장음표시 사용
21쪽
Divi ionis Vesaniae Conspectus. T
V EsANI A est imperfecta vel erronea mentis functio permanens, et a vitio organi sentientis non penden S. et
Art. I. Mentis functio isnperfecta.
Gen. I. FATUITΑs est nulla vel parca, ultra infantiam permanens, comparatio eorum quae intersint aut differant sensus inter se; indeque nulla memoria ad ossiciav1tae sussiciens.
I. PARA PHROsYNE, a causis externis judicium male sanum. 2. MELANCHOLIA, a causis internis, de una re tantum cui inhaeret animus. judicium male sanum. sine febre. 3. ΜANΙΑ. a causis internis de omnibus
vel plerisque rebus judicium male sanum, sine febre. q. DELIRIUM, a causis internis judicium male sanum, cum iebre.
22쪽
VEsΑN1ΑM definivi esse impersectam vel erroneam mentis functionem permanentem, et a vitio organi sentientis non pendentem. Cui forsan objici possit, Vesaniam minus recte eX imperfecta et erronea mentis functione definiri; quia signa negativa ViX UnqUamideam dant perspicuam. Prius vero sani functionum status descriptionem praemisimu8, eX quo judicium haberi potest de aliqua earum laesione; Unde omnes, credo, de imperfectione et errore non minus rite judicare possunt, ac si certum aliquod signum protulissemus; quod in hoc casu fieri nequit, cum nihil in
Tebus occurrit cum quo mentis functiones comparari possunt. Dixi ideo necesse esse ut affectio sit permanens ; quia ex iis morbis excludere in animo fuit momentaneas quasdam assectiones, Ut 1 Urorem et extasin, quibus mentis functiones quidem perturbantur; quae, cum protinus abzant, neque morbosum relinquant statum, latitudinem sanitatis non eXcedunt. MORBOs mentis, a vitio sentientis organi pendentes, rite mihi excludere visus sum ab iis
23쪽
ex sen rio ipso assecto ortis. SAU VAGEsI Us Vero, in primo et secundo ordine, Hallucinationum scilicet et Morositatum, Praecipue comprehendit morbos ex sensus vel appetitus quod idem esse credo organis OrtOS. A. I. G. I. FΑΤUΙΤΑΤΕΜ diXi esse, ultra infantiam permanentem, nullam ω parcam comparationem eorum quae intersint aut diFerant sensu; inter se, cum nulla memoria ad O cia vitae fu A
Hoc genus imperfectae mentis functionis libris omnibus medico practicis et pathologicis plerisque prorsus omittitur cum raro medicum oporteat mentem ei adhibere, quia nunquam fere sanari posit; aeque tamen in nos logia recenseri meretur ac plurimi alii morbi pro immedicabilibus habiti. SΥΑΤus idem, ac iste fatuorum, in infantia occurrit ; sed non est praeter naturam, et ergo non pro morbo habendus : Hinc est quod fatuitatem ultra infantiam permanere diximus. Notandum tamen est, infantium fatuitatem aliquando a naturaliter inepto statu ex
24쪽
M MORIAM in fatuitate ideo diximus non
ad oscia vitae fumcere ; quia homines, alioquin
fatui in aliquibus rebus, memoria strenua satis gaudent, praesertim eorum quae ad locum et tempus spectant ; et illa memoria non ad ossicia vitae susscit. 2. PER memoriam deletam, intelligo morbum non esse congenitum, sed memoriam et mentis functiones antea sanas fuisse. Talis memoriae defectus ex variis causis oritur, quas Vix enumerare possumUS. AMNAs1Α vel oblivio in senectute frequenter occurrit, et Ut Plurimum morbosa; cum multos cernamus homineS, etiam ad Vitae extremum finem, quanquam aliter debiles, mentis
tamen functionibus fanis et validis uti; adeo ut oblivio senilis semper fere pro morbo habenda
sit, neque unquam eX amnesia, perinde ac infantium status ex fatuitate eXcludenduS est, quia secundum naturam est. A. II. G. I. PARAI HROSYNE N posui a causis externis judicium male fanum. Haec affectio facies Varias induit, et, causa excepta, nullo alio
modo distingui potest ab aliis Vesaniae generibus. Aliquando enim sine ulla febre occur- ' aes rit:
25쪽
rit, aliquando etiam febris eam comitatur; adeo ut unus idemque morbus in his diversis conditionibus alioquin ad diVersa genera, maniam scilicet et delirium, ablegandus sit.
SUB hoc genere, Omnem Vasaniam Com-
Prehendo a causis eXternis sive per ingesta sive per aliter applicata. a. DE melancholia afirmaVimus esse judicium male fanum in una re. Nomen, quamvis ex hypothesi falsa illatum, quasi morbus abile atra in cerebrum transmissa oriretur, tamen nunc etiam retineri potest, quia apud medicos diu invaluit et, hypothesi deserta, arte est receptUm. D EF 1 N 11 I o hujus morbi superius tradita, a definitione ARETAgi haud multum distat: A RETARI melancholiam definientis haec sunt verba : Est animi angor in una cogitatione defixus, eique inhaerens, absque febre.' Sed Ill. G R. VAN SNIET EN assentio, angorem animi minime pro signo semper praesente habendum esse η. Nam quanquam, Ut plurimum huic morbo moestitia annexa est ta-C men
26쪽
men mea sententia natura affectiis comitantis, moestitia, timor, gaudiUm, an spes sit necne, nihil interest. Et ad hunc morbum referri volo omnes qui aegrotant attentione in unum objectum fixa, si per hanc attentionem ideae quae ad id objectum pertinent non sint adaequatae causis excitantibus: Hujusmodi melancholiaessine moestitia comitante plurimae historia
medica recensitae sunt; et frequenter adeo in usu quotidiano occUrrunt, ut e X empla hic proferre supervacuum foret.
q. QUANDO maniam definivi, esse judicium
male fanum de omnibus vel plerisque rebus, de industria singularem quemcunque animi assectum omisi; cXerra pli gratia, furorem a viris
MANIAM quidem plerumque concitatiores animi affectus comitantUr, cum oculis trucibus, insigni rubore, et pulsi, ut credo, pleno et valido : Haec tamen minigne perpetua sunt; et species maniae datur, ut postea de delirio observabitur, in qua adsunt temperatiores animi affectus, cum oculis trucibus, debilitate ma- Sima, pulsu que ParVO et tremulo. PARS
27쪽
PARs quae restat hujus dissertationis de delirio febrili versabitur; cujus ergo, Primo mihi necesse est divisionem aliquam Proferre. De Delirio in gendi c. DEL 1 R IUM adpellavi, judicium male sanum
cum febre. VOCE Delirium non, uti plurimi auctores, Utor, ad totam vesaniae classem designandam: Et, ni fallor, cum nomina usu nondum 1ancita sint, mihi licet nomen delirii imponere ei Vesaniae generi quod a plerisque Delirium Febrile dicitur; eoque magi8, quod nomina jam quodammodo constituta sunt, quae caeteras velaniae divitiones denotent. Indesinito S autem verborum usus esse, eX hoc perspicue apparet, quod adhuc in usu sunt vocabula
promiscue usurpantur ad delirium leve, vel etiam vesaniae levius quodlibet genus, significandum. Graviores autem gradus Vocantur εκ n, μανim , -μανδε i. et similiter. L quibus etiam Voces Latinae formantur, significatio ius
28쪽
phrosyne, Amentia. Despientia, quae sunt C mnes in usu promiscuo apud scriptores etiam
recentiores. Antiquiore S quoque auctores delirium febrile distinguere conati sunt. secun dum functiones mentis ab eo assectas. Quae divisio quidem esset optima, si nunquam plures simul laesae essent. Sed vix unquam dici potest, unam earum solam eodem tempore assici; et propterea divisio necessaria visa erat, etiam iis qui hanc primam constituerunt . Omnes delirium dividere conati sunt ex habitu totius corporis, et ex theoria sua de morbi natura, quibus etiam adjungunt gradum et speciem assectionis mentis: Hujus divisionis vocabula Phrenitis, Paraphrenitis, Delirium Ferox, Delirium Mite, eXempla fiant. Divisiones hujuscemodi certe perquam idoneae sunt ad varietates constituendas; harum aUtem multas oportet in unam speciem Conjungere, quae definiatur ex signis semper comitantibus magisque constantibus quam mentis assectionis gradus, vel morbi sedes dubia: Et quae ipsa signa aliquo modo morbum
facere existimanda sunt, vel morbi causae eLfectus esse necessarius. II VIusCEMODI
Sennert. institui. lib. a. Pari 3. sect. I. cap. 7.
29쪽
HUJUsC Mo Di delirii divisionem fecisse mihi videor, ut primam delirii speciem ex signis impetum sanguinis austiam denotantibus constituam; alteram vero ita ponam ut sit deli-xium in quo hujusmodi signa non insunt. SUB his omnia, ni fallor, deliria includi possunt; nec mihi videtur ulla subdivisione in pathologico tractatu opus esse, uti clarius, ex illorum historiis, spero, Patebit.
Delirii cum impetu sanguinis auolo Historia.
HuIus delirii advenientis signa sunt: Pulsus validus, vultu S rubecUndus et turgidus; pulsatio insolita in arteriis temporalibUS; Oculi nitentes et inflammationis speciem praese ferentes ; caput plerumque dolet, cum sensu in eo ponderis et compressionis. Respiratio rara est et laboriosa ; luce quamvis levissima oculi praestringuntur ; et 1OnUS etiam minimus aures offendit. I Otius corporis sentiendi facultas augetur. Animi asscinis violentiores fiunt quam e X iisdem causis in sanitate ; nugae frequenter irae vel gaudii graves inducunt accestu S; ODjecta tamen externa aeger adhuc percipit, et de iis more solito Judicat
30쪽
dicat et ratiocinatur ; caeterum nunc ViXUlla apparet mutatio, nisi quod vultus insolita alacritate perfunditur. Si forsan dormit vel somnolentu, est, frequenter secum mustitat,
mentisque functiones turbatae videntur. Si
quis cum illo loquitur, respondet; sed ple-TUm Ue non omnino congruenter ad quaestionem. 1 t si Iorte dormit, somnus nUn- quam altus est, sed variis insomniis conturba-tUS; corpusque homo perpetuo in lecto jactitat. EXperrectus, aliquantisper Omnia insor loriam figmenta Vera, neque solum in mente sua sita esse, credit; et de iis ita usque loquitur donec ex somno omnino solutus sit. Paulo postea, etiamsi non 1iatim ex 1omno eXpergefactus est, idearum confusio apparet. Vultus ejus non naturalem refert aspectum, et perceptio perturbatur. Qua de causa, multa se videre et sentire putat, quae adstantium nemo percipit; saepe vero sapienter aliquamdiu loquitur, quanquam nequeat attentionem diu in rem ullam infigere. Animi assectus gradatim minus causis externis respondent; ideae reponte e memoria clabuntur. Saepe cnim cibum vel potum flagitat; qUando autem asseruntur, prorsus obliviscitur se unquam rogasse: Ideae Variae ridiculae mentem in-