed iusta uxor & Regina Castellae & Legionis diserte & verissime per hibetur, & comprobatur. Hanc veram, & minime dubiam sententiam tenent, & amplectuntur omnes illi auctoses, qui Hi- aspaniarum monumenta recte & exacte euoluere Hanc camde tenet, & verissimam esse demonstrat L. Andreas Resendius in

libro de antiquitatibus Lusitaniae, & idem hoc coprobat latius, 2 quide prolixe, ut idem ait, in epistola ad Ioannem Barrium, in qua luculentcr & copiose & genere dicendi amplo & verbis grandi & enucleato idem confirmat, ubi veram rerum cognitionem cum rebus antiquitatis connectit. Hanc eamdem sententiam verissimam esse docet Iacobus Maenetius Vasconcellius in libro L. Andreae Resen dij, quem ipse iussu Henrici

Regis absoluit, quam etiam omnes illi, qui res Lusitaniae recte

recognoscunt,&Hispaniae vetera monumenta euoluere; amplectuntur. Therasiani cnim Reginam fuisse appellatam ingenue confitentur omnes illi, qui res Hispaniae & Lusitaniae recte callent, quod etiam constantissime omnes illi, qui contrariam sententia amplectuntur,confitentur. Veram ergo, & legitimam fuisse filiam dicere est,opus,& legitimo matrimonio susceptam. Nam omnes filiae Regum ex vero & legitimo matrimonio habitae tunc temporis Reginae appellabantur, non vero illegiti- Tmae &ex concubina susceptae, harenim iustae,& legitimae filiae non erant, in re tamen clara amplius immorari non licet, lippis enim,& tonsoribus hoc notissimum est.

Habuit Henricus Comes Lusitaniae ex Regina Therasia eius uxore Almysum primogenitum eius in Lusitaniae comitatu haeredem & sue cessorem , qui post patris mortem Dux fuit Lusi- eaniae, postea Princeps adhuc vivente matre Therasa,quae R

32쪽

'; 'LIBER L r, A gina appellabatur, tandem Rex a Tuis accIamatus, ut in eius

vita dicam. id QSuscepit etiam Hemicus ex uxore Therasia Orracam; quam duxit in uxorem Veremundus Paes Comes Transtamarae, qui dominium suum in Callecta habebat. Aliam etiam filiam illi peperit Regina Therasia, quam Henricus pater eodem matris nomine appellari fecit, quae matrimonium contraxit cum

Fernando Menendio , qui in Callecia similitet domicilium

suum constituerat.

B Habuit etiam Henricus ex concubina filium naturalem, quem Petrum vocavit; virum in rebus bellicis strenuum & impigrum ; & rei militaris peritissimum, quem in expugnatione Scalabis, seu Iulii praesidi j, vulgo apud nostros Santarem diiscitur, Alfonsum fratrem multum adiuvisse nostri auctores in Regum Lusitaniae annalibus scribunt. Anteaquam ad alia Henrici Burgundi facinora commem randa accedam, milii visum fuit, hoc in loco recensere Hemicum hunc Burgundum Portugalliae Comitem primum non si fuisse illum Henricum Lemburgensem, quem nonnulli auctores fuisse arbitrantur. Hoc vero clarissime subducta temporis ratione satis videtur constare, quae ratio clarissima est, atq; mihi videtur esse praecipuum Historiae fundamentum. In hoc enim robur veritatis, cuius magistra est historia, consistit. Nam per ea tempora, quibus Henricus Burgundus Portugalliae Comes in Hispania morabatur, & socero Alsonso, ut ex Sarra. cenorum iugo & tyrannide uniuersam Hispaniam liberaret,&suam sub potestatem mitteret, opem ferebat, atque sui coismitatus fines longe lateque dilatabat, &indies magis, atque magis Sarracenos ex multis Lusitaniae partibus expellendo

propagabat imperium, & liberos ex Regina Therasia suscipiebat , illosque indulgentissime maximo cum sui honore proereabat ;.ille Henricus iamburgensis , quem isti auctores meminere, qui Henrici Quarti Imperatoris propinquus fuit, in Germania magnis bellorum fluctibus iactabatur &, ut aiunt, Euctuabat, cum bellum ciuile admodum acre perrea tem

33쪽

pora inter Henricum Cesarem Quartum & Hemicum filium vi. Agerct, quo se implicuit Lemburgensis Henrici senioris partes secutus. Cumque Henricus Imperator Henrico Lemburgensi pro tali beneficio par pari gratiam referre vellet; illum Loth ringi ae ducem in Godostedi Regis Hierosolimitani demortui

locum suffecit; anno I Ioo. POltea vero cum Henricus Imperator hoc nomine l. imperium consecutus fuisset, hunc eumdem is Henricum Lenaburgensem anno IIo 6. Ducatus dignitate priauauit,& in exilium compulit ire. Deinde Rem alcus auctor non spernendus constantissime affirmat anno i i 8 r. hunc eumdem sHenricum creatum fuisse Comitem Lemburgensem ab Impe. ratore Federico primo, ex quibus meo iuditio facile dignosci potest, alium fuisse Henricum Lemburgensem,aIium vero Henricum Comitem Lusitaniae. Accedit etiam, quod nonnulli alii auctores memoriae prodidere, hunc eumdem Henricum Lem burgensem vitam cum morte commutasse absque eo, quod aliquos liberos superstites habuisset, inter quos est Pontus Eute rius Delphicus in Historia Burgundicarum rerum in geneaol gia Brabantiae. Si ergo Lemburgensis nullos filios reliquit, &res luce meridiana clarior sit, & νniuerso Lusitaniae Regno no tissima &clarissima Henricum Burgundum Lusitaniae Comi

tem habuisse filios, & patrem fuisse Alfons primi Lusitaniae

Regis; ut in ipsius vita infra latissime commemorabo. Quid est hac in re dubitandumὸ illi ergo, qui hanc rem exacte voluerint perpendere; ex temporum supputatione facilime intelligentillum fuisse coaetaneum potius filij Alfonsi Regis quam Henrici

patris. Nam Henricus Burgundus Lusitaniae Comes ab anno Io 88. quo in Hispani alia cum alijs nobilibus, quos diximus, peruenit, in ea domicilium collocauit, semper in eodem Regno commorans sedem suam ibi perpetuo constituit. Atque Dyna istiam seu comitatum semper habuit, cum Therasiam Reginam duxisset uxorem. Praeterea de anno iooq. filium Alibnsum illi

peperit Therasa Regina, qui patris fuit haeres. Suscepit deinde alios filios & filias, & tandem de anno IID. ut diximus

supra. Henricus Burgundus e vitiorum contubernio emigra.

34쪽

A uit. Cum per annos viginti tres Lusitaniae comitatu obtinuisset, ex quibus omnibus clarissimu esse videtur,altu fuisse Henricum Burgundum Comitem Portugalliae,altu vero Henricum Comi. tem Lem burgesem, sed ad Henricum Burgundum reuertamur,& istorum sentetiam reiectam pluribus confutare non est opus. Postquam comitatum Lusitaniae obtinuit Henricus Cathredales Ecclesias Bracharensem, Lamacensem, Visensem,& Po ucalelam a Sarracenis penitus dirutas & labefactatas suis proprijs impendi js de nouo aedificauit, illas'. sic erectas &cleis gantissime & apprime ornatas suis pontificibus iterum restituit, quas etiam magnis redditibus locupletavit; & alia edidit

Opera, quae eius nomen immortalitati commendarunt.

Praeterea in Lusitaniae Republica gubernanda fuit Hemicus satis cordatus,& non solum optimos & rectos Antistites rebus Ecclesiς praeposuit, sed etiam in politica disciplina optimos Reipublicς rectores,quoad poterat,constituebat,& qua plurima de Reipublicae regimine eos admonebat, & cum suis proceribus saepissime omnia ad Rempublicam optime regendam consilia si communicabat, illis q. inculcabat, quod veluti nauis gubernator ad cursum secundum, & medicus ad aegri salutem omnes suas curas & cogitationes refert, sic bono principi eorum, quibus praeest, vita beata proposita debet esse, ut illi bonis fortunae sint locupletes & copiosi, corporis viribus valentes atque robusti, omnibus animi virtutibus instructi atque ornati, deniq. gloria famaq. praestantes, atq; clari. Cumq. Rempublicam Lusitaniae vehementer diligeret; quod eius minores semis

per imitati sunt, filium Alfon lana; ut illam optime regeret post δ' eius obitum recte imbuendu & erudiendum esse,quoad potuit, elaborauit. Vnde illudodrissimo & sapientissimo cuidam viro Lusitano tradidit in disciplinam. Recte enim intelligebat,quod, ut in semente posita est spes messis; ita totius reliquae vitae CX- spectatio ab educatione pueritiae pendet, ubi vero infirmamillam ineuntis aetatulae teneritatem robur adolescentiae excep ait, quae tandem alia res animum praeclarissimo rerum studio

accendere potest , praeter bello sortissime gesta; aut litterarum o E a tracta-

35쪽

tractationem tuae ima denique solent contingere, cum a pri- Amis, ut aiunt, unguiculis, omnes principes dant operam, ut sint

ipsi simul bellicosi & sapientes. Insuper, sapientiae, iustitia pietatis aeque; atque artium bellicarum cupiditate studioque ra . piantur, a pueritia elaborandum est.

Si Themistocles olim, o fili Alfonse die ebat Comes Henricus, cum somnum capere non posset adolescens, auctorcs dbeere solitum tradunt se Miltiadis trophaeo quiescere voIentem excitari quanto acrius, eos incendi nece ila est; qui quotidie non unius, ted innumerabilium hominum virtute praestantium strophaea, non e marmore constituta, ad effigui praedicationem temporis, sed ad omnem aetatem commendata sapienti stimo, Tum litteris intuentur . Nec vero pertimescendum est, ne aut labore frangantur, qui aetatis suae florem in bellicis rebus dilitterarum studiis dedicandum esse statuerunt, tanta siquidem est oblectatio paulatim adquirenda cognitione rerum seisi pa scentis animi, ut qui ea fruuntur, ab ijs nec laboris taedium, nec avocantium voluptatum blanditiae sentiamur. itaque sapienter poetae, cum caeteros Omnes deos Veneris Imperio lubdidissent, in Mineruam modo & studiorum praesides musas nihil ei iuris esse vosuere. Nec antiquissimi illi poetae aliam ob caulam Palladem armatam finxere, nisi, ut significarent, in Rerum public rum moderatoribus bellicam via tutem cura sapientia coniunctam & copulatam csse oportere. Quam rationem secuti prisci

illi heroas, in disciplinam hominum eruditorum longoq. vi uperitorum; filios suos studiose tradcbant, & principes ipsi doctos viros & sapientes in comitatum amici iamq- suam cupir odissime recipere solebant. Sic fortissimum illum Graecorum Achillem Pellei Thesalorum Regis ilium a Chilone Centauro puerum erudi tum esse est litteris proditum, & cidem iuueni ad Troiam profecto; Pharnix ait apud Homerum, se Comitem a patre idcirco esta datum; ut illum essiceret oratorem verbarum actorem l . rerum . Similiter summus ille Atheniensium orator Pericles, qui annos quadraginta consilio, doctrina, eluquentia,

dicitur Athenis praefuisse,ptiusquam ad Rempublicam accede ret

36쪽

A ret ab Anaxagora Clago mento fuerat institutus, Thim oleum Cononis praestantissimi Imperatoris filium Isocrates, Epaminondam Lysis Pythagoreus, Alexandrum magnum Aristoteles erudierunt. Nec solum animi, sed etiam corporis ratio habenda est, corpus enim imbecillum animi virtutem plerum cI. debilitat , & a rebus acriter & animose gerendis abducit. - Vtrum q. igitur curandum est, ut & corpus sit valetudine firmum, & animus rectCmoribus & vita constitutus, ut enim cor pus infirmum animi industriam frangit, ita bene valens ataue, robustum corpus animuin reddit alacrem & in omni rerum discrimine confidentem. Praeterea ingenium est diligenter disciplinis excolendum , ut sapientiam Regio muneri maxime necessariam consequatur. Haec enim studia pudorem di modestiam in generant, animum cupiditate dignitatis incendunt, irhd Rempublicam salutaribus institutis temperandam erudiunt. Deinde praeter hoc commune praesidium alijs etiam virtutibus fulciendi sunt principes, ut in t ligant eorum statum non tam. opibus&armatorum praesidi , quam subditorum amore&ειε de late stabiliendum. Nam principum opes & potentia insidiasis inime repellunt, vi hominum praesidia charitate & fide iccI, sa eisdem iptis, qui illis circumlepti sunt, erunt valde metuenda. At subditorum amor laude Regiae olementiae & benignutatis inccnditur, & fides Regis veritate & constantia principis confirmatur. Nemo enim odio potest prosequi bonitatem, nec fidei spectatae & cognitς ulla conditione di isdere ρον, . In principe lias virtutes eminere necesse est diad clarius dis bent 1 tendere, quanto principis status altior est & ad plures D eorum utilitas cum insigni admiratione diffunditur. Insuper princeps, qui ditione suam & Imperium clementia & fide corroborauerit; nec suorum infidias extimescet, nectiostium incumsionem formidabit, cu nihil in terris sit fide & amore valentius. Armorum etiam robur atq; prudentiae consilium aliud est principis praesidiu, quorum alter u sine alterius ope imbecillum&infirmu est. Quid enim arma proderunr, si omnia temeritate corruerint, quam utilitatem consitum afferet; si nullae fuerint

37쪽

vires,quae, id quod fuerit recte excogitatum, prudenter & stat in Mexsequantur. Nam iuuentutis decus, quae in ditione principis est; in animi magnitudine & robore consistit, di senectutis laus

canitie hoc est prudentiae maturitate continetur. De Iniq. OpuScsir principi, ut in armis iuuenes exerceat, & senes prudentia graues in consilium adhibeat, nullus enim a iuventuic laudespei sectar sapientiae requirit, nec a senectute vires tuustnum fia- .gitantur. 6liud etiam in iuditiorum seueritate subsidium principis positum est, frustra enim arma comparantur ad hostiles impetus reprimendos, frustra similiter ad consilium senes vo- B cantur, si hostes domestici minime repelluntur; hostes autem Νdomestici,& intestini sontes sunt & facinorosi. Quibus si fuerit scelerum impunitas attributa, uniuersam tuam ditionem muluto crudelius quam externi hostes,dissipabunt .Hi vero non sunt leuibus sed acerrimis paenis coercendi,ne illorum improborum contagio ad tuorum subditorum pernitiem erumpat. Nam qui in periculosis vulneribus dolorem enicit, saepissime sanat, qui omni dolore sauciu leuarc conatur, interimit. Vt igitur in primcipe nullo pacto crudelitas, sed clementia summa requiritur, ita in summis Reipublicae periculis non dissolutio, sed seueritas efflagitatur, & meo quidem iuditio maior severitas in principe excogitari non potest ea, qua scelerum impunitate uniuersa Respublica iugulatur, quae tandem & felix & beata erit, cum

Reges snt ipsi bellieos simul & sapientes. His & abu sapientissimis documentis silium Henricus C mes Lusitaniae erudiebat & hoc opere c6 probauit, ut utilissimus& optimus Reipublicae suae princeps Alfonsus esset, ut postea fuit, Lusitanae enim Reipublicae princeps optimus & pruden- Qtissimus euasit, uniuersam Lusitaniam a Maurorum seruitute post patri mortem exemit & liberam reddidit,uniuersa sanctorum templa, quae a Sarracenis penitus diruta & solo fuerant

aequata, de nouo suis proprijs sumptibus & impendijs secit aedificari AE alia praeclarissima & digna immortalitate opera edidit,

quae nos latius, cum ad ipsus vitam accedemus, enarrabim ubinis enim no videt ex optimadisciplina a pueritia sibi insta lii c

38쪽

A omnia ectuose Hasi hac in parte de Henrico primo Lusitaniae

Comite scripsi, ut omnes, ad quorum manus hae nostrae elucubrationes peruenerint, intelligant, a qua stirpe tot tantiq. Luitaniae Reges,qui sui nominis splendore,sapientia,& integritate, ni uersas totius orbis partes compleuerint, originem duxerint. At, ii ac vita migrauit Henricus Asturicae anno i Christo nato IIIa . ipsius corpus in ciuitate Bracharensi in sacello maioris Ecclesiae Metropolitanae requiescit, cum Lusitaniam per annos maximo cum honore & eius immensa laude gubernasset. E Nam fines sui comitatus propagauit& magnam Calletiae par tem & Asturicam ipsam ciuitatem opulentissimam ex soceri Alfonsi potestate, in bello contra ipsum inito, vi & potentia e torsit,& irrsu unx redegit imperium,quae omnia tandem Regibus Castellae fuere restituta. IPost muIta temporum interualIa nempe de anno ISII. I cobus Sosa Archiepiscopus Bracharae vitae innocetissimae & in cuI patimimae,moribusq. admiradis, insigni erga Deum pietat vitae q. puritate & integritate laudatissimus, pietate vero moc morandus, & nobilitate conspicuus Henrici ossa & Therasiae eius uxoris ex humili loco eiusdem templi prope aram summi templi suis impendi js exportari iussit,& in loco nobilissimo, ubi simul cum uxore Therasia requiescit; sepeliri& condi curauit. Haec vero breuiter de Henrico dixisse satis sit, qui plura desiderat, Annalia Lusitanorum Regum euoluat idiomate Lusitano conscripta ubi alia magis ample & distincte cognoscet. Nos D vero ad Alfonsum eius filium primum Lusitaniae Regem a

cedamus.

niti si

39쪽

'βF ης 3 iςi rurgundi mortem Lusitaniae

Comitatum obtinuit Alsonius eius illius mi Regina Therasia sisceptus, qui natus est a no I Q 96.dum Henricus eius pater vixit & sub matriS tutella Sc administratione fuit, infans Portugalliae, more illius temporis, quo Re - φgum filij appellabantur Infantes, dictus est. Post mortem ma aris, usque ad praelium Orichiense, quo a suis Rex acclamatus fuit, Lusitaniae Princeps dicebatur, ex quo tempore sempe Rex vocatus est; Therasia vero iplius mater Regina dicebatur more illius temporis, quo Regum siliae, quamuis Regnum non haberent, omnes Reginae dicebantur, qui mos usque ad Absonsi tempora durauit. Postea vero Infantes, ut etiam mares vocabantur, quod licebit intueri, illis, qui plurima diplomata in Lusitana lingua legerint, quorum quam plurima in caenobio 9S. Crucis canonicoru Regularist S. Augustini ciuitatis Conimbricensis hucusq. reseruantur. In forali lege opidi Constantini Panotarum erat ea inscriptio. Ego Comes D. Henricus & uxor mea una pariter Regina Therasia,erat autem subscriptio hos

Ego Comes D. Henricus & uxor mea Regina Theras m,

Ego Infans Alfonsus filius Henrici Comitis & Reginae Tho,

rasiae auctori & confirmo & roboro istam cartam quam se fecit pater meus & maternaea regnante domino Alfonso in Legione.

In concessione Iuris cauti, ut vulgo dicitur, opidi Alpendo adae,quos Therasia Regina Alsensi mater instituit anno M.C. LXI. ita erat subscriptum. Ego Regina Therasia domini Regis Atlans filia concedo tibi Sarracino vanegas &c.

40쪽

LIBER II. ε 3 33

A Supradicta Regina Domina Therasia, quae hanc cartam firmitudinis proprijs manibus roboraui &c. Ego Alfonsus Infans mandaui & concessi supradicta fieri, sicut sursum resonant pro amore Christi & Ecclesiae libertatere Sarraceno vanegas, qui me multis verbis rogauit, & hane cartam propriis manibus roboraui. In donatione Eremitae S. Romani anni M. C. L X X VI. quo tempore Therasia Regina eius mater iam ab hac vita discesserat, ita Alfonsus subscripsit, cum se principem fuisse appel-B latum nouimus. Ego Alsonius Portucaliae Princeps magni Imperatoris Al- fonsi nepos, Comitis D. Henrici, & Reginae Therasiae filius, nulla necessitate compulsus, sed prompta atque beneuola voluntate & diuino amore commotus Ecclesiae Sanctae Crucis, atque Fratribus ibi commorantibus facio cautum ad ilia Iam nostram Eremitam Sancti Romani sitam iuxta Castrum Senar&c. Era M. C. LXX VI. erat autem talis subscriptio. o Ego Alfonsus Portiagalliae Princeps. οQuam plurima alia de hac una re & veritate clarissime coma prodata colligit & refert Eduardus Nonius a Leone in illo suo libello de Regni Lustaniae exordio, & in libro censurarum contra libellum Iosephi Teixeirae. Atinius Lusitania Rex duxit in uxorem Malladam filiam Amardei secundi Comitis Maurianae, &Guigonis eius matris, quae filia fuit Comitis Albonensis. Hic Ama'deus ille exstrutit, qui reuersus ex Syria, quo bis contenderat causa sacrin belli; in Insula tandem Cypri e vivorum contubernio emigra . ui'. Cuius corpus in monasterio Sanctae Crucis propre urbem Nicosiam requiescit. Hic Amaedeus ab Henrico Quinto Im- . petatore primus Subaudiar Comes, & Sacri Imperij Vicarius per uniuersam Italiam creatus fuit, & pro Rhodiensium equitudefensione inauditam ex immanissimo atque teterrimo Christiani nominis hoste Turcarum Imperatore victoriam retulit. Et si ulla post hominum memoriam parta victoria est, in qua admirabilis se diuini nominis potentia ostendit, & quid Amaedet F viri

SEARCH

MENU NAVIGATION