Dissertatio literaria inauguralis de choro tragico graecorum : quam ... ex auctoritate ... Iohannis Henrici Scholten ... et Facultatis Philosophiae Theoreticae et Literarum Humaniorum ... in Academia Lugdano-Batava ... : ad diem IV m. Iunii MDCCCXLVI

발행: 1846년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

De sexu et aetate personarum chori disputaturo, primo loco mihi occurrit observatio elcheri 1 in viri sagacissimi, qui in romethei Soluti choro itanum, duodecim personis constante, ex facit itanes mares, sex femininas 2ὶ, quo melius scilicet duodecim maioribus illis iis et Beabus sint oppositi. Sed quum Scholiasta Aristophanis q. 586 chorum, par tim masculinum, partim femininum comoediae proprium dicat, etcherus vero nullum asserat locum, quo opinionem confirmet, aut, si coniectura nitatur, probabilem reddat, de ea dubitare mihi liceat po-

il Tril. p. 37. 2 Similem opinionem . . Mulieri de choro Plioenissatum , in cognomine Phrynichi sabula, supra indicavi, p. 7.

32쪽

liusque singere chorum Titanum totum masculinum, quia ragici numerum personarum, quas e Mythologia petebant, etiamsi αm constitutum, chori

consuetudine postulante, auXerunt, aut minuerunt,

quod et in choro ceanidum in rometheo Vincto factum est, et in choro Eumenidum Hermanno 1 inprobante, numerum Furiarum ternarium 1lecto, Megara, Tisiphone in quindecim auctum fuisse, quali argument etiam ad alia probanda utuntur

. V. B. . quemadmodum Oeckhius 2 in postquam probavit in eschyli Danaidibus Supplicibus, quae

quinquaginta esse ferebantur, chorum quindecim constitisse personis, inde colligit Supplices post Eumenidum primam editionem esse actas, fidem habens nempe narrationi de lege, quae lata esse dicitur post Eumenidum primam editionem, in qua chorus fuisset quinquaginta umenidum in qua lege secundum eandem traditionem poetis tragicis in posterum

non licuisse credit, maiorem facere chorum quam quindecim personarum. Hac occasione data, commemoranda est tragoedia,

cuius chorus constat hominibus, qui ex historia noti, requisitum tragici chori numerum non implent, uripidis nempe Supplices, quae matre Sunt heroum, qui in bello hebano, ante hebarum portas Occubuerant. Septem ducum septem matres singulas tum damula, chorum duisse demonstraxit

1 Dissert de choro Eumenid. pusc. II. p. a 30 seqq. 2 Graec Trag. princ. p. 54, 63.

33쪽

Boeckhius l) unde chorus quatuordecim personarum consceretur.

Huc etiam referenda est quaestio de choro Oedipi Τyranni, quem non sacerdotibus illis et pueris, de quibus in fabulae initio sermo est ut aliquando

creditum est), sed Senibus constare recte animadvertit Musgravius, teste Erlardito, in Sophoclis editione minore, cuius tamen argumentis hoc simplicissimum addendum est, quod Oedipus s. 144, iubet pueros λαον arcessere, qui deinde, Vs. 23, adesse manifesto dicitur quum autem interim nemo intrare potuerit praeter chorum 2 in chorus αδ agere dicendus est, nec Obstat breve temporis spatium interVs. 144, quo arcessi populum iubet Oedipus, et s. 151. quo advenit; nam et eiusmodi mandata in ragoedia brevissimo tempore perficiuntur, et chorus sponte ad Venisse censeri potest. Notum enim erat Creontem Delphos profectum esse; nam quod edipus ea sacerdotibus narrat, in Spectatorum gratiam

sit . quod in tragoediae exordio semper ieri sole

it Trag. Graec Princ. p. 75. s. Hermannus, in Supplicum praesulione contra quos disputavit Maurilius Axi in programmate Gymnasii, quod Cliviae est. S26. qui, exceptis matribus teoclis, et Amphiarai, qui sepulti sint, singulis reliquis duas addit famulas, quo acto chorus Suo OnStaret PerSonarum numero. cf. etiam Gepperi l. l. p. 63. 2 Haec si vera sunt, apparet s. 147 verbum στασθαι non significare, in ordinem se disponer ad saltandinu, sed surg ero de ara , in qua sedebant. Dicitur tamen ἱστάναι de clioro, quem- nil ni dum Aeschylus una. s. 307. χόρον απτειν. uris Herc. Fur. s. 761. προς χορους τραπέσθαι .

34쪽

bat 1 . Notus etiam Creontis reditus, at ignotum Apollinis responsum, ut prima chori Verba osten

dunt 2ὶ quod si scivisset chorus, iam inde a fa

bulae initio in orchestra adfuisse censendus esset, etiam statim post s. 15 stasimo cecinisset, de imminente periculo homicidae ignoti, de quo editum erat oraculum, quod carmen nunc legiturus. 463-511. Ex eo quod chorus s. 144 nondum conspicitur, apparet primum carmen esse parodon, ita ut non ante s. 151 per parodi portas in orchestram intraverit. Utrum autem metrum dactylicum primae strophae, anapaestico simillimum, parodon esse arguat, decernere non ausim, quum metrum anapaesticum, in parodis ab Aeschylo usurpatum, in desuetudinem abiisse probaverit Mulierus 3ὶ.4 sexum autem et aetatem personarum chori attendenti, statim in culos incurrit, poetas tragicos, si masculinum chorum adhiberent, secisse chorum senum, si semineum, chorum Virginum, nec nisi rarissime iuvenum, et Virorum mediae aetatis, nec mulierum grandaevarum. Non dic nunc chorum iacis, quos, quippe nautas, mediae aetatis homines fuisse par est, aut Aeschyli umenides, auripidisve Supplices aut similes, sed eas

1 CL Schol. Soph. iac. s. 1 Electr. s. . in Euripidis prologi. 2 Summopere enim curabant tragici ut choro apta esset adveniendi causa, quae fere semper in parod explicatur es. Soph. Trach.

35쪽

sabulas, in quibus aut iuvenum aut grandaevarum chorus adhiberi potuisset. De iuvenibus quidem ratio in aperto est horum enim vigor et alacritas non convenit naturae chori, cuius partes, nisi in patiendo, at certe in quiescendo et contemplando maiores sunt quam in agendo.

De ratione, quam Aeschylus secutus sit in eligendis chori personis, dissicilius est, aliquid certi definire,

quum ex parvo numero fabularum eius, quae aetatem tulerunt, in quatuor tantum, nempe Septem ad

Th. Ρersis, Agamemnone et Choephoris, libera ei fuerit Optio, neque ea ita libera, qui in his quoque certis fuerit finibus circumscriptus. Si enim verum est, Aeschylum quoque evitasse choro grandaeVarum, in Septem ad h. alium adhibere quam virginum chorum non poterat, quia non viri iuvenes solum, sed etiam senes in defendenda urbe occupati erant i , ut apparet ex s. 10 sqq.

Unde credo, apparebit chorum Virginum non aptum solum, sed etiam necessarium Sse. In ersis quoque chorus senum fere requiritur. Nam et chorus femineus in aula regis ersarum non

satis probabiliter fingi poterat, senes autem hi, qui, ut supra vidimus, cum imperio fuisse videntur, soli

36쪽

sunt, quorum intersit regnum orsarum salvum esse et integrum. lia res est in Agamemnone, cuius chorus item senibus constat, licet alius v. c. Virginum chorus minime fuisset ineptus Εο consilio tamen poeta chorum adhibuisse videtur personarum aetatis provectioris, ut non sando sciant, sed experti meminerint eorum, quae in paranda expeditione et itinere exercitus versus rotam accidissent. Ut ita statuamus suadet et longa commemorati praeteritorum in parod et prim Stasimo, tum praesertim accurata narratio de

Polyxenae sacrificio s. 184-258, quod ideo tam magni est in hac tragoedia momenti, tamque prolixe explicatur, quia e non sine veritatis specie Clytaemnestra utitur, ut caedem suam defendat s. 1417. De choro Choephororum supra dixi, ubi si demonstravi, requiri chorum inferias Clytaemnestraeferentium, Vix pus est hic monere, inferiis illis

ferendis aptiores esse muliere Clytaemnestrae servas quam SerVOS, quarum quum aetas non accurate definiatur, consentaneum est ut putemus eas fingi mediae esse aetatis ab Agamemnone enim bello captae sunt ante roianam expeditionem s. 76.

Sophocles e mythis historicο-politicis, quos Λeschylus trilogiarum argumenta fecerat, ea tragoediarum elegit argumenta, quae, aut Itho ipso paullum mutato, aut personarum partibus paullum aliter descriptis, essent 40 Ωιωτπια 1h i. e. quae . ccasionem

1 Plutarch. de Tros viri. seni laudatus a Muliero Griecti Liter. II. 115. in annotat.

37쪽

praeberent, animi humani varie assecti accuratissime deseribendi, cuius rei nobilissimum exemplum est Electra quae quum in Aeschyli Choephoris deu-teragonista fuisset, Sophocles fecit protagonistam.

Affectuum autem descriptionem tum universa tragoediae oeconomia, tum chori cantilenis excoluit. Hanc nempe Credo causam esse, quod chori personae eiusdem plerumque sint exus et aetatis ac rotagonista, ut homines eiusdem conditionis 1 in et apta interpellandi occasione, et una lugendi in ιμμοις et abstracta contemplatione calamitatum rotagonistae, uberiorem poetae animi affectuum describendorum opportunitatem praeberent. Haec chori cum rotagonista συμπαθεια quum per integras fabulas, tum nonnullis locis diserte indicata est a poetis. Hinc OceanUs, pater Oceanidum, quas chorus agit in Aeschyli rometheo Vs 288.

Electra ad chorum amicarum in Soph. leci. 130.

Deianira ad chorum rachiniarum, s. 35.

38쪽

Ηinc denique sollicitudo senum in Oedipo Cotoneo, Creonte adveniente, tam manifesta, ut ille dicat:

aliisque locis plurimis. Nulla alia causa, nisi hac, Sophocles in edip Τyranno et Coloneo chorum fecit senum, in lectra virginum, in Aiace nautarum. At cur senum in Antigona De hac fabula et do Trachiniis paullo plenius dicendum est, quia de hiloctete iam supra diximus. Bearachiniarum choro priusquam iudicetur, ante omnia requiritur, ut de tragoediae ipsius argumento constet, de quo alia est pini aliorum interpretum.

niarum argumentum esse putat, assentitur Hermannus 2 in dit. Praef. Rercules est, inquit, cui me- fuere, quem miserreri Fectatore volebret poetα, quo facto fateri tamen coactus est, in principio, praeter vaticinium in epistola Herculis, nihil esse, quod magnum aliquem metum excitet, tum etiam, studia spectatorum in Deianiram con Iersa esse, eosque non posse non huius causa magis etiam metuere, fortunamque eius miserari, quam absentis Herculis, unde poetae consilies Herculem, ae et dacto Seianiram

si Dramatische viis und Literatur . p. 177. 2 Iacobo, qui in Lectionibus Sophocleis, vim moris Trachiniis comprehendi iudicat, recte respondet ermannus, Sophoclem, si hoc voluisset, introducturum fuisse Medeam aliquam aut Phaedram. Praef. p. IIII.

39쪽

primas partes agere. At qu0modo haec Hermanni verba concilianda cum iis, quae proxime Sequuntur, postremum nempe fabulae actum non necessarium videri Si ercules protagonista est, et Ostremus actus, Herculis obitum continens, non requiritur, relinqueretur monstrum tragoediae, in qua princeps persona non in scena prodiret. Nec ullo modo prorsus probari potest tragoedia, in qua poetae consilium et effectus in spectatores plane inter se discrepant. Sed nullam video causam, cur Hercules dicatur esse prima persona, cur ei metuant, eiuSV mi Sereantur spectatores. Non enim tragoedia dignum est argumentum, si quis singatur poenas luens peccati, quod consulto perpetraverit. Recte Mulierus 1 Deianiram pro tagonistam fecit, in eo tamen Vereor ne erraverit, quod tragoediae argumentum Sistimavit esse Passionem ex

amore. Leid atis Llebe l. Mihi potius videtur poeta egisse poenam Deianirae, propter nimium studium quo propositum suum, quamVis bonum, inconsiderate persequitur, ipsa Deianira indicante s. 663

Quod autem Hermannus tanquam sententiae suae si mamentum attulit, in mytho Herculem esse prolagonistam, hoc etiamsi verum est, nihil probare dicendum est, Si vera sunt, quae supra dixi, poetas et inprimis Sophoclem, mythos in suum Semper Sum

40쪽

Primas si igitur partes recte Deianirae vindicavi, chori ratio in promtu est. Etenim secundum hanc Τrachiniae sunt amicae συμπαθουσαι protδgoniStae, quemadmodum primum stasimon declarat et blandae Deianirae compellationes. Observandum tamen Sophoclem consuetudini obsecutum esse, qua Chorus femineus potius virginibus, quam alius aetatis mulieribus constabat. rachiniarum certe aetatem satis declarat s. 144. ubi Deianira dicit, sua mala non cognita esse illis, quia iuventus beatam degit Milam usque ad connubium. Quam modo observabam convenientiam seXus et aetatis inter chori personas et rotagonistam, ab ea deflectit Antigone cuius rei nisi rationem inVenerimus, sententia nostra claudicet necesse est. Nempe Antigonae non additus est chorus Virginum, sed senum Thebanorum, qui quales sint apparet ex s. 150, ubi dicuntur

Creontis mandata audiat. Huius chori rationem hanc dat Boeckhius s), senes ad agendum non aptos esse, in Antigona autem requiri chorum passivum, ut actiones non impeditae procedere possint. t num umquam chorus acti vias est exceptis Eumeni-dibus, aliisque, de quibus mihi non dicendum esse supra monui) immo nautarum in Aiace chorus est

rationae postulante. , Alterum Boeckhii argumentum

SEARCH

MENU NAVIGATION