Dissertatio inauguralis medica de insectis Coleopteris : nec non de plantis quibusdam rarioribus, cum ic.

발행: 1755년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

Ir rmes sunt, tertius autem hisce superimpositus angustior est, duobusque terminatur unguiculis. Character essentialis d sumitur I. a Corpore hemisphaerico, marginato, II. ab Antennis clavatis, integris.

Gen. U.

Chrysomela, a aurum. Vocatur etiam Allelabus, ατὶ αβος, locusta, sed minus recte. Corpus earum est ovato- oblongum, Con Vexum, glabrum. Coloribus ornantur variis, modo viridi , coeruleo , inaurato, cupreo , rubro Colore resplendent, modo flaVo nigro fuscoque notantur. Magnitudine mediocres sunt, maxima sic. earum , quae mihi cognita est, pollicem dimidium vix attingit. Numerus specierum non eXiguus est. Omnes satis tarde incedunt, antennas alternatim molitantes. Quaedam ex ore liquorem saturate flavum excernunt, odore non ingratum. Coitus earum post unam & alteram h ram absolvitur. Feminae ovula sua aversae plerumque foliorum

faciei mediante glutine quodam afligunt, e quibus postea larvae

proveniunt hexapodae, folia plantarum ita devastantes, ut pura videantur sceleta; quaedam earum paren chyma cum nerVis durioribus consumunt. Sunt, quae aversam tantum folii partem comedunt, intacta epidermide superiore & nervis crassioribus, ut sic. ab insidiis animalium tutae tectaeque sint, radiosque solis melius perferre queant. Datur Larva quaedam, in Liliaceis degens , quae proprio stercore tecta incedit. a

Antequam ultimam subeunt mutationem, in terram plurimae se recondunt. Plantas denique & arbores pro habitaculis

ipsis inservire quivis facile persipiciet. Caput depressum , angustum, thoraci satis profunde immersum. Oculi nigri. Antennae fili formes, thorace longiores, articulis decem linearibus compositae, quorum infimus reliquis crassior apparet. Maxillae parvae, vix conspicuae. Antennulae oris quatuor, breVes.

Tom. m. tab. II. f. I. a.

22쪽

Thorax teretiusculus. Seutellum , si adest, parvum. Elytra

convexa. Alae Scarabaeorum more sub elytris replicatae. Abdomen sub convexum. Pedes inermes, magnitudine mediocres. Pedes extremi e quatuor articulis Constant, tribus plan taeformibus, extimoque tenuiori ac duobus hamulis instructo. Hae sunt notae characteristicae, quibus plurimae chrysomelarum dignoscuntur , dantur Vero , quarum corporis partes non in omnibus cum characteribus hue u Sque allatis conveniunt; corpus v. g. in quibusdam lineari-Oblongum, caput ejusdem cum thorace latitudinis , oculi Valde prominentes, thorax minus convevus , antice profunde exscissus & angulatus, articuli antennarum magis stabrotundi ac Versius antennarum extremitatem crassiores, & q. L a. notis characteristicis supra allegatis repugnant. Quoniam Vero reliquae chrys C metarum proprietates eaeque potiores in istis deprehenduntur, ad aliud genus referri nequeunt. Adeoque hisce notis inter se bene comparatis desumendus erit character essentialis I. a corpore ovato- oblongo, eonvexo , II. ab Antennis fili formibus , thorace longioribus. III. a Thorace teretiusculo.

Gen. VI.

Curculio. Corpus eorum con Vexum, postice crassum, anteriora versus sensim gracilescit, ac in proboscidem s rostrum

elongatum & arcuatum desinit. In universum Curculiones quoad corporis formam Optime eum porcellis comparantur, aut, si placeat, cum Pyri fructu, si nempe rostrum pro pedunculo, corpus Vero pro ipso fructu assumatur. Cutis eorum valde dura est, adeo ut minimi etiam hujus generis aciculae puncturam non sine notabili resistentia patiantur. Ipsis cutis aut pilosiaest, aut glabra, ac plurimam partem scrobiculis excavata, in elytris quorundam lineas formantibus. Incessus eorum satis tardus est. Coloribus maxime inter se differunt, nigri sic. rubri, Virides, e Cerulei, deaurati & fusci inveniuntur. Magnitudo eorum apud nos mediocris est, in regionibus vero calidioribus multo majores siunt, cum nostratium maximi pol- . liccin

23쪽

licem dimidium non multum superent. . Numero is alias dantur hujus generis sipecies. In terra partim degunt, partim a hores εc plantas inhabitant, quarum foliis, gemmis floriferis aut floribus adhuc clausis ovula committunt, e quibus deinceps larvae prodeunt apodae, in segmenta annularia divisiae, maxillisque durioribus instructae. Istae florum incolae petata partesque generationi dicatas corrodunt, relicto plerumque calice, pro tegumento mutationis tempore ipsis inservituro, cujus rei exempla Cerasi, Mali, Scrophulariae & Frumenti flores omni vere exhibere possunt. Quaedam e contrario intra folii cuiusdam membranam superiorem ac inferiorem latitantes paren chyma tantum consumunt, in eoque cuniculos rectos, subrotundos aut Varie intortos ad ultimam usque mutationem

faciunt; hae Ulmi praesertim, Salicis, Alni, Rumicis, Urticae& Verba sci foliis delectantur. Instanti denique mutationis

tempore quaedam intra folia remanent, quaedam vero ex liis prodeuntes in superiore aut inferiore folii superficie vel in ramulo quodam mutationem subeunt. Caput Curculionum est teres, thoraci profunde immersium, adeoque collo visibili destitutum. Oculi ad rostri hasin collocati, nigri. Rostrum capiti continuum, elongatum, Corneum, lineare, obtusium, plus minusve arcuatum. Antennae Versius rostri extremitatem aut ejusdem medio insistentes, clavatae, articulis decem compositae, infimo longissimo, intermediis brevioribus, extimis

denique brevisi1mis, sub rotundis, crassioribus, claVamque constituentibus. Infimus antennarum articulus in quibusdam dimidiam antennae longitudinem aequat, & in adductione retrorsum rostro applicatur, cum altera antennae pars sub angulo recto ab eodem distet. Maxillae arcuatae, acutae. Antennulae oris quatuor, intra rostri aperturam plerumque reconditae. Thorax teretiustulus, modo ovatus, modo con Oideus. Scu- tellum plerumque deficit. Elytra OVato- oblonga, conVeXa, undique deorsium flexa, ac abdomen arcte cingentia. Abdomen sub convexum a pedibus posticis ad anum usque e quinque segmentis constans. Pedes anteriores majores. Femora superne tenuia, inferne clavata, in quibusdam uno alterove den-

C ticulo

24쪽

ticulo ab interna facie armata. Tibiae sere lineares, versius extremitatem inferiorem paullo erassiores, setis quandoque rigidis terminantur. Pedes extremi articulis tribus plantae r-mibus constant, accedente un3ue duplici arcuato, acuto, quo mediante corporibus tenaciter adhaerent. Characterem hujus generis essentialem dabunt Antennae clavatae rostro elongato corneo insidentes.

Gen. VII.

Cerambx, a cornu, unde etiam Capricornus, ιυγο- Graecis, Vocatur, quoniam Antennae Cerambycum comnuum Capricorni instar arcuatae sunt. Corpus eorum, in maioribus praesertim , Valde durum, inter omnes Vero corporis partes thorax durissima est. Superficies corporis plerumque scrobiculis rarissime vero sulcis excavata est; quandoque glabra apparet ; quandoque etiam Villis tenuissimis holo serici instar te gitur. Incessum minores sipecies celeriorem ostendunt quam majores. Coloribus variis ornati sunt valde speciosis. Magnitudo cum Scarabaeis fere eadem, dantur enim apud nos pedicu- Ium non multum superantes , sunt quoque, tres quatuorve pollices longi, in India vero adhuc maiores deprehenduntur. 00 Perplures quoque dantur specieS. Sonum edunt singularem, qui frictione colli ad thoracem, aut thoracis ad elytrorum basin perficitur, quo scit. inter se alliciuntur , eoque forte aliis animalibus terrorem injiciunt, quod inprimis facere solent Cerambyces, si manibus contrectantur. Habitant in ligno putrefacto, in pascuis & floribus, quorum succo melleo plurimi delectantur. Larvae eorum, plerumque in lignis degentes, corpus habent magis rectum, quam Scarabaeorum larvae, & hexapodes sunt. Mutatio non semper in lignis, sed in terra quandoque procedit. Caput crassum, antice depressum; malae exstantes , ut facies quasi fel ina sit. Oculi rotudi aut oblongi,

exstantes , nigri. Antennae setaceae, lon3ae, arcuatae, articulis decem clavaeformibus compositae, aut capiti aut oculis insistunt.

25쪽

Maxillae arcuatae, acutae, durae. Antennulae oris quatuor, et vatae , inaequales , articulis tribus constant. Thorax tereti sculus, aut levis aut varie mucronatus. Scutellum parvum.

Elytra oblonga vel linearia, ad basin quandoque latiora, pone aut contigua, aut praemorsia. Alae siub elytra revolutae. Pedes longi, posticis plerumque longioribus. Abdomen subtus comvexum, in quinque segmenta diVisium. Femora teretiuscula, superne tenuia, inferne sensim crassiora, clavata. Tibiae rectae, inferne crassiores, in extremitate setis instructae, aut iisdem

destitutae. Pedes extremi articulis quatuor Constructi, extimo clavato, unguibus duobus armato. Pedes extremi antici se . per articulis tribus plantaeformibus cordato - triangularibus componuntur, quarto, uti reliquorum, longiori, hamato. Quam ob causiam Lepturae a Cerambycibus genere separentur, non video, cum major corporis mollities & extremitates elytrorum truncatae aut praemorsis characterem essentialem exhi- here non possint, mollities enim eorporis plerumque magnitudini proportionalis est, ac dantur Lepturae, quarum extremitates elytrorum minime truncatae, sed rotundatae sunt, & vice versia consipiciuntur Cerambyces, quorum extremitates elytrorum truncatae aut praemorsis Videntur ; adeoque ob inconstantiam characterum & proprietates utrique generi communes mea opinione iterum combinari possent. Buprestae Autorum quorundam proprium genus ViX constituunt, sed omnes hue usque cognitae species ob assinitatem pariter Cerambycum g neri inserantur. Thorax enim horum animalculorum teretiusculus, facies torva, incessus tardior & q. s. a. maximam cum

Cerambycibus similitudinem ostendunt. Nec vox Buprestis huc quadrat, dicitur enim το τον βῆν de quo P LINI v s haec habet: is Buyrestis animal rarum in Italia, simiuri limum Scarabaeo longipedi. Fallit inter herbas bovem maxi- me, inde nomen invenit, devoratumpue tacto felle ita in- , , flammat, ut rumpat. ,, L. XXX. C. IV. Et FRANEI vs in Hist. Anim .r is Buprestes est genus Cantharidum, quod Qteeis bobus esse valde molestum. Pedes habet octo serratos,, &c. Hist. Anim.p. 8o . Adeoque PLINII cum Insectis supra

26쪽

memoratis nec quoad corporis formam nec quoad proprietates commune quid habere ex dictis satis elucet. Character ergo es sentialis consistit i. in Antennis setaceis, longis, arcuatis. a. in thorace teretiusculo. 3. in Pedibus anticis extremis, quorum articuli tres plantaeformes, tibiae proximi, cordat Ο - triangulares sunt. Notandum hic , quod dentur Cerambyces , quorum pedeSomnes extremi articulis istis tribus plantaeformibus instructi sunt; sed hoc non de omnibus huius generis speciebus assirmari potest, quoniam plurimae in secundo & tertio pedum extremorum pari articulos tantum lineares ostendunt.

Gen. VIII.

Carabus, Buprestis, quoque vocatur. Corpus est statis durum , posteriore parte ovato - oblongum , gla'hrum , superne rugis , tuberculis aut sulcis exaratum. Celerrime cursitant, rarissime vero in volatu conspiciuntur, iis inprimis carabis interdicto , qui alis aut plane destituuntur, aut earum rudimenta tantum habent. Colore viridi, aureo &nigro plerumque praediti sunt. Maximus nostratium unum ac dimidium pollicem longus est; in India forte majores inveniuntur; species hujus generis numerosiae existunt. Ex ano &Ore liquorem excernunt fuscum , gummoso - resinosum , -- tentem , qui in Carabo nigro , elytris profunde scrobiculatis, rugo sis, statim post excretionem in stolidam massam concrescit, ac fere oleum tabaci redolet. Alii alios odores spargunt; Carabus e. g. niger, elytris flaVis, basi, commissura apicibusque nigris, fascia transversiali nigra, fragrantem Castorei odorem

spirat. Habitant partim in lignis & vegetabilibus putridis, quisquiliis, hortis, agris pratisque, in quibus praesertim erucas & lumbricos aliaque insecta persequuntur , partim Vero radiculas plantarum tenellas earum qiae Cotyledones consumunt, quem ad finem omnes Carabi maxillis instructi sunt fortibus ac secantibus , quibus quandoque non leviter mordere Valent. Larvae in terra degunt. Caput eorum est planum, thorace angustius. oeuli rotundi, exstantes, nigri aut cineret. An

tennae

27쪽

tennae setacete, corpore breViores, decem articulis sita perne crassioribus consectae, alii articulo cylindraceo insistunt, spatio tamen quodam inter huius articuli insertionem & oculos relicto. Oris labium superius in plarisque obtus6- emarginatum. Maxillae fortes, prominentes , arcuatae, rariu8 inta orsum dentatae. Antennulae oris quatuor, rarius sex, longae, superiores tribus, inferiores duobus plerumque articulis constant, omnibus superne crassioribus. Collum teretiusculum , capite vix angustius. Thorax fere planus & quadrangularis, marginatus, antice & postice exsicimus , angulis utrimque parum ex tanti

hus. Scutellum parvum. Elytra ovato- oblonga, sub conVexa,

plerumque sulcata, thoraceque paullo latiora. Alae, si acisiunt& explicantur, elytris longiora sunt, in multis vero deficiunt.

Abdomen siubtus conveXum, e quatuor segmentis constat, ultimo omnium latissimo. Pedes longi. Femora longa, crassiuscula, compressa, Versius utramque extremitatem sensim tenuiora ; Femora postica subtus circa insertionem corpusculum ovatum annexum habent, quod motu proprio carens una cum femore movetur. Tibiae rectae, inferne crastiores, exteriori margine pilis rigidis hispidae, ac extremitate inferiore spinis dua-hus divergentibus armatae. Pedes extremi articulis quinque componuntur inferne crassioribus , extimo duplici spinula terminato. Pedes extremi antici plerumque articulis quatuor plantaeformibus instruuntur, quibus accedit quintus , uti reliqui spinulis duabus munitus. Character essentialis desumitur I. ab Antennis se taceis , ado a thorace planiusculo , quadrangulari, marginato, antice posticeque exscisso. Cicindela capite, thorace pedibusque rufis, elytris nigrO-cCeruleis, quam Cl. DANIEL ROLANDER in Actis Sc. Acad. Reg. Suec. An n. Ipso. Vol. Xl. descripsit, ob thoracem planiusculum, marginatum & sub cordatum, ad hoc potius genus referri meretur;

mira hujus Insecti proprietas est, quod per anum fumum eum sonitu, pulveris pyrii ad modum emittat. Initio Martii Ann.I7s a. animalcula haec Tubingae gregatim sub lapidibus deprehendi.

28쪽

Gen. IX.

Cicindeta, λαμπυρυ, Cantharis etiam VOeatur, quae Vero nomina minus recte huic generi attribuuntur, cum ne unica quidem species noctu lumen de se sipargat, nisi quis ob nitorem aureum, e sericeo plerumque radiantem, animalcula haec Ci-eindelae nomine insignire velit. Maximam alias amnitatem cum Carabis habent, quoniam vero in Antennis & Thorace ab iis differunt, ad proprium genus ab Autoribus fuerunt amandatae. In cursu dc volatu ocyssimae sunt. Colore inprimis viridi- aureo nigroque distinguuntur. Maxima nostratium pollicem dimidium vix superat. Paucisamae quoque hujus generis

dantur sipecies. Ex ore liquorem excernunt gummoso - resin Osum , fuscum , odoris gravissimi, vinosi saepius. Habitant in

sylvis ac campis aridis, & arena praecipue sicca. Larvae earum mihi huc usque incognitae sunt. Caput planum , thoracique fere aequale est. Oculi rotundi, valde prominentes , nigri. Antennae fili formes, corpore breviores, ex articulis decem lineari- clavatis aequalibusque compositae . articulo crassiori ci vato insistunt. Oris labium superius obtusium, planum. Maxillae superiores longae, Valdeque prominentes, arcuatae, acutae , & introrsum dentatae; inferiores tenuiores multoque breviores ; de quibus posterioribus determinare haud possum , an omnes istis sint instructae, nec ne to Antennulae oris tria plerumque paria, hirsuta; superiores ac inferiores antennulae breviores sunt, & duobus tribusve articulis constant, intermediae

vero longiores articulis quatuor lineari - clavatis componuntur. Collum teretiusculum, capite vix angustius. Thorax rotundato - angulatus. Scutellum parvum. Elytra ovato - oblonga , subconVexa , thoraceque paullo latiora. Alae sub elytris reconditae, & replicatae. Abdomen subtus conveXum, e quinque segmentis compositum. Pedes longi, tenuiores. Femora longa, teretiuscula, fere linearia. Femoribus posticis corpusculum ovatum adnectitur , uti idem in Carabis videre licet. Tibiae rectae, fere lineares, extremitate inferiore spinulis duabus instructae. Pedes extremi e quinque articulis lineari- clavatis,

29쪽

vatis constructi sunt, quorum ultimus unguiculis duobus incurvis terminatur. Character hujus generis essentialis consistit imo in Antennis fili formibus. ado in maxillis prominentibus, dentatis. 3. in thorace rotundato- angulato.

Gen. X.

Morrisia non incongrue a mordere derivatur, quoniam haecce animalcula tenellas plantarum radiculas earumque cotyledones maximo hortulanorum detrimento praemordent. Gyrini etiam ab Autoribus quibusdam vocantur. Corpus habent glabrum , conVexum , OVatum , Vel oVato - oblongum, cum

Chrysomelis multum conveniens , a quibus vero facillime saltu dignoscuntur. Magnitudo Mordellarum valde mediocris est, maxima nimirum nostratium hordei semen non excedit, & minima earum pulice non major existit. Colorum varietas in hoc etiam genere observatur , coeruleae sic. nigrae , Viridi-aureae , ac rufae consipiciuntur. Inter rariores tamen numerari possunt corpore variegato praeditae. Vis earum in pedibus latet posticis, reliquis crassioribus, quorum ope ad duorum pedum distantiam facillime saltum dare valent, quo peracto in gyrum se plerumque moventes , saltu iterato pro lubitu pergunt. Numerus specierum mediocris est. Habitant inter olera, in terra , quisquiliis , plantis , praesiertim tetradynamiis, earumque cotyledonibus. De mutationibus earum apud Autores altum est stilentium , parvitas nimirum horum animalculorum investigationem subtiliorem huc usque impedivit. Caput est convexum , demissum , thorace angustius , eique profunde immissum. Oculi sibrotundi. Antennae longae, fili r-mes, articulis decem clavatis constant, extimo rarissime globoso, sed frequentius acuminato. Lahium superius obtusium. Maxillae minimae, latae, acutae. Antennulae Oris quatuor, breves; exteriores, majores, tribus componuntur articulis, quorum infimus oblongus est, medius subrotundus , & extimus

ovato- oblongus ac omnium crassissimus. ThoraX convexus,

30쪽

do ejusdem longitudinem superat; in quibusdam pars thoracis posterior elytra Versus transversim impressus consipicitur.

Seu tellum minimum; plerumque Vero deest . Elytra Convexa, cum aut absque Ordine punctis excaVata. Alae coleopterorum more involutae. Abdomen sub conVexum , quatuor vel quinque segmentis compossitum. Pedes longi, postici inprimis. Femora omnia crassa, OVata, praesertim postica. Tibiae femoribus longiores , Versius extremitatem inferiorem crassitie siensim augentur. PedeS extremi articulis tribus plantaeformibus compositi, extimo reliquis latiori, unguiculis duobus instructo ; Praeter hos autem nullam aliam armaturam in pedibus mihi videre licuit. Character essentialis constat Imo in corpore OVato - Oblongo, conVexo. ado in Antennis longis, fili-

formibus. 3tio in Pedibus posticis saltatoriis.

Qtiscus. Hydro cantharus s. Scarabaeus aquaticus. Insecta

sub hoc genere comprehensa corpore ovato - oblongo , duro, superne ac inferne fere aequaliter conVeXo , pedibusque natatoriis facile ab aliis dignoscuntur. Colore fusco , nigro gri-seoque praediti sint Dytisci, dantur etiam , ssignaturis punctisque Variis, e. g. flavescentibus ornati. Magnitudine inter se valde disterunt, maximus sic. nostratium pollicem unum cum dimidio attingit, minimi vero pulicibus haud majores inveniuntin . Numerus sipecierum mediocris est. Ex ano liquorem excernunt foetidissimum, qui in majoribus, notabili quantitate excretus, eo facilius percipitur. Quo inhabiliores sunt ad incessum , eo majorem in natando agilitatem possident, mediantibus enim pedibus, verticuli in modum confectis & emis

sione aeris deorsium, ad latera, siursumque pro lubitu moventur. Liberiorem quoque in aqua motum corpuS ad latera attenuatum & humore oleo si undique obductum multum adjuvat. Quod si novo aere elastico opus habent , lihera aeris retenti ac compressi expansione, inter abdominis elytrorumque extremitatem sub bullae forma conspicui , ex aquae fundo

SEARCH

MENU NAVIGATION