장음표시 사용
11쪽
cogitatione comprehendere, ne dicam aliis exponere mutuas inter sese eorum actiones; satis tamen erit medico, illas ita conjunctas esse, ut certus unius status certum alteriUS statum comitetur, adeo ut, in omni quaestione quae de mutua harum affectione fiat, mentis
status semper pro dato haberi possit; nec nisi de corporis statu solummodo nobis erit inquirendum. DE hoc Cel. BO RHAAVII sequuntur Verba : SΤΑΤ Us corporis viventis, tollens facul- tatem exercendae actionis cujuscunque, VO-
catur morbuS. Cujus ergo idea est absen- tiae requisiti ad exercitium possibile actionis, vel praesentiae repugnantis exercitio eidem. Nec mentio animae facta in hac desiniti- One: Quia corporis statum determinatum idem animae status individue comitatur; et quia medicina, in solum COI PUS agen S, consuetas animae conditiones restituit ; tum etiam, quoniam mentis mutata conditio ig- noratUr, nec bona vel mala noscitur sani-- tati nisi effectu corporeo jam nato, edito, cognito. PROINDE
12쪽
A PROINDE omnes morborum quorum Un qUe naturae cognoscendae et inveniendae sunt in variis consitionibus, diversimode af - lecti corporis bene Obiervati S, enarratiS, eX- P cicatisque. . .ec juvant quae de principio: nimato his intermiscuerunt egregii in arte nostra iri, ut cuilibet sincero indagatori et aestianatori rerum apparebit .'
CUNCTI fere medici sententiam modo memoratam pro confessi, habuerunt; cumque ex phaenomenis totius systema is humani deducta nobis esse videatur, in hac dissertatione ausi sumus corporis status qui maximas functionum mentis perturbatione S comitantur eXPonere. Facilius autem in notitiam venient quae de mordis nomine Ue timiae comprehensis dicenda sunt, si prius mentis seciem et functi- oties breviter ostendero. D. Sen δrio Communi. D E parte corporis ex cujus statu mentis functi-ΟnCS ma Xime pendeant, dissensiones variae fuere; Dum alii philosophi contendunt mentem nullum sibi proprium habere locum, sed per uni
Versum ' Institui. Herm. Boerh. 696--597.
13쪽
versuin corpus diffundi: Quam opinionem perpauci nunc sustinent, fereque ut obsoleta neglecta est; donec tandem Cl. ROBERT Us WAYTT, nuper in hac Academia institutionum medicinae Professor, eam quasi resuscitavit, ita tamen ut quaedam sibi propria ponat: Cum intellectum quidem in encephalo
agnoscat, mentem tantUm sentientem per totum corpus extensam esse credat. Plerique
vero physiologi per annos aliquot praeteritOSConsensere, mentem sedem fixam in aliquo CorporiS organo habere. Variae et diffundes de hac re sententiae occurrunt ; atqUe ViΣ quidem pars ullius momenti corporis est quae uno vel alio tempore mentis sedes non exilii-mata est: ΕXempli gratia, in variis locis li. brorum qui magno HIPPOCRATI tribuuntur, varia corporiS organa animi sedes esse dicuntur; ipsius Vero medicinae patris opinio fu- iste videtur, mentem in ventriculo cordis sinistro consistere. Illustris HELMONT1 Us animum sentientem in stomachi cardia sedere existimavit; et hodie etiam vir clarisiimus BCFFONI Us, assectus animi eX diaphragmate oriri probare conatur. Qilanquam autem tam diversas de sede mentis inveniamus OPiniones, Omnes fere eam propriam aliquam
14쪽
tenere sedem pro certo ponere Videntur: Supervacuum igitur mih1 foret, argumenta CXUnaquaque parte adducta pertractare. Pleris que igitur nostri temporis scriptoribus assentio, unam solam corporis partem aptam essect ad sentiendum, et ad ideas formandas, retinendas, et in qua etiam eaedem de novo per Varias rationes eXcitari possint; vel, ut uno verbo dicam, credo in certa corporis parte esse sensorium commune : Adeoque ejus sedem in cerebro, cerebello, medulla Oblongata, et medulla spinali, forsan et in omnibus simul, esse; et, ob multaS Vero rationes Creqdibile est. intellectum et judicium in encephalo perfici; quin et experimentis probari videtur, medullam spinalem aIiquo modo sensui inservire. De Mentis Functionibus. ANIMALIUM functiones omnes quae Propriae mentis fiant sub his quatuor comprehendi pomini : Sensu, scilicet, memoria, judicio, et
RATIO et conditiones quibus mentis hae functiones exercentur in plerisque omnibus hominibus consimiles adeo sunt, Ut viam e ercendi
15쪽
ercendi solitam quandam et naturalem statuere possimus, atque inde eam observare quae insolita et morbosa haberi potest. Veritas Vero hujus opinionis, quam summatim nunc Ponimus, rectius ex sequentibus elucescet; in
quibus per singula plenius eam persecuturi
I. SENSUS ab uno eodemque objecto orti magnam adeo in diversis hominibus similitudinem inter se habent, ut iis easdem notas adhibere possint, atque inde facile vicissim communicare omnia quae ad sensum pertinent. Hinc sit, ut quum objectum in uno homine sensum excitet specie diversum ab eo quem vulgo eXcitat in aliis, talem sensum pro salso
habeamus, talemque hominem consideremus quasi morbo laborantem. Concludimus quoque, quando ita se reS habet, organorum sentientium, aut sensorii, potissimum vero organorum sentientium, praeternaturalem Vel insolitam constitutionem subesse. 2. MEMORIA, qUae est a certis causis sensus renovatio, absente objecto unde primo ortus est, communiter aut in plerisque sub hac conditione absolvitur, Ut sensus per memoriam
16쪽
renovatus minus ViVidias sit et valens quam sensus primaritas. Daque inter homines convenit sensum primari tam ita a renovato distin-gUere, Ut sentiam primarium impressionem Dominent, vel sensim magis proprie dictum; sensum vero memoria renovatum per id eam designent. Mens plerumque in iis differentiae conscia est ; et quamVis vires Vigoresque id earum in aliis hominibus aliae sunt, tamen,
quandocunque sensus renovatus eandem vim
hahet ac sentus primarius, quod quidem fieri potest, de praesenti objecto sibi persuadet; quod
ubi fit, neque tamen Objectum revera adest, talem sensim pro morbo consideramus. Hujusmodi memoriae conditio oritur forte aliquando a praeternaturali organorum sentientium constructione ; sed ubi frequenter magis occurrit sine impressionibus iis oblatis, certius et frequentius Vitio sensorii tribuenda est. g. ID EARUM renoVatio per memoriam PPndet a consociatione ; et vulgo ita Procedit, Ut, quum impressio praesens sensum efficit, eodem quoque tempore ideam vel idea S prius cum tali sensu consociatas excitet; haeque deinde alias consimili ratione excitent, quae sibi quoque
17쪽
que olim consociatae fuerant. Per longam seriem aliquando sic progreditur, et ut renovationem talem idearum comitatur observatio eorum que inter sese differunt; in hoc per- sciendo cogitatio consistit, atque semper judicii exercitatio necessaria est. Communiter quidem initium ducitur ab impressione in organis sentientibus praesente; sed ideae etiam renovari possunt sine ejusmodi impressione, et ab impressionibus, ut videtur, protinus sensorio oblatis. Sensorii hae impressiones ad morbos referendae sunt, non solum quatenusessiciunt olim et . memoratas, sed etiam quia ideae ex iis ortae insolita prorsUS ratione e
citantur. q. CONSOCIATIONEs, memoriae fundamentum, Vim iteratione acquirunt, et in Omnibus hominibus legem constituunt, solitam successionem et ordinem idearum definientem : Quum hoc ita fiat, et comparationes quae consociationibus viam sternunt aeque sint ab omnibus observatae, notatae, et cons Ciatae, ita, quod ad objecta pleraque et actiones hominum attinet, successio est quaedam et Ordo idearum plerisque communis; adeo ut Om-
18쪽
nis idearum renovatio, ordine disserente et consociationibus solitis contrario, rite admodum pro morbosa constitui possit. 5. JUDICIUM Versatur in comparationibus objectorum instituendis; et perceptio harum comparationum praecipuum consociationis fundamentum ponit. Facultas haec variat in diversis hominibus ; sed in plerisque eo usque constat, ut sussiciat ad necessaria vitae munera explenda; et cuicunque non istiusmodi fuerit, is ex sanorum numero tollendus est. 6. Ex sensus lege jam tradita I. , ex natura memoriae, ex lege memoriae cujus etiam
mentio facta est . , in omnibus qui judicii
facultate praediti sunt, sit necesse est in eo exercendo talis similitudo, ut exinde solita ejus et naturalis conditio constitui queat. Quandoque falsi sensus et . 3. nascun-
tUr, Vel cum mens ab uno sensu vel idea ad alias communiter cum his neXas haud progreditur, et praesertim cum eX Una idea progreditur ad alias nequaquam cum ea neXas nec prius consociatas, judicium falsum
19쪽
sum fieri oportet; et in hoc casu judicium ut
morbidum consideramUS. . Ex sensibus et harum id eis, vel cum iis oriuntur sensus reflexi doloris et voluptatis; exque his deinde varii voluntatis modi qui locum in animi commotionibus et appetitione habent: Sed latitudo haec plerisque intra certos fines constituta est; et quodcunque eXtra hos egreditur vel in gradu voluptatis aut doloris ex sensibus discretis, vel in gradu commotionis vel appetitionis ex sensibus reflexis, id omne pro praeternaturali et morbida conditione recipiendum est. HIs peractis, nunc licet ad propositum redire.
RU AN QUAM medici, a primis etiam tempΟ-tibus, de morbis mentis verba secerunt; tamen nuper solum conati sunt vel eris inter se distinguere, vel regulas ad usum necessarias ponere: AtqUe nunc etiam, quamquam hi morbi libris omnibus systematicis locum obtinent, nullo tamen ordine connectuntur,
sed per omnes librorum partes dispersi jacent; et morbis variis anneXi sunt, ab iis prorsu alieni S,
20쪽
alienis, et qui nullo modo mentis morbi haberi debent. ERROREM hunc solus fere corrigere nisus
est Cl. SALVAGEsIUS, plenamque morborum Ordinationem eXpedire. Maximum Vero commmodum illum attulisse morbos mentis in unam classem referendo, ex hoc manifesto ap-
Paret ; quod necessitas de iis eodem loco disserendi omnibus apparuerat pathologis, qui
Ctiam communem eorum Originem monstraverunt, assectionem scilicet cerebri topicam. Multa tamen in divisione Savvagesiana Parum mihi placent, et etiam legibus nos logicis ab ipso latis contraria sunt. DEFIN111o et divisio morborum mentis generica infra profertur; qUibus ordinem me thodicum non solum servare, sed etiam ad causaS proXimas accommodare, conati sumus: Primo autem Osfertur divisionis conspectius, ut partium ejuS neXUS appareat: EXplicati Onem pleniorem et rationes postea dabimus