장음표시 사용
11쪽
hue usque Actum fuit, disiectione aliquo modo speranda esset, quae in Gammaris marinis optime institueretur.
Tertio oeulorum fabrica in Insectis longe aliter sese habet,
quam in ceteris animalibus. Oculi Insectorum tam mirifieoae plane singulari modo sunt constructi, ut necessario quemvis in summam rapiant admirationem. In omnibus aliis animalibus ex unica tantum lente constant,. in his Vero plura sitepe millia lenticularum hexagonarum in unico bulbo aggregantur, quarum stingulae proprio flamento incumbunt. Ad objecta igitur propinquiora contemplanda eiusmodi lenticulas factas fuisse valde vero simile est, quamvis Sapientissimus Creator praeter compositos istos oculos multis generibus simplices quoque concesserit, quorum Ope Objecta quoque remotiora percipere queunt. Illi pro microscopiis , hi vero pro telescopiis commode haberi possunt. I. IX. Quarto, si pedes sipe stemus, statim notabiles quaedam d prehenduntur differentiae in situ & numero inprimis fundatati
Quoad situm in genere pedes insectorum pectori amxos', abdomen vero iisdem destitutum esse videmus, excepto Oniscorum ac Scolopendrarum genere, quorum pedes singuli segmento adnectuntur. In specie Vero partes , quibus componuntur pedes, singulae singulis secundum pedis longitudinem solummodo junguntur, nunquam Vero lateraliter, id quod in e tremo praesiertim pede f. planta apparet, cujus articuli contrario ac in aliis modo sese recta eXcipiunt. Dein numerus eorundem plerumque senarius nec infra quatuor descendit, id quod rarius , neque ultra centum & Vigingi circiter ascendit,
quod rarissimum ; Hoc Scolopendrae , illud e Cimicum & Papilionum genere quidam docent.
12쪽
g. X. Dod ad internam Insectorum structuram attinet, resipirationis organum prae reliquis Visceribus singulari plane modo constructum esse videtur, & in hoc inprimis ab aliis differt,
quod Insecta per plures tracheas Variaque loca aerem ducant, cum idem in aliis animalibus per unicum tantum canalem in pulmones deriVetur, ac per eundem iterum reddatur, in illis vero aer per plurimos ac innumeros poros e corpore iterum transeat. Orificia harum trachearum Valvulis quandoque instructa stigmata vocantur ; Ipsis tracheae pellucidae , argenteo aut perlaceo splendore nitentes, annulis cartilagineis elasticis membrana inter se junctis compositae , semper post animalis
mortem quoque patentes, in minores sensim ac minores ramos diviis, variisque anastomosibus inter se junctae, innumeris ramificationibus per caput, Antennas, pectus, abdomen, pedes, ac, ut paucis dicam, Omnes corpori S partes distribuuntur. Non raro minores rami in Vesicula S OVales , membranaceas , annulis antea depositis , in tot quasi diverticula aerea dilatati, ex his iterum cylindrici facti, aunulisque elasticis denuo praediti ulterius dividuntur. Hae tracheae , quo ste pius in imperfecto statu exuvias suas deposiverunt, eo ampliores in statu perfectionis apparent. Alias insuper di Terentias, cerebrie. g. cordis , arteriarum , Ventriculi, intestinorum &c. indicare possem , quoniam Vero levioris momenti vitae sunt, brevitatis causa lubenter eas hic omittam. g. XI. Praepositis hisce generalioribus , ordo nunc requirit , ut dispositionem Insectorum Coleo piratorum exhibeam, secundum quam in familias ac genera rediguntur.
13쪽
Insecta sunt Cl. I. Alata. Fam. I. Coleoptera. Ord. I. Elytris alas totumque Gen. dorsum tegentibus. Ord. II. Elytris alas, sed partem tantum dorsi tegentibus. Ord. III. Elytris partem tantum alarum dorsique tegentibus. Ord. IV. Elytris coadunatis. Ord. V. Elytris distantibus.
3. Cassida. 4. Coccinella. s. Chrysiomela.
Is . Gryllus.16. Physiapus. I. Staphylinus a. Forficula. I. Necydalis. I. Tenebrio. I. Meloe.
14쪽
6. XIII. Coleoptera a Vagina, & ala, s vaginipennia
dicuntur In secta, quorum alae aut dorsum vaginis L operculis
duobus duris, corneo- crustaceis Conteguntur. Nota autem
essentialis, qua Coleo plera ab aliis distingui possunt, in maxillis consistit transversis, mobilibus; adeoque omnia Insecta rostro Suctorio praedita, e. g. Cicadae, & Notonectae ex hac Familia excluduntur, quamvis vaginipennia sint. Familia haec omnium facile amplissima censetur, utpote ultra viginti genera exhibens, sub quibus plurimae species comprehenduntur. Omnia Coleoptera duritie, colorum diversissimorum splendore ac longaevitate reliqua plerumque Insecta antecellunt; haec enim utplurimum sunt, quae sine calamitate sub lapidibus &terra hyemale frigus perdurant, ac ineunte Vere, e somno isto diuturno resuscitata, aucta prius humorum circulatione, reviviscunt.
Veteres sub nomine SCARABAEORVM omnia Insecta vagi-
nipennia intellexerunt, quorum alae elytris L Vaginis conteguntur; cum autem Varietas horum animalculorum tanta sit, tamque notabiles adsint differentiae, nomen istud antea nimis late sumtum pro generico recepit Cl. LIN NAEVs, cujus generis characteres in antennis posuit clavatis, longitudinaliter fissilibus. Varia hujus generis prostant Synonyma apud Autores, quae vero omnia ad species proprias reducuntur a systematicis; e. g. CerVus Volans, Rhinoceros, Buceros, quorum cornua cum Cervi, Rhinocerotis, ac Bucerotis cornubus quandam habuere similitudinem; Platyceros, a situ cornuum horiZOntali; Pilularius, ob pilas, quas sibi ante ultimam mutationem vel ex terra, ligno aliisve materiis construere solent; Smaragdulus, ob colorem, & quae sunt alia. Scarabaei omnes cute teguntur satis dura, coloribusque mire inter se variant. Magnitudine quoque insigniter inter se differunt; dantur sic. semen milii solis magnitudine vix aequantes, sint etiam, ex India inprimis Orientali, sex & octo pollicum longitudinem ex
15쪽
cedentes. Vis eorum potissimum consistit in musculis pedum& cornuum, quibus pondera satis notabilia stuperare valent. Incessus eorum tardior est. Masculi quarundam specierum comnuti sint, quorum cornua & processus pro varia directione, mobilitate, immobilitate, numero, situ & figura multum inter se differunt. Notandum inmper, quod horum feminae aut nulla aut valde pusilla cornua & apophyses gerant. Habitant in arboribus & plantis, quarum succum aut flores consum utit. alii stercoribus variis delectantur, in quibus in vaccino praecipue, cuniculos faciunt, inter se communicantes. Ova sir gulatim in terram deponunt aut lignum putrefactum, e quibus deinceps erucae hexapodae, ex albido plerumque flavescentes capiteque brunn eo praeditae eXcluduntur. Uarii varios quoque odores spargunt; Scarabaeu S e. g. clypeo marginato; elytris nigris , faiciis duabus transversis flavis undulatis, Moschum redolet, dc Scarabaeus niger, fasciis elytrorum duabus luteis coadunatis, Roste odorem spirat. Antequam moriuntur, quidam eorum coitu debilitati morbo corripiuntur, quem Phthiriasin vocant; plurimi sic. acari scuta eorum abdominalia occupantes, ova siua aut intra iuncturas deponunt, aut proprio pedunculo poris infigunt. Hisce Parasitis etiam post mortem non citius liberantur, donec omne, quod inest, humidum ab iis consumtum siti. Terminus Vitae stepius non ultra mensem extenditur, uti id Scarabaei arborei vulgares & solstitiales testantur; qua doque Vero annum perdurat, quod hybernacula eorum declarant. A generalioribus transeo ad magis s ecialia. Caput Sca-rahaeorum est depressum , thorace angustius, planiusculum. Oculi sub rotundi, nigri. Antennae, capite longiores, ex articulis modo sub rotundis, modo linearibus constant; extremitas earum est clavata vel crassior, ex interiore parte in lamellas mobiles divise aut erectas aut patentes. Circa faciem oculi anteriorem inseruntur antennae articulo iape vix consipicuo, cui per enarthrosin junctae sunt. Si in medio quoque cum motu flectantur, articulatio pari ratione sese habet, hoc tantum cum discrimine, ut motus L. inflexio introrsum fiat, non vero extrorsum & retrorsum. Maxillae sunt arcuatae, acutae, silm-
16쪽
plices aut introrsum dentatae. Antennulae oris quatuor , incurvatae , duabus exterioribus longioribus , articulis componuntur oblongis, eXtimis parum crassioribus. Thorax convexus, utplurimum latitudine elytrorum. Scutellum
triangulare , parvum ; in quibusdam plane deest. Elytra
circa scutellum articulantur, & in plerisque convexa, pone rotundata aut rescissa, sulcis punctisque excavata consipiciuntur. .Alae totae tectae sub angulo elytrorum exteriori cum clavicula quasi articulantur, quae oblique extrorsum ducta margini abdominis lungitur; Versus extremitatem elytrorum propria articulatione inflectuntur, ascendunt, & per semicirculum crueiatim sibi invicim incumbunt, sic, ut extremitas alae dextrae sinistrum, sinistrae dextrum latus occupet. Ex dictis sequitur, quod, si explicentur alae, elytris quoque longiores esse debeant; Praeterea venae musculique fusco colore tincti totam pellucidam alae substantiam perreptant. Abdomen inferne conveXum. Anterior ejusdem pars inter duo paria pedum postica scutum quasi format, Posterior autem in quinque vel sex segmenta dividitur. Anus in plerisque retusus, raro acuminatus. Pedes ex robusti. Primum par thoraci annexum ratione situs praecipue a reliquis distinguitur , femora nempe in adductione oblique deorsim spectant, & extremitas inferior cum extremitate inferiore secundi paris angulum acutum efficit, hinc etiam
tibiae primi paris in adductione siupra femora locantur, cum in secundo & tertio pare infra ista situm obtineant. Juncturae
pedum cum ipsis corpore maxime Variant, modo enim per simplicem articulationem, modo mediante femore quodam secundario , circa axin mobili, perficiuntur. Femora sunt crassa, plus minusve oblonga, superne explanata, inferne con Vexa.Τibiae in extremitate silperiore tenuis limae, ad extremitatem usque inferiorem sensim crassiores fiunt, margine exteriore
primi praecipue paris quandoque & reliquorum serris , dentibus, aciebusve armato. Pedes extremi articulis plerumque triangularibus, numeroque variantibus constructi sunt , & in extremitate inferiore unico duobusve unguicuIis incurvis
17쪽
Character hujus generis essentialis consistit imor in Antersenis, quarum extremitas claVata ex interiore parte in lamellas triobiles dividitur aut erectas aut patentes ; ador in margine
tibiarum anticarum exteriore dentato.
Dermestes, cutis, edo; Genus hoc quoad
corporis formam cum Scarabaeis multum convenit, nisi auod ad figuram magis cylindraceam accedant Dermestae, dc aliquanto graciliores sint. Cutis minus dura est , & Magnitudo satis mediocris; maximus scit. eorum , quem novi, pollicem vix sequat. Numerus quoque specierum statis exiguus mihi videtur. Larvae eorum vario modo damnum inferre solent; quae , dam libros eorumque tegumenta perforant, quaedam farinam &ligna consumunt. Pannis laneis aliae vescuntur. Praeter omnes autem in voracitate excellit Larva ista rufa, ornithologis imprimis nota, quae exuvias avium quadrupedumque pelles de- Vorat, ex qua deinceps, mutationibus peractis , Dermestes prodit niger, elytris antice cinereis, qui tam avidus est ciborum , ut sine intermissione ingerat, digerat & excernat; hic est, cui excrementa in longissimorum filorum forma ex ano dependent, extra avium plumas quandoque conspicienda. Huius animalis natura tam tenax est, ut spiritus ardentes, oleum T
rebinthinae & Spicte, Camphoram, Aloen, Absynthium, Viride
aeris &c. sine manifesto detrimento perferat, quod experimentis didici stepius institutis , at tabacum sternutatorium naturae ejusdem valde inimicum esse docet sequens experimentum: Quatuor aut quinque hujus speciei individua thecae inclusi ta- bacariae, e qua omne tabacum antea erat exemtum, servavi ea per unam tantum noctem in captivitate , & altero die theca aperta omnia mortua deprehendi ; nec ob defectum aeris aut ciborum mortua sunt, namque alia hujus sipeciei eiusdemque vigoris animalcula in theca recenti reposita vitam ultra aliquot
dies protraxerunt. Quid de his siperandum sit, docebit dies. Sunt etiam ex his, qui e plantis nutrimentum hauriunt. Quod B a ad
18쪽
ad vitae t minum attinet, eadem, quae Scarabaei, fata experiuntur. Caput eorum est depressum. Oculi sunt sub rotundi. Antennae capite longiores . Variisque compositae articulis , clava terminantur utrinque aequali, compressa , transversim sulcatas incisa, incisuris tamen mobilitate destitutis. Reliqua mem-hra, maxillae sic. Antennulae oris, Thorax, Scutellum, Elytra, Alae, Abdomen quoad formam , numerum , proportionem &situm fere cum Scarabaeis conveniunt, exceptis Pedibus, armatura pene omni carentibus & gracilioribus. Tibiae Q. nullas spinas aut denticulos ostendunt, pedesque extremi unguibus duobus incurvis praediti sunt. Character essentialis constat I. in Antennis clavatis, quarum claVa utrinque aequalis, compressa transversimque incisa est, sine mobilitate tamen laminarum,
clavam constituentium ; & a. in tibiis inermibus.
Casda, derivatur a cassis, quoniam corpus casside quasi tectum est. Testudo etiam Vocatur, plurima scit. hujus generis animalcula quoad formam dc incessum testudines repraesentant, totumque corpus uti in testudinibus sub scuto L clypeo reconditur.' Corpus earum est O Vale, & quoniam thorax ac elytra notabili margine sunt ampliata, sub quem levissimo etiam attactu acestitae caput di pedes retrahunt, ex hac quoque ratione cum testudinibus comparatae eodemque nomine insignitae fuerunt. Magnitudine prae ceteri S non eXcellunt, nullam certe pollice dimidio multo longiorem deprehendere licuit, sic etiam cum numero specierum comparatum est. Colore inprimis nigro , viridi aut e brunneo flavescente inter se distinguuntur, quamvis . praeterea dentur aliis quoque coloribus praeditae, interrariores tamen numerari eossunt. Valet etiam hic, quod in proverbio dicitur, de gustibus nimirum non esse disputandum, quaedam sic. cadavera, pisces atque animalium pelles in deliciis habent, unde etiam a nonnullis Dermestae sunt vocatae. Aliae in ligno putrefacto victum quaerunt, quaedam herbis earumque
19쪽
floribus delectantur. Sunt etiam, quae, dum tanguntur, succum pessime foetentem excernunt. Tempus quoque hiemale transigunt, primo namque Vere siub lapidibus istas inveni, quod fere omnibus Coleopteris commune est, & ipse, experientia teste, affirmare possum. LarVae quarundam corpus habent squamatum, an vero id in omnibus eodem modo sit constructum, uuteriori adhuc disquisitione opus est. Caput Cassidarum est par-Vum, valde depressum, ac planiusculum. Oculi sunt oblongi, nigricantes. Antennae ex articulis decem extremitatem Vertus sensim crassioribus constantes , mediante articulo alio majori 6c crassiori, capiti junguntur; singuli autem articuli inter se spectati superne crassiores apparent. Maxillae sunt acutae, minimae; Antennulae oris quatuor. Thorax latus & marginatus est, figura autem Variat , modo enim triangulum, modo parallelogrammum format. Scutellum parvum. Εlytra lata, marginata, dc pro recipiendo ab domine subtus inflexa. Alae breves & angustae. Abdomen modo convexum , modo planum. Anus rotundatus & acuminatu S. Femora sunt angusta , eX-ceptis anticis, in quibusdam latis Sc excavatis. Tibice extrorsum incurvatae, inferne crastiores , duabusque spinulis terminatae. Margo earum exterior in plerisque spinulis brevissimis, rigidis tamen instructus est. Pedes extremi , e quatuor aut quinque articulis compos ti, duobus insuper aucti sunt unguibus incurvatis. Cli racter essentialis consistit i. in Antennis extremitatem versius sensim crassioribus, ado in corpore OV li, clypeato.
Cooeinella, coccion ella deducitur a κοκκος, granum, ob corporis cum grano similitudinem , forte etiam a Coccinella Indica, quoniam hujus instar pleraeque hujus generis colore rubicundo imbutae sunt, unde quoque defraudatoreS quidam Corpora coccinellarum indigenarum, elytris antea remotis , Ver-mihus scarlatinis immiscuerunt; fraus haec vero dissimilitudine corporis nimis manifesta facile est detegenda, nec alcatis 3 ve
20쪽
ruermiculis spuriis amussim color ruber subsequitur, e coccinella tamen indica facillime eliciendus. a) Corpus Coccinei larum est hemisphaericum, glabrum. Color ruber miniaceus &flavus plerumque istas distinguit, lituris L punctis nigris vario modo interspersis. Incessum habent fatis celerem, habita corporis ratione , quod mole exiguum est , dc pisum majus non multum superat. Hoc praecipui habent, quod vix tactae jam decidant e foliis aut floribus, quibus insederunt, hocque modo sibi ab insidiis praecaveant. Liquorem quoque excernunt flavum, odoris fortis, siaporis amariusculi, subsalsi di adstringentis; Provenit hic liquor sub thorace & ex articulatione femorum anticorum cum tibiis, orificia autem armato etiam oculo vix visibilia sunt. Forte e Coccinellis medicamenrum
variis morbis profligandis idoneum praeparari posset, si modo
experimenta hujus rei causia instituerentur; copia Certe ani malculorum & odor huic generi specificus occassionem praebent exoptatissimam. Habitant in soliis & floribus. Coitus earum tardius absolvitur, quo tandem celebrato, femina ovula sua foliis aut arborum corticibus agglutinat, e quibus excluduntur vermes hexapodi, Aphidum plerumque devoratores. Caput Coccinellarum planum, depressum. Oculi subrotundi, convexi, nigri. Antennae capite longiores, clavatae, articulis circiter decem subrotundis aut oblongis constant, quorum extimi crassiores clavam formant. Maxillae minimae, ViX arcuatae. Antennulae oris quatuor; exterioribus longioribus &crassioribus; omnes tribus componuntur articulis oblongis, quorum extimus paris externi Valde crassus est. Thorax marginatus, antice parum exscissus & angulatus, postice vero plus minusve rotundatus. Scutellum deest. Elytra marginata. Alae in volatu elytris longiores. Abdomen subtus planum, in quinque segmenta divisium. Pedes breves, inermes. Femora compressa, lineari- oblonga , extrorsum parum incurvata. Tibiae rectae, lineares, femoribus paullo breviores. Pedes extremitribus constant articulis, quorum primus & secundus plantae-