Historia de origine et principio atque vita omnium regum Lusitaniae, et rebus ab illis praeclare gestis, .... Libri 20. Ad Philippum tertium ... Auctore Emanuele Constantino Lusitano ..

발행: 1601년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

HIs TORIA REGUM LUSIT.

di s superare, & occidere vellent. AFlorus vero haec de Viriato ait, Viriatus Lusitanus vir callidita .

tis acerrimae ; qui ex venatore subito Dux, atque Imperator; et si fortuna, cessset Hispaniae Romulus, non contentus libertate suorum per quatuordecim annos omnia citra ultraq. Iberum,&Tagum igni, ferroq. populatus. Castra etiam Praetorum, & Prae sidum aggressus, cum Claudium Vnimanum pςnc ad internitionem exercitus cscidisset,& insignia trabeis,& fascibus nostris,quae ceperat, in montibus suis trophaea fixisset, tandem eum Fabius Maximus Consul oppresserat, sed a successore Seruilio violata Bvictoria est, quippe qui consiciendae rei cupidus fractum ducem, ct extrema deditionis agitantem, per fraudem & insidias & domesticos percussores aggressus hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse. Iustinus aulcm de Viriato ait, in tanta saeculorum serie nullus 'illic dux magnus praeter Viriatum fuit ; qui annis dece & quatuor Romanosvaria victoria fugauit, & per multu temporis satigauit.

Adeo feris propriora quam hominibus ingenia sunt. Quem ipsumno iuditio populi electum, sed ut cauendi sciente declinadorumq. Spericulorum peritum secuti sunt, cuius ea virtus cotinentiaq fuit, ut cum consulares exercitus frequenter vicerit, imit'. rebus gestis non armorum,non vestis cultum non deni q. victum mutauerit,

sed in eo habitu;quo primum bellare cepit; perseuerauerit, ut quia uis gregarius miles ipso Imperatore etiam opulentior videretur. Orosius vero lib. quinto cap. quarto liaec de Viriato refert. Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis, primo insectando vias, deinde vastado prouincias, postremo exercitus Prς- torum, di Consulum Romanorum vincendo, fugando,subigendo, Vmaximo terrori Romanis omnibus fuit. Siquidem Iberum , &Tagum maxima,& diuersorum Iocorum flumina late transgredienti di peruaganti C. Vetilius praetor occurrit. Qui continuo caeso usque ad internitionem pame omni exercitu suo vix ipse prς-tor cum fuga lapsus euasit. Dcinde C. Plautium Praetorem ipse

Viriatus multis praelijs fractum fugauit. Post etiam Claudius cum ni agno instructu belli contra Viriatum missus, quasi pro abolenda. supe-

22쪽

Α superiore macula turpiorem ipse auxit infamiam, nam congressus cum Viriato, uniuersias,quas secum adduxerat copias, maxima'. vires Romani amisit exercitus. Non opus est hoc loco recensere; quoties ab alijs Ducibus Lutatanis Romanoru exercitus fusi retardatiq. fuerint,na Iulius Florus lib. a. cap. II. saepissime Romanorum exercitum a Lusitanis Duci bus iraimim, & caesum fu i ste ait. Et eodem in loco tota certamianum moles cum Lusitanis fuit, nec immerito quippe solis gentium duces contigere, ex quibus verbis facile quilibet dignoscere, poterit ad victoriam maximum momentum duces afferre. Nam quotiescumq. milites nostri militaris rei non ignaros duces habebant non tantum se iactabant Romani. Euidentissimum & claris. sim in exeplum erit vel Viriatus ipse,quem paulo ante memini, qui annos dece & quatuor varia victoria Romanos fatigauit adeo feris,quam hominibus Lusitanorum ingenia sunt propriora . Dic quaeso Iustine,cur feris quam hominibus propriora nostroru Lusitanorum ingenia dicis quia annos dece & quatuor varia victoria Romanos fatigare, & vexare non destitere potera ,& merito hocc in loco quam plurima exempla proponere ducu Lusitanorum, qui nostra aetate magnam gloriam'& nomen sibi compararunt; ut illorum praeclarissime res gestas omnes agnoscerent ad quom manus hae nostrae elucubrationes peruenerint, sed quia partim invita Regis Emanuelis,& aliorum Regum quam plurima commemOrantur, partim alij a iustores illa in eorum monumenta retulere νideo abstinendum hic duxi. Nam de ijs, quae Reges nostri edide re, quam plurima statim referam; ut omnes intelligant, quales fumrint nostri Reges, & praecipue de Alfonso Henrici priliai Lusitani χ D Comitis filio, de quo auctores Typis mandarunt in agio Oricliten si eum Ismarso,&asjs quatuor Saracenorum Regibus manui conseruilla; eorum qi impetus retardasse, omnes enim eo die crimina expiaueram, & Sacrosanctam Eucharistiam acceperant deuotissimo orer Iesus vero Saluator noster in Cruce pendens,

ipsius Alson si primi Lusitaniae Regis oculis obuersatus dixit, in hoc signo vinces, quod ex testimonio ipsius Regis in ipsius vita apposito declaratur. die vero sequenti quinque illorum i Sara

ceno.

23쪽

cenorum Regum impetus comminuit, & Mtardavit Alsonsus AHemici filius, & Regium nomen ultra citiaq. mare comparauit. De fortitudine nostro im haec dixisse hac in parte susticiat. Dpm Oribus vero aliqua dicenda, &breuit er sunt, ut ad alia postea

c narranda accedamus.

Multa strabo refert de nostrorum Lusitanorum moribus veluti suo tempore acceperat, nec tunc quidem malos, nec nobis modo erubcscendos. quorum multi cum Religione mutati sunt, multi etiam huc usque durant, quod Lusitanos stlabo insidiatores vocet,nemo in malam partem id ab illo dictum esse accipiat.est enim Bmilitare vocabulum, ut admonuit Iulius Pollux cap. I o. Ea enim

de re Cicero Q. Fabium maximum laudat libro primo de ossici j si calddum Hannibalem ex gente Paenorum, ex nostris ducibus Q. Fabium Maximum accepimus facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. Levi armatura Lusitanos uti afirmat Cesar primo belli ciuilis commentario A. Romanis, Gal- Iis, atque Germanis grauiorem accepere, & quae Panopita vocatur. pedites Lusitanos Cetratos pugnare,& Caesar ,&Liuius,& sc etiam alii plerique attestantur; & Dion Cassius Herminii Cmontis incolas insidias Caesari parasse dicit; usus vero pugionum OLusitanis antiquissimum esse sciunt omnes, qui veterum libros euoluunt. Nam me puero cum Olisipone degerem magno in honore pugionum usus adhuc viris erat, qui usus paulatim defluxit adsiccas . Nam apud nostros unusqui'. fert plura iacula,Calaicorum, & Bracarorum praesertim. Pleriq. ex plebe etiam nunc id obseruant, cu m ad agros egrediuntur bina fere iacula, & quidem amentata ; utuntut etiam nonnnulli hastilibus, qui mos est Translaganorum; etiam cum pedibus iter faciunt, lanceas satis OblOnseas gestant extra urbem,quae cum equitant habiliores sunt. Spartano vero ritu Lusitanos degere, & Graecorum more Hecatombas facere, gymnica certamina exercere, & quaecumque alia ad hoc 'spectantia, o muta eo reducuntur, ut Graecam nostrorum originem ostendant. Aquae potores sunt, quod & veteres a firmant, & hic mos ad nostram aetatem usque etiam magna ex parte durat, prae-

septim inter nobiles, pueri autem citra pubertatem abstem ij sunt

24쪽

A fiere . Regibus autem, & Principibus Lusitanis semper solemnis fuit vini abstinetia,quod in Rege Emanuele,& in alijs Regia bus, ut infra dicemus, laudatissimum fuit. Hoc vero de nostrorum moribus hoc loco dicam Lusitanos in vera & Catholica Religione tuenda & propugnanda demonstrasse mores vere Catholicos, & hac in re fidei Zelum praeseserentes vehementer eminent, & de nothorum moribus statim in initio haec dixisse satis sit, nos vero ad instituta accedamus. Sed antequam ad lprimum Lusitaniae Comitem Henricum B Burgundum, & ad alios Lusitaniae Reges deueniam, illorum q. . paene diuina & incredibilia facta explicem. Hoc dicam, ne obtrectatores de nobis aliquid mali suspicentur; illud nobis venire in mentem, rem tantam magis amplificandae patriae nostrae studio & alacritate, quam aliquid perficiendi facultate aggredientibus, merito vereri debere, ne, quoniam permulta, cum sacris tum profanis in rebus supra naturae vim facta subia inde exponetur, narratio earum rerum,quae tam Henricus Burgundus primus Lusitaniae Comes,& eius filius Alfonsus primus si Lusitaniae Rex, quam eius posteri, tam Reges, quam eorum fili j fortissime effecere,plu s fortasse admirationis apud quosdam sit habitura quam fidei, & ut est hominum captus, id plerumq.

euenire cernimus, ut tantum quisque credat, quantum se viribus, aut ingenio suo se praestare posse confidat. Quidquid vero communem usitatae virtutis & industriae modum superat, id nullo modo prorsus admittit. E contra etiam, qui nullum modum ambitioni statuunt,admodum aegre patiuntur, si eorum Regesti illorum q. filij praecipue minime fuerint immodicis laudibus illustrati. Quod cum apud alias nationes fieri soleat, tum apud nostros Lusitanos tantam plerumq. offensionem scribendae Historiae munus affert, & praecipue cum de illorum Regibus scribitur,ut omnium nostrorum tela in eum,qui tantum facinus ve- l l laudere, directa adhaerescant. Id quidem non ita pridem qua plurimi viri sapientissimi comprobarunt exemplo & experimento, quos Omnes honoris causa nunc silentio inuoluo. Deillo vero, qui Regis Emanuelis gesta Lusitano sermone comple-D Xus.

Dissiliae

25쪽

1s HISTORIAE REGUM LUSI Τ.

xus est, nec reticere nec dissimulare possum. Res, inquit auci or A, ille,maiorum meorum, non perinde atque eorum merita postulabant, exornaui; quamuis alius labem generi nostro&anti quo splendori nobilitatis asperiit; alius postremo hoc aut illud, quod ad laudem nominis Lusitani erat, praetermitit .Quod liprudentis hominis est alienis periculis admoneri, hoc uno vere exemplo potuissem ancipitem euentum scribendi ponor scere; sed quo plura me impediebat,eo clarius cerni potest animus meus studio ardentissimo nominis & amplitudiciis nostro. rum Regum inflammatus. Cuius rei maiore desiderio flagra- Υbam, cum viderem neminem ex nostris id aliquando enecule. Accedebat etia, quod nullus nostrorum copiose & d lilii se nostrorum Regum gesta unquam latinis litteris ab obhuic ne vendicauit, nec exterae nationes unqua Lusitanorum Regum gestaco nouere. Ideo me continere non potui, quin hoc negotium libentiis me susciperem, quod, ut libentius lacerem, multa-me incitabant, sed illa maiores stimulos admouebant, cHm umerre in me volutatem Philippi Regis nostri vere Catholici di per- enari sine maximo impietatis crimine non posse, tum indignit simum existimabam nomen Lusitanum apud Hispanob tantopere celebratum non etiam per Universas orbis partes propa' gari & extolli, & in hoc opere nostrorum Regum gesta, in qui bus non tam res humanas quam propre diurnas cui existini*re licet explicandas suscepi, enarranda erant. Nunc CrSO ad Henricum Burgundum primum Lusitaniae Comitem veniam,

A E NRICUS Primus Lusitania Comes. D

E N RIC V S Burgundiis Primus Lustaniae Regni Comes, & pater Alfons primi Lusitaniae

Regis natus est Vesontii, vulgo hodie Beeta son dicitur. De origine vero Henrici muta variaq. auctores tradidere. Alij enim Panninnicum, Hungariae Regis filium fuisse arbiti atur,aIii autem Graecum natum ex sanguine Constantinopoluanu'

26쪽

λ rum Imperatorum fuisse dicunt, plures vero & maiori ex parte Lotharingum fuisse testantur. Nos vero horum auctorum senistent ijs omissis, & rei veritate inspecta, Burgundum procul dubio fuisse confitemur. Henrici autem pater fuit Comes Verno-liensis, & Brionensis nomine Guido, filius Reginaldi, & Aliste comitum Burgundiae, qui frater fuit Guillelmi Burgundiae C mitis. Henricus ergo primus Lusitaniae Comes, Hemicum Stephanum Comitem Burgundiae & Tolosae , & Raymundum

Comitem Sancti Aegidij, qui postea Calleciae in Hispania

B Comes fuit, cum ad lacrum bellum, maxima cum classe, qua innumeri milites vehebantur ι contenderet, sui itineris socios habuit. Habuit etiam praeter hos, quos antea nominaui,qui sibi maxima sanguinis coniunctione coniuncti erant, Fratres Patrueles Calixtum II. Pontificem Opt. Max. & Clementiam. quae uxor fuit Roberti Serenissimi Galliae Belgiae Comitis, qui filii erant Gulielmi eiusdem Henrici Comitis Lusitaniae patrui. Hanc sententiam veram esse proculdubio existimo. Nam praeterquam quod illam viri doctissimi amplectuntur, in- si ter quos est L. Andreas Resendius antiquitatum Lusitaniae verissimus & diligentissimus perscrutator, & Eduardus Nonius a Leone Iureconsultus Lusitanus, nostrorum monumenta hoc clarius quam dixi, demonstrant. Haec omnia idem Eduardus Nonius in illo suo libello inscripto, censurae contra Iosephum Teixeiram, id latius declarat,& plura comemorat exempla. Eo autem tempore, quo Henricus Burgundus, cum maxima equitum multitudine, quae illum comitabatur, ad sacrum enim bellum Henricus de anno Io 8 8. contendere decreuerat in Hispaniam appulit, magnus Alfonsus Sextus Hispaniae Rex, qui Toletanam ciuitatem expugnauit, & Imperator appellatus fuit, Imperio Hispaniae potiebatur; &aduersus Saracenos, qui univcrsam occupauerant Hispaniam, bella continenter gerebat, qui Alfonsus Imperator ex diuersis uxoribus 3. habuit siclias, nempe Eluit iam, Theraliam, atque Orracam. Ex his tribus filijs Alfonsus, Therasiam filiam ex Si mena Regina, & eius iusta uxore,& eidem Attonso valde dilecta Henrico, ut illum

27쪽

1rctiore necessitudinis vinculo constringeret, atque sibi contra Sarracenos pugnatem suppetias serret di auxiliaretur, uxorem dedit. Nam ad Alfonsum laborante in recuperanda Hispania, ab duri ssimo iugo Mauroru , ex totius orbis partibus maxima fortissimorum hominum multitudo militiam suam Christo deuouentes, & pro ipsius nominis gloria se, di omnia sua libetistissime Oflarentes, quamuis cum euidentissimo mortis periculo, confluebant. Inter alios autem, qui ea tempestate Alfonso in bello auxiliabantur, primatum inter Omnes tenebant Raymundus, ut antea dixi Comes Sancti Aegi dij, & Henricus Burgundus, qui fuit primus Lusitanis Comes, & Henricus Comes Tolos, & Burgundis. Quos omnes t vinculo necessitudinum quamuis, ut paulo ante dixi,ad Sacrum bellum contenderent arctius Alfonsus Castelli Rex, qui ea tempestate cum m auris Hispaniam occupantibus,bellu gerebat,sibi coniungeret & copularet,iriu filiarum, quas nubiles habebat, connubijs, sortissimos duces sibi deuiciendos esse existimauit. Eluiram ergo filia suam dilectissitnam Comiti S. Aegidii,Therasam aute charissimam,quam maiore amore prosequebatur,cum esset Regina moribus spectatissimis, Henrico Burgundo, qui Lus tanta imperio postea potitus fuit;cuius facta nulla unqua obscurabit oblivio.

Orracam vero trium, ut non ulli tradunt,natu maxima,quam q.

similiter vehementer diligebat, ali js vero natu minimam fuisse placet, atque post defunctam Simenam Reginam ex uxor Constantia natam Henrico Comiti Tolosae & Burgundiae, nec enim hac in re inter ipsos auctores, qui annales Hispanis scripsere, & res gestas Hispanorum in monumenta sua retulere,fatis conuenit in matrimonium collocauit; Nos vero horum omnium auctorum hac in parte opinionibus reiectis & praetermissis, in praesenti de Henrico Burgundo verba facimus f Ium. Cui Alfonsus Imperator .vxorem dedit Therasiam filiam unice amatam, illiq. eam Callecta partem, Bracharos, appellatos, qui a Minio, usque ad Durium continentur, &tO- . tum id, quod tunc Portucale vocabatur, similiter etiam uniuersam prouinciam interamnem,& ciuitatem Viscnsem, La

28쪽

A macensem, Bracharensem, Portu calensem,&opidum Vinia-riense, quod apud nostros vulgari idiomate Guim aranes nuncupatur) necnon Scenarum Castrum, atque quam plurima alia opida, usque ad Con imbricensem ciuitatem Therasae filiae dotis nomine assignauit& tradidit Alfonsus Imperator. Praeterea liber u reliquit, ut uniuersam Lusitaniam ex Sarracenorum iugo armis recuperaret gener Henricus, & sub suum Imperium redigeret, suaeq. etiam adderet ditioni,& dominio, atque omnia, quae ultra continentem erant, debellaret. Hanc vero Lu-

sitaniae partem, quam Therasiae filiae in dotem dedit Alfonsus Imperator, Fernandus ipsius Alfonsi Sexti pater, vi a Mauris

extorserat & eripuerat. Quam donationem seu seudum, ut ita dicam, ea conditione Therasiae filiae concessit Alfonsus , illudq. de nouo instituit, ut perpetuis futuris temporibus ad Comitia, quae in Regno Legionensi fierent, Henricus Burgundus mei a que post ipsius obitum eius in Regno Lusitaniae haeredes venire tenerentur omnino. Si tamen aliquod necessarium adcsset impedimentum, quo venire ipsemet Lusitaniae Comes, seu C Rex nequaquam posset. Quidam ex uniuersae Lusitaniae proceribus princeps, seu Dux, aut Comes, aut Marchio cum amplissima, & indubitabili potentia, & facultate ab ipso Lusitaniae Regni domino, & patrono subdelegata mitteretur ad Castellae Regnum Legatus, nomine ipsius Lusitaniae Regis, leuComitis. erat enim eo tempore Comitatus Lusitaniae si tamen casu aliquo, & fortuna eueniret, ut in Regno, seu C mitatu Lusitaniae aliquod non adesset impedimentum, & be, tum maximum, &graui ismum Regibus Legionis, & Castellae D immineret, & adeo opprimeretur, ut nequaquam hostium impetus aut retardare, aut comminuere posiet Legionis , ct C: stellae Rex, &si casu aliquo accidere & contingere posset, Vetidem Lusitaniae Cfines, seu Rex, si deinde crearetur, accedere cum copijs,& epibatis equitibus non valeret, hoc casu penitus teneretur levis armaturς milites trecentos suis propri js imperi- dijs &suinptibus in Regis Castellae auxilium mittere. Rex vero Castellae, ut Lusitaniae Comitem ad hanc unam rem Ope-

29쪽

HISTORIA REGUMI LUSIT.

ae complendam arctissime obligaret & astringeret, onus imp onendum csse censuit. unde tributum non magnum imposuit, quod postea idem Hem icus soluere neglexit, de nonnullas alias rost addidit conditiones & pacta, quae tempore eiusde in Henrici Burgundi cxoleverant. Nos breuitati studentes illa hoc

Ioco omittenda esse duximus. His vero conditionibus non

adimpletis ab Henrico Burgundo,& ipsius haeredibus &successoribus ad Regnum Legionense, leu Castellae Lusitaniae

comitatus iterum rediret, vel potius, ut vulgo iurisperiti l quuntur; deuolueretur, cum ab eodem Regno Legionensi di- Bstractus& diuulsus esset, quod fecit Allonius Imperator si- 'ne procerum Regni sui assensu, qua de re multae sunt exortae postea controuersiae . Nam Fernandus Alsons Imperatori3 pater filio eius Garsiae hunc Lusitaniae comitatum simul cum Regno Calleciae adiuncto Regio titulo eius tantum durante

vita concesserat. Hanc vero diuisionem, cum eius frater Sanctius natu maior admodu iniquo animo pertulisset ; fratri Garsae bellum indixit. Cumque acerrimum inter duos fratres bellum exardesceret, postque dimicatum esset, & saepissime manus Q conseruissent; tandem in bello captu ; & in vincula coniectus cst Garsia,quo e medio sublato uniuersae Hispaniae imperio p titus cst Sanctius Alsons Imperatoris frater; quo etiam post aliquod temporis interuallum intersecto, dum ciuitatem La- morensem in Regno Castellae obsidione cingeret, a quodam Belido Dulso omnium Hispanit; Regnorum primatum,&supremum imperium habuit Imperator Alfonsus Therasiae Rcginae pater,apud quem Henricus Burgundus, te quo nunc loquimur, admodum fuit gratiosus, & tanta apud illum auctoi ita te, & potentia valuit, ut hoc vix credi possit. Nam praeterquam quod illi in rebus bellicis operam maximam, & strenuam industria exhiberet, ipsius consiliis Alfonsus Imperator magnam fidem semper adhibuit, erat enim Henricus Burgundus vir impiger, veritatis amator, non solum togae, sed rei bellicae peritissimus, 'tei uidentissime demonstrant illius digna immortalitate facinora, quae nostri in monumenta sua retulere, quas ob causas Atlan-

30쪽

A Alsonsus Imperator eius socer illi pIurimum fidebat. Cum φsocer Alfonsus ciuitatem Toletanam obsidione premeret, ut eam sub suum redigeret imperium ,& Mauros eam possidentes inde expelleret, illi vehementer auxiliatus fuit, & Mauros omnes inde expulsos illius saeuissimo Imperio cedere coegit. Tot enim tantaq. inaudita & egregia facinora edebat Henri-eus Burgundus, tam intrepide, & seuere socero in bello agiliabatur, ut ipsius Henrici nomen, fama, virtus, incredibilis animi magnitudo apud omnes totius orbis partes in dies magis,h atque magis eluicesceret, & propter sanguinis clatitatem, &res praeclare admodum, & fortiter gestas non solum omnibus grati gimus &charissimus esset Henricus, sed etiam per uniuer- fas totius orbis partes eius nomen in dies magis, atque magis dilataretur. Hoc vero illi insigne & semper toto corde insitum& innatum fuit, ut in constituenda,& corroboranda vera, &Catholica Religione, dies nocte'. Omnes animi neruos intenderet. Cum optime intelligeret in Dei timore veram felici tatem consistere, unde in comitatu Lusitaniae praeter militum c supplementa, viros ex omni Religione selectos accersivit, qui-' hus grauissina negotia ad ciuilem Rempublicam in pace constituendam Lepissime cona unicaret, quare tot tantasq. Victorias ab hostibus rcportauit, ut eodem anno ter & quater triumphans in Lusitaniae comitatum intrauerit, & quod haec omnia supera usque adeo pius perhibetur, vi victorias vulgo acceptas huic pietati referant, quas breui tempore, & non obscuras, nec paucas paruisque copijs de nominis Christiani hostibus reportauit. . Duxit ergo in uxorem Henricus Burgundiis Therasam ve-D ram & qegitimam fi I iam alfonsi Sexti Imperatoris nuncupati; quam tibi peperit bimena Regina vera & legitima uxor non au tem concubina; ut Rodericus Toletanus Lusitanis paril aequus, atque omnes illius sequaces arbitrantur.Nam priores duas nE- pe Elurriam,& Therasiam, quas supra meminimus, eX Simen a concubina natas fuisses existimant Rodericus vero Toletanus, & omnes,qui eius opinionem amplectimtur, cum in rebus

Lusitanorum parum sint versati, & Hispanas etiam non recte

a calleant

SEARCH

MENU NAVIGATION