장음표시 사용
31쪽
ascendunt, quo in eastu anus siem per superiora occupat, caput vero fundum respicit. Tunc in stuperficie aquae , bullula ista sensim evane sicente , nova aeris elastici quantitas sub elytra recipitur , inque hoc situ tam diu quieti haerent , donec ipsis aut sponte aut lacessitis fundum iterum petere placeat; ut hoc fieri possit, pedibus si is tanquam remis aquam pulsantes descendunt , sternumque simpliciter acuminatum aut bifurcatum terrae, ligno aliisque materiis intrudunt, sicque ancoram quasi figunt, quae istos non obstante aeri S expansione tamdiu retinet,
donec aut escae cura aut aerem iterum renovandi necessitate inducti eandem solvere coguntur. ἐn Volatu ocyssimi sunt. Rarius tamen acri siese committunt, nisi ipsis aut esca desit, aut stagnum, quod antea inhabitarunt, calore solis sensim exsiccetur. Extra aquas incessus ipsis valde operosius est, dorique impositi motu rotatorio exstiliunt. Verum etiam est, quod, si diutius in si eco aere serventur, vix dein stubmergi possint; an nimia aeris hausti quantitas id impedit Z Coitus eorum diu durat, eoque durante ad superficiem aquae siepius ascendere solent. Mares quarundam specierum in pedibus anticis praesertim a feminis differunt; Orbis nempe superne leViter conVexus , inferne concavus, in concaVitate orbiculis plurimis minoribus, Variae tamen magnitudinis compositus, extremitati tibiae inferiori jungitur; Hunc in coitu elytris feminarum arcte applicare solent, oc, quoniam margo hujus orbis pilosius aquae ingressum impedit, centrumque ejusdem parum elevatum sipatium relinquit vacuum , in quod tota aeris dc aquae columna Vi premente agit, non potest non fieri, quin fugam feminae non tantum interrumpat, sed marem etiam a dejectione, propter cor loris lubricitatem facile metuenda, tutum plane reddat. Habitant
omneS in aquis , praesertim stagnantibus, fluviisque leni tractu Iabentibus , ubi plantas non solum semiputridas , sed pisices
etiam, Vermes, aliaque Insecta aquatica comedunt. Si in vitris aqua repletis teneantur , cui farina interdum inspergitur, diu, per hyemem quoque, conservari possunt. Larvae eorum
id prae ceteris singulare habent, quod eis pedes sex in dorso collocentur. Corpus eorum in plurima segmenta divisium est.
32쪽
Caput planum , duabus Antennis totidemque maxillis secantibus instruitur , sub quibus praeterea quatuor ori S antennulae conspiciuntur. Instante metamorphosi aquas plerumque deserunt, eamque in terra subeunt; id quod etiam multis aliis Insectis aquaticis commune est. Caput Dytiscorum sub convexum, laeve ac latiusculum. Oculi magni, rotundi, conVexi, superne ac inferne conspicui. Antennae corpore breviores, ta- pius fetaceae, rarius perfoliatae, rarissime Vero clavatae. Si se- taceae stat, articulis decem, singulis superne crassioribus, inter se invicem vero extremitatem versus crassitie sensim decrescentibus componuntur , mediante articulo , reliquis longiori de crassiori ante oculos capiti junguntur. Perfoliatae ex octo circiter articulis constant; Primus incurvus, longissimus, secundus rectus, bre Vior, tertius, quartus & quintus brevissimi, denique tres isti otaVam constituenteS, Omnes crasti, eX- timo tamen reliquis duobus crassiori, conico; Clavatae ex uno quasi articulo clavato integro constare Videntur. Labium superius capiti parallelum, obtusium Vel emarginatum, ac in quibusdam motu proprio gaudens. Labium inferius superioriangustius, obtusum, planum. Maxillae quatuor, fortes, duris simae , prominentes): si periore S arcuatae , margine interiore secantes, dentibusque Validis, distinctis aut connatis armatae; inferiores magis rectae inaequali f. scro phea superficie praeditae. Antennulae oris quatuor: exterioreS longiores , quatuor, interiores breviores tribus articulis compositae. Collum thorace tectum. Thorax capite latior, sub convexus, laevis, lateribus versius elytra oblique extorsum ductis, hinc margo thoracis posterior superiorem latitudine excedit. Scutellum plerumque parvum. Elytra Con VeXa, ovata, laevia aut striis exarata, in medio thorace latiora. Alete sub elytris totae tectae, evolutae vero iisdem longiores sunt Thorax sibius in Auibusdam speciebus in aculeum desinit, cui inter secundum pedum par foveola superficialis resipondet. Sternum in quibusdam a parte thoracis inferiore incipit, & pone pedes posticos terminatur, in aliis tantum circa juncturam secundi pedum paris principium habet, ac in eodem, quo in aliis , loco desinit.
33쪽
sinit. Apex eiusdem aut simplexe ut bifurcatus est. Abdomen convexum, e quinque Vel sie X segmenti S compositum. Pedes ex uno latere pilis longis , mollibusque, ex altero autem setis rigidis brevissimis instructi, ad remigandum hinc aptissimi. Femora sunt oblonga , planiuscula , ad basin corpusculo ovato aucta. Tibiae femoribus paullo breViores, rectae, compressae, inferne sensim crassiores, sipinis duabus inaequalibus validis terminantur. Pedes extremi e quinque articulis arcte sibi invicem superincumbentibus formati, duobus unguiculis incurvis aut feta quadam instruuntur. Pedes extremi postici reliquis longiores magisque acuminati dc quodammodo arcuati sunt. Character hujus generis essentialis determinatur I. a Corpore ovato - oblongo, superne ac inferne aequaliter Convexo. a. a Pedibus compressis , pilosis ac setosis, natatoriis.
Elater, Scarabaeus - Locusta SchWamm: nomen suum a pro
prietate quadam singulari accepit ; si nempe hujus generis
animalcula dorso imponantur, antennas & pedes corpori arcte applicant, capite autem thorace & ano ad humum renitendo mucronem pectori S e fossula, tantum quantum possunt, educunt, eundemque dein cum sono magna vi & celeritate fossae impingunt, quo facto, corpus, sub cujus medio interstitium antea liberum Videbatur , nunc ad humum Valde appulsum vi musiculari ultra pedis quandoque distantiam sursim in aera projicitur, sic mediante hoc mechani simo in pedes exsiliunt; solis autem pedibus , nimis brevibus , quam ut iis punctum fixum acquirere possent, pronum corporis situm difficillime &non nisi eo in casu recuperarent , quando locus , cui imponuntur, nimis asiper est. Corpuὲ eorum est oblongum, angustum . . Coloribus inter se valde differunt, rubri s c. coerulei, viridi- aenei, nigri, fusci, serico - deaurati & variegati inveniuntur. Maximi eorum vix pollicem tranSVersum eXaequant, minimi autem aliquot lineas non excedunt. NumeruS sipecierum mediocris est. Cursum statis celerem habent, antennas D a Con-
34쪽
continuo molitantes. Habitant frequenter inter segetes & in pratis, laete florentibus. Caput ostendunt sub rotundum , antice plerumque depressum , intra thoracem quoad maximam partem retractum. Oculi oblongi, nigri , parte posteriore
thoracem tangentes. Antennae fili formes, thorace parum longiores, plerumque quassi dentatae, articuli nimirum fere triangulares ex uno latere magi S eX stant, cum insertiones eorundem in altero latere conficiantur ; Rarissime Vero pectinatae sunt, eaeque seXuS tantummodo disterentiam exhibent. La-hium superius planum & obtusium. Maxillae binae, parVae, latae tamen, arcuatae & acutae. Antennulae OriS quatuor , breves , obtusae , exterioribus longioribus. Thorax latus , sub- convexus, utplurimum quadrangularis, margine postico utrinque non raro angulatu S, ad latera acute inflexus; caput versius in quibusdam angustior est. Subtus Versius medietatem sensim elevatur , & in mucronem terminatur inter primum & secun dum pedum par recta porrectum , cui foveola magnitudini& longitudini ipsius. proportionata accurate res pondet. Scu- tellum parvum. Elytra lineari - oblonga , sub convexa, sulcata, eandem cum thorace latitudinem habent, sensimque in extremitatibus suis angustiora evadunt. Alae uti in reliquis hujus ordinis Insectis sub elytris reconditae ac inflexae. Abdomen sub convexum, e quinque segmentis compositum. Pedes mediae longitudinis. Fem Ora lineari - oblonga , compresia; postica in Qxtremitate superiore corpusculo O Vato aucta, in adductione sub scuto quassi recondi possunt. Tibice rectae, fere lineares , femoribus Vix longioreS, spinulis sue minimis aut plane nullis instructae. Pedes extremi articulis quinque , brevibus, quodammodo triangularibus constructi unguiculis duobus tenuibus terminantur. Character hujus generis estentia lis desumitur imo a corpore oblongo , ado ab Antennis fili formibus , 3tio in thorace, subtus in mucronem desinente,
quo mediante dorso impositi ex siiliunt.
35쪽
Cantharis, , seu Scarabaeus auricolor ; Cicindeta,
λαμπυeli, Noctiluca etiam Vocatur , quae vero nomina quibusdam tantum , non omnibuS speciebus , conveniunt, sic unica
tantum hujus generis sipecies noctu lumen de se sipargit , nec in omnibus quoque cantharidibus aureus color resipiendet, uti infra pluribus dicetur. Corpore gaudent molli ac planiusculo,&, si tanguntur, e thoracis aut abdominis lateribus vesiculas papillasve simplices aut ramosias exserunt. Vesiculae ramo taliquore rubro distentae consipiciuntur; simplices autem pallidae minusque turgidae apparent. Maximae pollicem eX seqUant, minimae vero pediculis haud majores sunt. Colore viridi aureorubro , flaVo, testaceo nigro & variegato pictae inveniuntur. Cutis earum villis tenuissimis ac brevissimis plerumque tecta est . In incessu de Volatu non Ocyssimae sunt. Numerus specierum haud exiguus est. Natura valde debiles sunt, &, si injuriae ipsis inferantur, quoad apparentiam levissimae saepius, facile moriuntur. Habitant in floribus & plantis variis. Tempore vernali rarissime sub lapidibus inveniuntur. Caput Cantharidum planum ac in circumferentia fere sub rotundum , d orsum sipetians. Oculi sub rotundi, convexi , nigri , parum
exstantes. Antennae setacem capite & thorace longiores, elytrorum quandoque longitudinem attingunt. Articuli antennarum decem, antice crassiores, mediante alio articulo, reliquis longiori & crassiori capiti inseruntur. Infimus antennarum articulus brevior est. Rarius quoque dentato - perfoliata conspiciuntur. Labium superius obtusum. Maxillae duae ar-Cuatae, acutae, parVae. Antennulae oris quatuor, breVes; ex teriores longiore so Thorax planiusculus, rotundatus, utplu rimum marginatus. Scutellum minimum. Elytra planiuscula, flexilia, pone obtusia vel emarginata, antice thorace ViXlatiora, postice latitudine eundem quandoque superant, quod ad longitudinem attinet , thorace duplo triplo aut quadruplo longiores deprehenduntur. Alae uti in reliquis generibus, sub elytris revolutae. Abdomen planiusculum, e quinquC
36쪽
segmentis compositum, Bb quibus ad latera papillae s. vesiculae
simplices aut ramosae latent. Pedes tenues, fere inermes. Femora lineari oblonga ; secundum & tertium femorum par in
extremitare superiore corpusculum ovatum annexum habet.
Tibiae lineares, in extremitate inferiore sipinulis duabus levis-ssime armatae. Pedes extremi articulis quatuor si perne leviter convexis, inferne planis compositi; quartus horum articulorum quassi cordatus unguiculos duos incurVos , inferne connatos
sustinet. Character huius generis essentialis constat I. in Antennis setaceis. II. in Thorace planiusculo, tapius marginato& rotundato. III. in Elytris flexilibus. IV. in thoracis abdominisve Vesticulis papillosis.
Blatta. In sectum hoc Synonyma varia ab Autoribus accepit ab ipsius habitaculis inprimis desumta, sic blatta molendinaria, pistrinaria, lucifuga etiam vocatur, quoniam in molendinis & pistrinis utplurimum degunt, lucifuga autem , non quod lux oculis earum inimica sit , sed, quoniam in obscuro victum quaerere amant, & Visia candela ab homine quodam ipsis propius admota perterritae prae metu insidiarum statim aufugiunt; Fennonibus Torra ka, Dracan audiunt. CorpuS earum oblongum, planum, latum & glaberrimum est. Duae tantum species huc usque cognitae sunt, adeoque magnitudo, color &proprietates earum brevis limis verbis describi possunt. Prior species, molendinaria nempe pollicem tranSVersium longa, magnitudine Grylli campestris, ferrugineo - nigricans & quasi adusta est; altera minor, dimidium pollicem exaequans, flavescenti- fusca, sylvas , campos Lapponumque casias frequentat, maximo incolarum detrimento , pisces enim , absque sale a La p ponibus exsiccati unico saepe die ab hac blatta consumuntur. a)Omnes celerrime cursitant, & corpora earum lad rimas dc piscium squamas subeundas aptissima esse videntur. Raristi me
37쪽
3IVolitant, ac lucifugarum mares tantum Volatum exercere pos sunt, cum feminae apterae sint, hinc e regione quadam maritima in aliam mari ab altera sejunctam haud perveniunt, nec multiplicantur, nisi feminae navibus istuc transportentur. In Suevia nostra adhuc dum pistrinas & molendinas occupant, sed successu temporis, uti in Rustia factum est , ita multiplicari possunt, ut omnia fere domicilia lignis constructa iis repleantur, nobisque damnum , nisi cito malo medeatur , sero nimis dolendum sit. A qua fervida, nimis infusia, oleo fumove sulphuris vel colocynthidum decocto facile fugari possent. Non farinam tantum vescuntur, sed pane quoque, saccharo, varii S-que cibis victitant. Larvae ab ovo jam futuri Insecti formam ostendunt, & cum Gryllis id commune habent, quod praeter
exuvias aliquoties exuendas , non nisi elytrorum alarumque evolutionem patiantur. Caput thorace tectum , depressum, ad maxillas usque fere si brotundum. Oculi semilia nares, angusti, a margine capitis frontem Versus disipositi. Antennae se- taceae, pilosae, corpore longiores, plurimisque articulis inferne annularibus superne cylindricis compositae , mediante articulo crassiori clavato foveolae sub concavitate oculi conspicuae inseruntur. Motus antennarum tardior, ad latera magis quam antrorsum perficitur. Labium superius sub rotundum. Antennulae oris quatuor; exteriores longioreS quatuor articulis Constant, quorum infimus minimus, In medio angustior, secundus cylindricus, longus, tertius inferne tenuis, si perne sensim crastior & quartus ex oblongo - acuminatus est; interiores breviores, tribus articulis componuntur, primo & secundo brevioribus obtusis, tertio longiori, clavato. Maxillae arcuatae, acutae, introrsium dentatae. Thorax, ut in Cassidis, marginatus , latus , membranaceus, quasi triangulum format, cujus anguli rotundati sunt. Elytra Ovali - oblonga, Venosia, diaphana. Alete secundum longitudinem in plicas quas fiam di sipossitae,
Venota. Abdomen ovato oblongum, planum, Oct o segmentis compositum. Extremitas abdominis utrinque mucronibus
duobus exstantibus divergentibus lanceolat ig& articulis instructa. Pedes longi, setosi, horizontales, posterioribus longioribus.
38쪽
se mora oblongo - linearia, setis rarioribus obsita , compressa, superne mediante corpusculo Ovat O - oblongo iunguntur alii femori secundario , mobili, scutiformi , marginato. Tibiae lineares, setis plurimis armatae; tibiae anticae femoribus suis bre- viores , mediae ejusdem eum femoribus longitudinis, posticae iisdem longiores deprehenduntur. Pedes extremi inermes, e quinque articulis constructi, quorum infimus longissimus, intermedii tres breviores sunt, & extimus hisce longior , unguiculis duobus incurvis terminatur. Character hujus generis essentialis desumitur Ι. ab Antennis se taceis. ado a Thorace planiusculo , lato , sub triangulari , marginato. 3. ab Elytris membranaceis, Venosis, diaphanis ; & qto a corniculis L mucronibus duobus supra caudam diVergentibus, articulatis.
Gryllus , a γρυλλος, locusta, & ἀκρὶ , Graecis dicitur. Cor pus eorum quoad formam in diVersis sipeciebus mire variat modo enim lineare, modo sub cylindricum, utplurimum tamen ad latera compressum apparet; Plurimae quoque sipecies pedi-hus instructae sint saliatoriis. Coloribus inter se valde differunt, dantur toti Virides, nigro fusci, coccinei, grisei, testacei , sint quoque tanta colorum Varietate siplendentes, ut,
quidquid venustatis & gratiae aliis tributum disipersumque est, in his natura collegisse videatur. Sic & cum magnitudine comparatum est ; quidam quartam pollicis partem vix attingunt, cum alii, in India praesertim, sex & octo pollicum longitudinem habeant. Quo tardiores sint in incessu & volatu, eo celeriores in saltu consipiciuntur , huncque in finem natura illos instruxit pedibus posticis longioribus , musculosis , aculeatisque, quibuS adVersaria quaeVis non tantum repellunt, sed iisdem saltum etiam perficiunt. Cutis eorum mediocrem habet duritiem. Ex ore liquorem e fusco - nigri cantem excernunt, acrem dc causticum. Mares celerrima elytrorum Hervosiorum frictione & fibratione stridule cantillant, cum e contrario feminae mutae sint , quarum elytra nervis leviter tantum eminentibus
39쪽
tibus gaudent. Gryllos etiam ab Asticanis magno pretio emi,
ad somnum conciliandum , Mou metus refert, an vero Europaeorum quoque aures symphonia haece demulceri possent .valde dubito. Cauda feminarum productior instruitur vagina duplici se tacea, ensiformi aut falciformi, qua mediante humum perforant, & aculeo in Vagina recondito ova terrae committunt. Ex ovis dehinc prodeuntes Grylli Funiores non aliam subeunt metamorphosin , quam ut exuviis quater depositis, absque tamen motus interceptione , elytrorum , alarumque evolutionem ceu ex gemma experiantur. Habitant in pratis. ericetis Sc agris, in quibus plantas, gramina & frumenta omnis fere generis, cortices quoque & radices, consumunt. Caput eorum esst retusium, ad latera plerumque compressum, thoracique immersum. Oculi oblongi, grandiores, & exstantes, hinc superne seque ac inferne conspicui. Antennae setaceae, longitudine, numero, proportione figura articulorum valde variantes. Labium superius modo bifidum, emarginatum, modo rotundatum. Maxillae duae quatuorve, fortes, durae, sub- arcuatae, breve S ; superiores majores , latae, margine interiore attenuatae, dentato- serratae; inferiores minimae, antrorsium acute dentatae. Antennulae oris quatuor; exteriores quatuor,
interiores tribus plerumque articulis compositae , labioque inferiori bi - aut quadrifido insertae. Thorax multiformis , ad latera compressus, ac deflexus , in minoribus quibusdam speciebus cum elytro simplici connatus. Scutellum nullum. Elytra membranacea, alis aequalia , incumbentia, Vel lateralia, alis obscuriora & solidiora. Alete sub elytris reconditae, incumbentes Vel laterales, secundum longitudinem in plicas introrsum gradatim angustiores dispositae, vel applanatae, sed rarius . . Abdomen ex octo detemve segmentis constans, sub cylindricum, ad latera plerumque compressum, longitudine et Ptrorum, Vel brevius. Extremitas abdominis in masculis aculeis unguiculisve variis instructa , in feminis Vero vagina duplici setacea, ensiformi aut falciformi, eaque consipicua aut recondita terminatur. Pedes aculeati. Pedes antici & medii
posticis minores, femoribus angustis, lineari- oblongis, iner-
40쪽
inibus instrum. Tibiae sere lineares, Inserne sensim crassiores, margine postico duplici aculeorum serie armatae. Pedes extremi breves, e quinque articulis compossiti, extimo reliquis longiori, hamato. Pedes postici anticis duplo longiores &crassiores. Femora Vario modo sulcata, & angulata, quandoque aculeata, ad basin OVato- oblonga, infra medietatem cra L sitie decrescentia, in extremitate inferiore condylo crassiori, tibiam recipiente, terminata. Tibiae lineares , sulcatae, mamgine postico dc extremitate inferiore duplici spinarum serie a malae. PedeS extremi, breves, a reliquis pedibus extremis haud diversit. Character essentialis consistit I. in Elytris membranaceis, venoso - reticulatis. II. in Antennis setaceis. III. in
Pedibus posticis crassioribus & longioribus, saltatoriis.
Im opus s. I brips, a , follis &-, pes, derivatur.
Quamvis de ore hujus Insecti nondum constet, num e maxillis aut rostro sub thorace inflexo constructum sit, propter reliquas tamen ejusdem proprietates inter Coleoptera meliori iure quam inter Hemiptera L Hemi coleoptera referri posse censeo. Primo enim elytra solidiora cum alis tenuioribus incum-hentia, parallela , non Vero crueiata lateralia aut erecta conspiciuntur , & secundo , si proprietates eiusdem aliquid detera minant, in cursu & abdominis agitatione eum Staphylinis potius convenit, quam cum ullo alio Insiecto. Hemi coleoptrato, cum quoad totum corporis habitum cum Cicadis, Cimicibus, Notonectis, Nepis, Chermibus, Aphidibus aut Coccis ne minimam quidem affinitatem ostendat, uti cuivis accuratius inspicienti facile patebit. In descrip cione Cl. D. de GΕER potissimum sequar, quippe qui Genus hocce accuratissime disquisivit, Actisque Holiniensiibus insieruit. Corpus eorum fere lineare est. Hucusque tres tantum sipecies cognitae sunt, quarum prima nigra , elytris glaucis , secunda pariter nigra , et Z- tris autem albo nigroque fasciatis , tertia fusca , elytris niveis conspicitur. Longitudine lineam geom. ViX attingunt, utpote