Pastor sive Pastoris optimus vivendi agendique modus, per Nicolaum Hemmingium, accesserunt huc xxxvii. propositiones de legitima veri cultus Dei ratione

발행: 1574년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

237ritatis, salutis quod Deus stadiu-ilaiadum promtus sua natura quodq; illi soli omnis gloria sit tribuenda.

XVI.

Quod autem haec Dei cognitio sit pars fundamenti cultus Dei, testatur ipse Deus, Is iae s. Cognoscent Aegypti Dominum in die illo, acacient sacrificia oblationem , Oue buntq; vota Domino ac reddent. XVII. Cognitio nostri, quam dixi alteram partem esse fundamenti cultus Dei, ex trium rerum contemplatione petenda est nimirura ex fine creationis, ex virium praesentium aestimatione, e facilitate lapsus in peccatum. XVIII.

Finis docet officium, quod est referre imagine Dei in sincera pietate&iusticia vera vires praesentes O

cent,

262쪽

cent, quod praestare Deo debitam oboedientiam minime valeamus: lapsus frequentes nos admonent fragilitatis nostrae infirmitatis. II. Harum rerum consideratio non hypocritica, facit, ut omnem gloriandi materiam ab ij ciamus,& nos soli diuinae bonitati committamus, omni fiducia salutis coniecta in filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum. Nam ipse fons ille est, de quo Pater coelestis vult nos aquas salutis haurire.

Tertio loco proposui culius Dei definitionem certam tenendam esse, qualis est haec. Cultus Dei est opus mandatu a Deo,factum ex fide, in celebratione gloriae Dei principaliter.

XXI.

In hac definitione sunt tria, qua necessario coniuncta sunt in veroDei cultur

263쪽

minii Dei at cr

cultu opus praeceptum, fides, celebratio Dei. Nam si unum ex his dem seris, actio quantumuis speciosa, non habet rationem cultus Dei. XXII.

Opus praeceptum, est materia cultus Dei, sine qua cultus Dei esse non potest. Ucrum si quis percgrinam materiam substituat, cultus Dei non erit. Vt inuocatio sanctorum est opus, celebrare missam est opus, rosarium peragere est opus sed quia a Deo non sunt praecepta, non possunt esse materia cultus Dei, sed impio potius superstitionis. X X III. Secundum, quod necessario requiritur in ratione cultus Dei est fides. Nam opus praeceptum non est cultus, nisi fides sit eius essectrix Castus fuit Xenocrates, castus fuit Ioseph: utrique castitas erat praecepta. Sed quia ille fide vacuus erat, eius castitas

264쪽

non fuit cultus Dei huius vero , quiasides pi: elucebat, cultus Deo gratisii mus, qui in gloriam Dei in tota Aegypto cessit. Similiter Dauidis militia

cultus Dei fuit, Scipionis minime. XI DI I. Quod autem fides necessario requiratur, ut quae formet opus, multae sunt rationes P, ii , nullum opus

placet, nisi prius persona placeat,

opus non placet nisi sit iustum nunc autem ut persona iustificatur fide, ita opera, quae facit iustificatus, iusta habentur propter fidem. fi cts facit ut voluntarium sit nostrum obsequium,4 non velisti coactum minis legalibus quod in cultu Dei requiritur. T , fides facit Vtopus externum sit spiritualis cultus. Oportet enim omnem Dei cultum spiritualem, illa. A, differentiam facit fides inter cultum verum

265쪽

z IS cx Α, fides tegit desectus operum Minfirmitates multas, quibus alioqui

contaminaretur cultus Dei. XXV.

Proinde omne opus,cui non prae lucet fides, siue praeceptum sit, siue liberum impurum, sia perstitios iam carnale est. Impurum, quia ex impuro

corde proficiscitur superstitiosum , quia non regitur fide carnale, quia spiritu Christi destituitur.

XXVI.

Pharisaeus in Evangelio liberalis

fuit in pauperes, fuit castus fuit sobrius , ex iuste partis vigit. Haec, si praeceptum tantum consideres, praeclara fuerunt omnia sed,quia vacuus erat fide, omnia ista sunt impuritate animi colaminata, atq; ideo abominabilia coram Deo. Contra autem Cornelij aulici eleemosyna, castitas obrietas, iusticia,placuerunt Deo,ut spiritualis cultus. Nam praelucebat fides.

Hinc

266쪽

Hinc facile est iudicare, quid sit sentiendum de operibus, quae Papa ut cultum Dei,tyrannide sophistica, de hypocriti tuetur qualia sunt monastica vita,vota impuri coelibatus, aqua lustrali aspergi, inungi Vnguento potitificio, inuocare sanct os, peregrinari ad loca longinqua religionis ergo, adorare reliquias sanctorum, missare pro vivis & mortuis, circumgestare panem,reponere panena intra cancellos ut adoretur,4 eius generis pene infinita quae omnia sunt apertissimi characteres Antichristi. XXVIII.

Huiusmodi itaq; Papalia opera qui

ponit in cultu Dei,quid sit cultus Dei nunquam didicit. Nam nihil in ijs est, quod ad cultus Dei ratione pertinet. An non aperte contra regulam supra traditam pugnant An non omnibus partibus destituuntur, quae requiruntur in vera cultus Dei ratione PQuare

ista

267쪽

'pra

ssitis 2 3 ista clinqtiam iis Satanae Toparchar, hoc est, Antichristo nos sequamur facem verbi Dei, quae sola nobis veram viam cultus salutaris monstrat.

XXIX.

Tertium definitionis cultus Dei

mena brum fecimus , ut Opus praeceptum ex fide factum, tcndat in celebrationem gloriae Dei. Vt enim a fide proficisci debet omnis cultus Dei sic tendat in gloriam Dei principaliter necesse est, ita ut gloria Dei sit vitiamus finis operis. X X X. Hoc confirmatur Isaiae dicto: Omnem qui inuocat nomen meu, in gloriam mea creavi eum, formavi eum, feci eum. Et Dominus apud Mattha um: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem Vestrum coelestem. Huc illud Augiistini aduersus Iulianum: Noueris ita

268쪽

care conuincitur.

X X XL Etsi autem ultimus principalis sinis cultus Dei, est gloria Dei tamen nihil prohibet gradus esse mediorum finium, qui ultimo destinantur. David militat,ut defendat ciues defendit ciues, ut incolumis sit respublica: vult incolumem rempublicam,Vt doctrina religionis conseruetur, propagetur: idq; ideo ut Deus glorificetur.

XXXII.

Postremum, quod spectandum in cultu Dei proposui, est eius in suas formas seu potius modos se citio. Haec sectio ideo obseruada est dilic entius quia non solum ostendit quam late pateat

269쪽

teat cultus Dei veru metiam errorem corum colatat, qui ociosos homines, propterea quod non attingant Rempublicam olos D cum in suo octo colere existimant qua sit no multo melius militi,iudici, marito dcc.patcret laad colendum Deum , quam ocioso ventri, qui fumos auro commutat. XXXIII. In uniuersum itaq; cultus Dei duplex est Internus χXternus, quorum posterior sine priori,cultus rationem non habet. Prior est animi: posterior est corporis. X XI ΙΙΙ.

Vterq; Deo iuste debetur. Nam quod ad animam, creauit hominem ad imaginem suam,&corpus sin Yit

celimo terrae,ac omnes vires contulit ac conseruat. Huc illud Pauli Glorificate Deum in corpor vestro hiritu vestro si is, .

XXXV

270쪽

2 6 Vt intermus cultus est motus cota dis purificati fide, congruens cum lege Dei: ita externus est actio externa, quae motu cordis regitur', congruens ad norina in voluntatis Dei. Vterq; differentias recipit, iuxta gradus praeceptorum decalogi ,3 discrimina vocationum in statibus a Deo approbatis, hoc est, in oeconomico, politico, ecclesiastico. Hi enim tres status, soli approbantur a Deo cum omni b. artibus issicijs, quae faciunt ad corum incolumitatem conseruandam.

XXXVI. Haec varietas cultus diuini non euertit quod supra tradidimus, videlicet quod omnis cultus Dei sit spiritu a Iis. Haec enim differentia non sumitura qualitate operis, sed a qualitate animi , qui agitur spiritu Dei. Propter hunc spiritus motum, omne opus factum ex fide in celebrationem Dei, dicitur & est spiritualis cultus. Solos

SEARCH

MENU NAVIGATION