Pastor sive Pastoris optimus vivendi agendique modus, per Nicolaum Hemmingium, accesserunt huc xxxvii. propositiones de legitima veri cultus Dei ratione

발행: 1574년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ines estasto vi

idia

illis

scis

iuste

ietsi tam

um eas Jaec

recipiendi sunt ad ministerium, 'Oruna qui iam recepti sunt, curam habebit vigilans superattendens seu episcopus explorabit an eligedus scias possit iacere osticium,inspiciat an factus pastor osticium rite faciat. - .

Verum quoniam ad officium particula .re Episcoporum deuenimus adiicia duo, examen eorum qui sunt recipiendi ad ministerium, xvissitationis capita, Examen eorum qui sunt recipiendi clministerii verbi,triplex esse debet an sint docti, an mores tantae functioni congruant, an sint ad faciendum osticium idonei. Doctrinae corpus partium analysin tenere oportet eum, qui ad osticium pastorale admittendus est Praecipua religionis capita teneat, cum definitionibus, diuisionibus, scripturae sententiis, Mexemplis de singulis Teneat quos seriem historiarum sacrarum argumenta singulorum librorum, in veteria nouo Testamento. Si quis obiiciat, nimis rigidum examen futurum, si ista omnia a futuro parocho postularentur. Respondeo tam augusto officio no debere praefici rudes imperitos asinos, quales, proh dolor, multos mP in

242쪽

ministerio Etrangelii esse nouisariis, praecipuas obtinere parochias. in moribus spectentur, educatio, vita acta, praesentes mores, testimonia alioru-Breuiter, sint mores quales Paulus requirit scribens Timotheo alto. Vt quis sit idoneus, requiritur aetas iusta, docendi donum. Capita visitationissint: 1. An ministri suum officium faciant. a. Exhortatio populi ad oboedientia erga Euangelium. 3. Cura administrationis bonorii Ec

clesiasticorum.

. Commendatio pauperti apud po pu una videlicet, ut singuli aliquid conferant in sis pauperum. s. Exhortatio, ut singuli suum ossiciu faciant in timore Dei, fide et patientia,&c. Quo DNAM PRAEMIvM IT

praestantis officium.' A E rvm pastoris reis e praestantis officium , duplex in scripturis inuenio. Vnum quod in hac vita datur alterum, quod promittitur in futura. Illud appellare licci temporales hoc, aeternum. Nam ut illud tempore auditur ita hoc aeternum durat. Tem-

243쪽

vita luiis

Temporalis praemi partes hiat quatia-

or Victus, honor bona consciencia, dc donorum augmentum.

De his partibus ordine ex scripturis ci- eam ut iis affor, tametsi principaliter ad officium praestandum cogitatione gloriae De Lamore pastoris Christi,ut supra explicatum est , excitetur tamen moueatur

minus principaliter hisce praemiis, quae sit seus Dei ordinauit pastoribus. De victu ergo primum dicendum est. Vi deberi pastoribus Paulus testatur in multis locis. Dicit enim constitutum esse a Domino, ut Euangelio seruientes de Euangelio vivant. Γ Christus dicit Matthaei io.Dignus est operarius mercede sua Et Paulus rursus Galatis scribens ait: Communicet autem qui instituitur in sermone,ci qui se instituit omnia bona. Ne mhinc alienum est dictum, Deutero. a C uene derelinquas Levita in omni tempore quo versaris in terra.

Huiusmodi sunt plurima testimonia, quae testantur victum istipendia deberi. nainistris Fua a gelij. H xc testimonia tria docent. Risi vis, quod ost icium pii magistratus, sit ordinare ministris Ecclesiarum sti

244쪽

SECvNDUM , tro fatiditores debeant iure naturali diuino, praedicato ribus iusta praemia.

TERTIVM, quod ministri verbi posse sint, accipere stipendia. exigere ordi' nariam mercedem ab iis, qui sponte non soluunt quemadmodum supra indicaui mus, cu ageremus de potestate pastorali. Verum qui iniquiores sint ministris verbi,obiiciunt mandatum Christi, exemplum Pauli .exprobrationem Michaeae

prophetae.

Mandatum Christi est Cratis accepistis, gratis date. Hinc inferunt non licereministris stipendia ordinaria petere sed perperam, ut ex aliis locis apparet. Non enim gratuitae dispensationi repugnat, quod Ecclesiae doctores publicis stipendiis aluntur, modo ultro liberaliter Christo Ecclesiae serviant victus autem sit quasi laboris accessio Significat quidem Christus, neminem sincerum fore verbi Dei ministrum,nisi qui operam suis gratis impendere paratus sit non tamen tollit, quod antea dixit Dignus est operarius mercede sua. Et Paulus Corinthiis scribens ait:

Quis militat propriis stipendiis unquam Zquis plantat vineam, de fructu eius non edite' aut quis pascit gregem P de lacte gregis

245쪽

istris

epi licere: sed

in diis, isto

ait: map

lacte

rugis

gregis non edit paulo post Si nos vobis i piritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia messuerimus ΘHaec dictorum collatio satis ostendit, Christum non prohibere mistris stipendia, sed pr. eferendam esse gloriam Dei. Exemplum Pauli, cuius ipse meminit, I. Corituli. 9. Aci O. 2o.Obiiciunt,qti noluit stipendium accipere a Corinthiis Ephesiis, sed suo artificio tibi ac sociis victum quaesiuit. Paulus in Corinthiis aperte docet iure debere ministris stipendia, sed cur ipse non acceperit, hanc causam assignat. Omnia inquit sustinemus, ne quid remoremur Euangelium Christi. Quando enim aduersari viderunt, Paulii praedicare Euangelium, nulla habita stipendi ratione,praecidebatur calumniandi occasio, qua putari poterat Apostolus, quaestus gratia reliquisse Iudaismum, praedicaret angelium. Deinde eo tempore non fuerunt ordinaria constituta stipendia, ut nunc sunt Quare temporis ratio spectanda est.

Exprobratio prophetae Michaeae . haec est: Sacerdotes eius pro mercede docebant, prophetae eius pro pecunia diuinabant. Poenam subiicit Zion quassi ager ara bitur. Qui hoc obsiciunt,deberet quae in

eodem

246쪽

222 DE ORE.

eodem contexti praece Cunt aspicere pi scipes eius pro muneribus iudicabant cosolum ergo sacerdotes, verum etiam iudi ces auaritia corruptos osten 3it. Sicuti er go licet iudicibusis principibus , sua sti pendia accipere: itari sacerdotibus Mini nistris Euangelii .sed viri Q caueant,neic cuniam potius quaerant, quiana iusticiam Damnantur ergo Propheta voce , cum principes,tum sacerdotes, qui ad quaestum abutuntur officio. SEC, Ni , partem praemi pastoris diximus honorem esse Paulus enim aper te dicit : Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt Deliade, Visa' tres spirituales coluntur a piis auditori bu S. Praeterea, non potest maior honor esse, quam quod sint cooperarii Dei, S Ce- cono nai mysteriorum Dei. Hic caucat pastor, ne honorem spectet suum, quaerendo eum per aliorum conte initum. Nam honor qui debetur ministerio , sponte sequitur fugientem Papa se praeponit Caesaribus uec Regibus , qua in re non se Christi apostolum, sed apostatam declarat, tantichri 'stum ostendit Christus vult suos non dominium honoris quaerere , sed ministeri- m, quo omnibus se pie subjiciant. Cave

a tergo pastor, ne hanc praemi sui par

tent.

in ii

s de Tin

pasosti

am con

quiI cc lud

quacaumul

catic

itia illin

247쪽

DE PASTORE

tem , impuro affectu contaminet. Ti, ii A pars praemii est bona conscientia, quae coimitatur eum, qui fide retines intimore Dei facit oli ciuna solami, Ocia Dei, di aedificationem Eccletia spectans. Haec est gloriatio nostra inquit Paulus testimonium conscientiae nostrae. O-quitur enim de ministcrio suo. Et alibi dicit se seruire Deo pura conscientia. Qui diaconos hortatur, ut teneant mysterium fidei cum pura conscientia. i raecipitqUCUTimotheo suo, ut militet honestaminiit1-am,retinens fidem, bonam conscientia. Hanc conscientiam consequitur pius pastor, si, ut dixi, ipse retineat fidem,S Osticium faciat sincere 'pectans Dei gloriam acclesiae aedificationem. Huius bonae conscientiae iacturam faciunt, non soluinqui sine legitima vocatione obtrudunt surcclesiae,verum etiam qui se potius curant

quam gregem, tua magis quam Christi

quaerunt. Quales sunt omnes, qui auaritiae causa minores parochias maioribus commutant, sine superiorum autoritati vocatione, c.

Q pars temporalis praemi eorum ministroru,qui fideliter incere iaciunt osticiu ,est augmentum donor , iuxta illud Habenti dabitur lio est, ei qui re

248쪽

DE PASTORE

Euὰ utitur exiguis donis quae habet, benedictione Dei augentur in dies dona. Hoc experiuntur quotidie omnes pi ministri. Proinde Augustinus recte dicit Saepe om-cium impertiendi,meritum est accipiendi. Beatus Lutherus non in principio causae Euangelii ita excelluit vi postea habuit sua quaedam tenuia principia. Animaduertit indulgentiarum Papisticarum vani talem,huic te fortiter opposuit,non cogitans de abrogando papatii. Verum in hac lucta augentur dona Dei Luthero, quotidie nouis incrementis fiunt auctiora adeo quod tandem electum organo Dei factus sit, quo Deus suam Ecclesiam purgare ab abominandis Papistarum erroribus voluit. Hunc sanctum virum pii pastores sibi proponant, ac in timore Dei faciant ost icium: quod si fecerint,sentient promissionem Christi, qua promittit incrementa recte utentibus collatis donis, non

fore inanem.

Dixi de praemio temporali pastoris pius ancte praestantis officium. Sequitur praemium,quod In futura vita propositum est, iuxta promissiones Dei. De hoc praemio loquitur Petrus i. Pet. . ubi hortatur Episcopos, hoc est , pastores, ut non coacte, sed voluntarie neque turpis

249쪽

iuuit

, hac

i Dei

itum turpis lucri causa, sed liberaliter patu fungantur. inquit cum ruerit princeps pastorum ,reportabitiSma marcescibilem gloria coronam. De hac corona lautus loquitur, cum ait Certamen praeclarum decertaui, cursim consummaui, fidem seruaui. Quod superest, repostica est mihi iusticia corona, qua reddet mihi Dominus in die illo, c. Et Daniel a Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. qui ad iusticiam erudiui: multos, tanquam stellae in seculum, in aeternum. In hoc praemium quia bonitate Dei promissum est . propositum pastoribus pie suo fungentibus officio, debet pastor fide intueri, d excitari ad strenue faciendum ossicium. Nisi enim in hunc sine intenti fuerint pastores, fieri nullo modo potest, ut gnauiter in cursu vocationis suae pergant: quin potius subinde deficient. Nam innumera sunt offendicula, quae exanimare possent etiam maxime cordatos. Saepe cum ingratis hominibus negocium est, a quibus rependitur indigna merces longi Limmensi Iabores , saepe irriti Satan peruersis suis machinationiblis litterdum praeualet. Ergo ne frangatur ad lacr-

si pius Christi seruus , unicum 'i' re medium

250쪽

medium habet, ut in Christi aduentum o

culos conuertat. Ita fiet,ut si una laborem, qui carere profectu videtur apud homines, gnauiter obeat cui tanta merces aqpud Dominum est reposita. Haec sint breuiter de praemio pastoris dicta, quibus suo loco mouebitur ad sedulo praestandum officium.

tium officio. V A magis excitetur pastor ad faciendum osticium, ponat sibi ob oculos poenas neglecti ossicii, quae sunt cum tem

porales, tum aeternae.

Temporales poenae sunt variar: Quaedam propriam pastoris personam attingunt, ut mala fama apud pios. Qtiaedam conscientiam tangunt. Qui enim perfide officium facit, vastat conscientiam,quam postea circumfert perpetuam testem sui sceleris. Quaedam in donis sunt, iuxta illud etiqui non habet, auferetur ab eo quod habet: hoc est, qui donis Dei ad Ecclesiae a discationem non utitur, spoliatur paulatim donis, ut caecus factus nec suam salutem cogitet, nec alioru curam habeat donec tandem

SEARCH

MENU NAVIGATION