Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. Ab orbe condito usque ad Jacobi obitum

발행: 1760년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

401쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. 373

laterii populi sui expectare se non a Sampstne , aut a Danitarum artibus, sed a Messia , ita - , enim interpretantur Onhelos , Targum Ieros

lymitanum , & alii plures . Dictum alii malunt de ipse Sampsone, qui agnoscit unice sibi a Deo

expectandam saltitem . Habent quidam persuasum, spectari lila a Iacobo mala de aerumnas Tribus Dan , quibus a Deo tantum occurrendum expectat. XII. Sortem Gad his aperuit: Gad accinctus Benedictio proeliabitur ante eum , oe ipse accingetur retror-σε sum . Gad , sedibus trans Iordanem acceptis, una cum Tribu Ruben , & dimidia Tribu Manassis , trajecto tamen amne , in fronte totius exercitsis procedens , pro Israele arma in Chananaeos intulit ; eoque praelio egregie consecto , armis protectus , & spoliis onustus ad propria remeavit. Haec forto spectavit vaticinium . Res di tamen posset Hebraeus: Gad, exercitus turmatim conveniet adversus eum: O ipse turmatim eonNeniet ad eos persequendos . Perpetua est allusio ad nomen Gad, quod est turma, & acies.

Regio Galaaditis in sortem Tribui Gad concessa , sub iugum venit Ammonitarum , quibus duodeviginti annos servivit ; sed tandem Iephte habuit liberatorem a . Direptionibus & latrociniis patebat Syrorum , Moabitarum , caeterarumque gentium , quas proximas habebat, sed & ipsa pariter latrocinia & direptiones exercebat sti . .

402쪽

Renodi XIII. His verbis concepta fuit Aser benedi-' ctio e Miser , pinguis panis ejus , praebebit delicias Regibus . Regione ' Aser assignata nihil habebat tota Palestina pinguius , oleoque feracius . Porro oleo in placentas subigebatur fari- r . na, cibum quidem delicatulum , Regumque

convivio dignum. :

XIV. Benedicens Nephtali ait: Nepibali , eervus emisses, o dans eloquia palchritudinis a Plerique haec explicant de Barach , viro o Tribu Nephtali , qui cum primo timidus adinstar cervi adversus Chananaeos pugnare metuisset , Debora deinde comite cervi ad instar velocissimi illos persecutus est . Lloquii vero pulchritudinem ostendit in cantico, quod post victoriam una cum Debora cecinit a . Tribus illa habuit ur,. hem Tiberiadis , ubi Legis Mosaicae Accademias erat. Sed quid cervo cum eloquentia e Septuaginta habent : Nephtali, arbor emittens noxa germina, dans in germine pulchritudinem. Defertilitate regionis Nephtali haec quidam intelligunt. Verum germina illa fores significant in . gentem hominum numerum, quo Tribus illa abundavit . Cum descendit in AEgyptum Nephta ii, quatuor tantum habebat filios , ex quibus tantus hominum crevit numerus , ut d regione illa Tribus Nephtali supra ues. militunt, millia

eduxerit a

Bὸn.dim. XV. Fusiori eloquio expressit Iosephi bene Iouelbi. dictionem , dicens: Filias ac ocens Ioseph

403쪽

LTRIUSQUE TESTAMTNTI. 3 s

tius accrocens , oe decorus aspectu: filiae discur- merum Dper murum. Iosephi nomen augmentum sonat. Crescebat autem in dies. ille virtute, meritori fama , authoi itate , crescebat .& filiorum suorum Ephraim i& Manasiis privilegio, ex quibus duae Tribus oriturae orant: quod fratrumiliorum filiis concessum non fuit Elegantia autem Iosephi convertit in se oculos filiarum aEgγpti , quae cum egredi d domibus suis nunpolient , super ieeta de muros constitutae , illius aspectu fruebanxur . Plures , nec immerito , Vo cem Ilius hic usurpatam credunt de ramo , sive arbore ingenti, & mia de surculis, sive albu-seulis , ut sensus sit : Ioseph, ramim ex me productus , ita auditis est, ut altiorem fortunae gradum assequutus,oculos omnium in se converterit , posteri autem illius quamvis pluribus donis & ipsi augendi sint, in comparatione tamen illius , graciles erunt, minutaeque arbusculae , ceu hedera de hytapus, per muros reptantes . Profecto Onhelos & Targum . Ierosolymitanum notant, Iosephum 1 eluti vitem esse plantatam ad aquas fontis , quod quidem multum promovet hanc interpretationem . Iacobus dein de describit, Iosephum summa constantia dimicasse adversus fratrum suorum molimina , adinversus herae insidias, calumniasque 3 1 eum vero ipsum a periculis omnibus Ithetasie , tantaque ornasse fortuna , ut fieret Tastor Lapis Israi l ; a quo nimirum pascerentur , & tutaren

404쪽

3 6 HISTORIA

nedictionum genera illi imprecatur : Ι. PIuvias& ros Coeli ΙΙ. Scaturigines aquarum ; III. Lactis de butyri ubertatem , IV. Filiorum & gre-

gum copiam. Hss contenta erat veterum Patriarcharum ambitio ue utpote qui agrestem age-hant vitam, pascendis gregibus Occupatam . Be nedictioni tandem finem imponens vir sanctus , profitetur desiderare se , ut in caput Iosephi, qui inter Batres suos est veluti m caraus , scilicet coronatus, distinctus , excellens , congerantur nedum prospera omnia, quae sibi a patribus suis fuerant imprecata,sed & multo majora rogatque Deum , ut Persevet ent illa , donec veniat desiderium eositum sternorum, idest Messias, vel juxta alios , exitus Mundi, cujus

duratio duratione montium menseratur . Si tamen diversam a vulgata interpretationem sequamur , Optat Iacobus , ut collatae a se benedictiones in Josephum , tantam illi largitatem conserant bonorum , tam uberes divitias filictuum vini & olei, , quot suppeditant antiqui & sertilissimi colles o Desiderium collium sternorum , id significare potest, quod amabile & pulcherrimum in vetustis collibus reperitur. In benedictione Iosephi multa sane sunt, quae interpretem desider/nt. Benedictio XVI. Tandem de ultimo filio filo prophet 'ςfομ- - t Iacob : Benjamn , luptis rapax , mum co- dea praedam, oe vespere dividet Dolia . Hebraeus habet , Rapiat in diluculo, oe comedet etiam ,

405쪽

. UTRIUSQUE TESTAMENTI. 37

lupus rapax , qui etiam mane vorat praedam,& adhuc superest quod dividat vespete. Haeca multis ex nostris de D. Paulo , qui ex Benjamino originem trahebat, explicantur . Primo enim saeviit in nascentem Ecclesiam, sed tandem resipiscens , spoliis ex inimicis Iesu Christi captis , sacris nempe Scripturis , illam ditavit. Iuxta Hebraeorum Doctores & Chaldaeum , his insinuatur, sacerdotes vespere & mane obtulisse victimas in Templo Domini, aedificato in Parte , quae Benjamino contigit, vespere autem singulorum dierum oblationes illas inter sese divisisse . Dictum alii malunt de crimine Benjamitarum , atque injuria in uxorem cujusdam Levitae irrogata sa) . Indoles violenta, audax , & serox ejus Tribsis Iacobi vaticinio sane exprimitur.

XVII. Praenunciata supra singulos filios su- Oblius turorum eventuum serie, omnes illos obtestatus est, ut mortuum corpus sepeliendum curarent in spelunca sita in campo Ephron Hethaei, ubi Abrahamus , Sara , Isaacus , Rebecca , & Lia condebantur . Lecto assidens, & pedes habens ad anteriorem partem porrectos , verba faciebat Iacob ad filios suos . Finito autem sermone, re t cubuit iterum , reductisque super lectulum pe-.dibus, expiravit, aetate Iq7. annorum grandael vus . Ioseph in faciem demortui demistiis, &lacrymatus uberrime, pluries patrem osculatus

est 3 cujus deinde cadaver ab Aguptiis medicis

406쪽

aromatibus jussit perfimdi . Scribit Moyses, medicos illos muneri suo implendo spatium qo. dierum impendisse , tempus pro ea re nequa quam insolitum , AEgyptios vero funus illud ad solidos Io. dies protraxisse . In hanc rem Op-POrIune adduceretur , quod in condiendis cadaveribus servatum tradunt Herodotus sa) , &Diodorus Siculus - ω . Accitur is , qui Scriba appellatur uel positoque humi corpore , circa ilia describit quantum a sinistra parte incidatur . Deinde qui dicitur Scisser , acutissimo lapide , quantum lex sinit, latus aperiti subitoque cu su , persequentibus , qui adstant , lapidesque in eum , velut impium , iacentibus , fugit. Succedunt Corporum curatores , quos Salitores Vocant. Hi ante omnia incurvo ferro cerebrum per nareS educunt , vacuum ejus locum medica mentis adstringentibus explentes . Tum ubi Perscissuram' lateris interiora corporis , illuc pro tracta repurgarunt , ac vino palmeo , aliisque odoribus acribus , penetrantibusque eluerunt , corpuS totum primum ex cedro cum aliis pretiosis unguentis ungunt , dies amplius triginta amyrrha dein ac cinnamomo caeterisque rebus liniunt , qtiae non selum id servare diutine , sed de odoriferum reddere queant. Servatur autem adeo , ut ne palpebrarum quidem , superciliorumque pili tabescant: His peractis , in sale

vel nitro per dies Ao. servatur e quod carnes eX- siccat , ' a Herodot. L XI. e. cb Diodor. l.M. c. I.

407쪽

siccat, mortuique tantum cutem ossibus inhaerentem relinquit. Ita funus *atio 7o. dierum Perficitur 3 sunus plane Regium , & amplissimorum virorum , quo Iosephus patri suo parent ri voluit. Exactis Io. diebus , cadaver abluunt, lineisque loris myrrha madidis totum corpus involvunt , gimmi quodam illinientes , quo AEgyptii glutinis loco plerumque utuntur. Ita curatum cadaver cognatis tradunt defuncti , qui in feretro antea praeparato recondunt, atque apud se honesto in loco, vel in sepulchris pro-Priis reponunt. Corpora ita arefacta voce Pertica Momias , sive Mumias appellamus et quae tanta duritie concrescunt , ut vix malleorum ictibus . frustula decerpantur . Cum aliquis AEgypto decessit alicujus momenti homo , ibi omnes sceminae lilius familiae caput & vultum oblinunt ii to a t, deinde per totam urbem Vagantes plangunt , nudatis mammillis , cum eis proxima quaeque, Altera ex parte viri , & ipsi nudato . ' pectore se verberantes magnis eiulatibus - indulgent. Lugubris illa caeremonia tandiu-Perseve rat , quandiu cadaver in feretro non reconditur. Toto eo tempore arcentur balnea , solemnes Ve sies , cibus Vulgaris , nullus vini usus . Hiiena spectat MOYses , dum narrat , Iacobum ab Iξgy

ptiis solidis Io. diebus descium e

, XVIII. Quamquam praescriptum laneri Ia- yacobi eacob, tempus elapsum suisset , funebres vestes luctumque Ioseph non dimiserat,quod pal-desepelitur.

408쪽

trem nondum sepelisset. Qua ergo erat in Regem reverentia , ad cujus: conspectum atratis venire nefas erat a , per R is administros pe- . tiit ab eo , ut sibi, patris jussionibus implendis liceret illius cadaver m Chanaanitidem deferre , sepulturae ibi mandandum . Permittente Pharaone, Iosephus , Regni optimatibus , Aulaeque Proceribus honoris gratia comitantibus , in regionem Chanaan una cum fratribus, ac tota familia , parvulis tantum in Gessen & armentis relictis, iter suscepit. . Cum autem ad Aream Atad , trans Iordanem, pervenissent, luctum septem diebus innovarunt, ac tandem Iacobi cadaver in spelunca , in qua sepulchrum ille sibimet olim exciderat M iuxta patrum se rum monumenta , sepelierunt. Loco vero luctus nomen inditum e Tlanctus AEnpti. yocobus Fe-. XIX. Iacobus vaticiniis suis non tantumo Salvatorem venturum praenunciavit, . sed & il-e ' lius etiam figuram in vitae ratione , vicissitudinibus , fuga & nuptiis expressit Nunquam pon sapiens , modestus , fidelis , Deo praedilectus , & cum tantus Vir esset, nequaquam tamen a persecutionibus & injuriis immunis fuit typus proinde illius, qui, cum nulla vel minima peccati labe inficeretur , Vir tamen reat dolorum, O scisns infirmittatem '. Iacob .fide plenus nequaquam decipi se permisit lacata ilia

409쪽

honoris & dignitatis specie , quam in I seph filio suo spectavit: Suam. insuper familiam in optima AEgypti regione constitutam alieno semper animo vidit , alte enim spe promissionum sibi & Patribus suis factarum , Occupatus , de altera regione , atque altera prosperitate selicitus, vel corpus suum sepultimam in Egypto obtinere vetat , distribuitque filiis suis regionem , quam ipse deseruerat, possidebantque populi potentissimi aeque ac sibi infensissimi ; atque ita distribuit, veluti si quietum haberet illius dominium . Quam luculentum pro iacto argumentum fidei , & fiduciae Iacobi, qua divinas promissiones expectabat s Hebraei

Iacobum potissimum patrem & authorem agnoscunt , nam ex Abrahamo Ismaelitae quoque , gentesque aliae, quemadmodum ex Isaaco Idumaei, originem trahunt , Ex Iacobo vero tantum Hebraei. Nil ergo mirum si nomine Iacobi , vel Israelis omnis Hebraeorum , sive Iu daeorum populus designetur .

XX. Ubi Ioseph, iustis patri selutis , in oblitis γο-gyptum reversus est, Veriti fratres , ne , pa 'bι - 'tre sublato , injuriae Vindicem experirentur , 'illi renunciari fecerunt, se jusses a patre morituro , ut haec illius verba ad ipsum deferrent: Obsecro , ut obli viscaris sceleris fratrum tuorum , o peccati atque malitiae , quam exercuerant in te : eadem vero di se enixe expostulare. Mendacium hic nonnulli suspicantur . Utcunque res

habuerit se se , auditis pauis verbis , Ioseph .

410쪽

lacrymatus est , fratresque dein ad se accede tes comiter alloquutiis P no essent animo, iussit , scirentque , ex illorum nequitia , Deo ita disponente , prospera cuncta Pa ofluxisse. Decem supra centum exactis annis , & usque in tertiam generationem visis nepotibus , gravi la-horans valetudine , fratres interpellavit , ut sua Ossa asportaturos sacramento sponderent, ubi Deus ad terram patribus promistam de AEgypto egi estbs adduceret. Absumpti corpus de AEgyptiorum more curatum , inclusumque loculo tamdiu ibi mansit, quamdiu illi in eadem re gione substitere . Egressi vero ex AEgypto Hebraei illud secum detulerunt, atque Prope . Si

chem in agro , ei a Iacobo legato , tumulatum est Iosephvrye- XXI. Ioseph merito locum sibi. vendicat in-

: ter summos viros , quos Deus infinitae sapienebos. Obtiae suae & altissimorum consiliorum administros constitui t. In rebus ab eo gestis spectanda est

vidis ,suo mira illa rerum mutatio , qua Creatoris aequ1- Serviaeis, ias .eiusque providentia probatur , nunquam

intenta , ut opem ferat iis, qui spem suam omnem in illo collocant: Ioseph a fratribus divenditus, silmmam dignitatem obtinet in Ag pto . Nonne his Christus designatur , qui P tri suo eximie chartis , invidiam sustinens S livorem Pharisaeorum, a Iuda traditur, a Iudaeis postulatur ad crucem ; sed sua ille morte promeretur gloriam saam, fitque Mundi totius

. talus. AEgyptios Iosepho fissi Dima Apidis, G

SEARCH

MENU NAVIGATION