De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

AD LECTOREM

Admonitio. IN praesenti Opere de Appellationibus , prudens L

ctor, Cum Decisiones quasdam inter Appellationes, seu sub Appallationum nomine relatas inuenies: item Epistolas nonnullas ab Ecclesiarum Praesulibus Sedi Apostolicae exhibitas, quibus sola tunc scribentium,subiectio aperitur: id factum fuisse scito, primum quia finis operiS eU , Cunctarum Ecclesiarum subiectionem ad Romanam sancti Petri Cathedram demonstraxe : idcirco omnia quae a Pa ticolaribus Ecclesijs erga Apostolicam Sedem gesta sunt, earundem stabiectionem indicantia , & si Appellationes propriae non sint,enarrantur ac reconsentur. Secundo quia opus hoc , cum de Appellati ibus escribatur, Appellationis nomen etiani aliqu1bus decisionibus ac resolutionibus quandoque tribuitur adi operis Vestatem seruandam ac declarandam. Nec in posteriori libro cum Appellationes specieses enarrantur, quod ad historiam spectat deesse putes,quia decretales Epistolae tantum exponuntur: ipse enim munus bΩc exequuntur Vt illas Tibi perpem

12쪽

A TRACTATUS

DE ANTI OVA APPELLATIONE

AD ROMANA Μ S, PETRI CATHEDRAM.

uatoris nostri, inferorum portas crudeleti exitiosum bellum ab initio sit scepisse, adeo perspicuum est, Vt n mo sit qui ambigat: cum & de hac ipsa re omnes experientia moneat, 5 praesens nostra causa suadeat. Honim illius hostis nimis serus, & immanis Satanas, cum ab Orbe Idolorum stiperstitiosum cultum, Apostolica yraedicatione iugari, atque repelli comprehenderet, Tyrannorum nequutia, & diuersarum haeresum colluvie munitus,repentino impetu contra illam irrupit: ideoque nullum adfuit saeculum ab eiusdem Redemptoris nostri C in Caelos ascensione, in quo aliquas non dederit haereses, aut ex veteribus quasdam non innouaueriis ut sc pacem ab ecclesa pelleret, orbem nouis erroribus cum redderet,&obscurum,S inpetri Nauigium imbres procellasque immitteret. Enimvero nulla fuit Nauis, quae seruenti pe bigo sic fluti uit unquam, velut Christi Ecclesia sita petri clauo reposita. Hinc

non aliud esse videriar taculorum Ecclesiae seriem texere, quam insectato rum ,& exagitationum numerum expcudere. Facinus ab eodem Saluat re uniuersis Gentibus praemonstratum, cum Petro dixit, Simon, Simon, ecte

Satanas poetinis Nos ut crιbraret sicut triticum.

At qui pretio sui sanguinis Ecclesiam sanciuit, eam impugnandam, at nunquam expugnandam firmiter pollicitus fuit: idcirco ait. Ego rogaui pro

te Petre , vi mn desicrat fides tua, stes tu aberia indo conuersus ram firma fratres tuos.

D Eι porta infert non praeualebunt adtiesus eam. Et resista id aperit; nam quo λει tioli impctu illam aggreditur, eo gloriosiori victoria fulget: Tyrannos enim deiecit, Iudaeos deprcsst, haereticos spreuit, & conculcauit; si quidem cera

men forte dedit isti Dominus ut vinceret.

Sed o perniciosum conflictumi o praelium inter omnia certamina imcommodum i etenim quid inter omnia bella haeresi periculosius 3 inter omnia flagitia quid scelestius 3 inter omnia mala quid pemiciosius 3 inter omnes iacturas quid deterius attulit dispendium Haeresis enim Auctorem omnium bonorum blasphemat, diuinam doctrinam foedare conatur, salutis aditum occludit, Redemptionis opus futile reddit, veritatem ab Orbe arcet, vitia inducit, Christianas virtutes repellit, pietatem prohibet, ad omnia scelera viam parat, infernum implet, Daemonum sevitiae inseruit: nam haer taci Daemonum stant progenies, eisque optime congruit, quod peruersis A nom,

13쪽

-, L hominibus dicebat Baptista. Progenies viterarum, quis demanarauit vobis A

3 jurere a ventura ira,

Verum non sine animi tristitia perpendere Iicet, quod eis omnium saeculorum vehiculo ortae sunt haereses, nac tamen tempestate tot adsimi haere. ticorum monstra, ut plus sectis Orbis foedetur, quam Prouinciarum num m confletur. Huiusmodi inter omnia fecula perniciosior aetas, ab Apost

h lo, ni fallor, praemonstratur, cum inquit In nouissimus diebus instabunt tempora Periculosa: erunt homines seipsos mantes, cupidi, elati, seeerbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, stelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores , protervi, tumidi, & voluptatum amatores magis quam Dei s habentes speciem quiὸem pietatis, virtutem autem eius abnegantes, di hos deuita. J BIn tanta ergo variarum haeresum inundatione, Vir catholicus, quid utilius aggredi potest vel debet, quam Petri Cathedram tueri, eamque ab inbtio sc Deo disponente semper fuisse veritatis magistram ostendere ρ nam sicut nunquam fiast in Orbe haeresis, quae Petri Cathedram spernere, eamq, ut euerteret, sentare non praesumpserit, ut postmodum haereses superseminare facile contingeret , sic Doctor Catholicus, hanc primo vindica tenetur, ut haereses non dissiculter refellendi aditum aperiat. Nec ad id obtinendum aptior erit via, quam si a prima aetate, omnium Ecclesiarum iudicem & magistram eam fuisse ostenderit, omne sique ad illam, tanquam ad caeui, oc supremum tribunal omni tempore appellasse demonstrauerit: hac enim via, di multorum Orientalium tetrum schisma, & Aquilonarium C prophanas haereses iure redarguet. Etenim cum in conspecta atque oculis omnium patefiet, omnes Eccle-sas, Romanam Cathedram velut Iudicem a principio, & usque ad annum Domini octingentesimum appellasse, huiusmodi dogma verissimum es constabit. Nec supra octingentesimum annum huius veritatis seriem lex mus, ne Lectorem dicendorum lonsitudine grauemus. Quis enim memtis compos non faciendum existimabit, quod Ecclesia ab Apostolis, & Ap stolorum auditoribus ab initio edocta operata est, & assidue per annos octingentos prosequuta sitit 3Moderni otibus autem, qui huic veritati reluctari ausi sunt, dicemus cum

Cap. Iob. Interroga generationem tristinam, d, diligenter insectita Patrum memo- omam. Quid enim iniquius quam Patrum fidem, doctrinam, & statuta abibcere oc redarguere, S proprium iudicium venerandae antiquitati praeserre

m. . 3 , cum striptum sit. In rroga Patrem tuum, sty a sociabit tibi, maiores tuos, IN

dicent tibi. Cuicunque enim si ad eligendum proponatur, an antiquae E clesiae, vel hominibus recentioribus, opposita opinantibus, fides adhibemda sits eum nouitates, velut prophanas voces fore abijciendas, pristinam autem doctrinam amplectendam, iudicaturum, minime vereor. imo cum

huiusmodi Nouatores nobistum in hac causa certare ausi suerint, illud idemia , dicemus quod in sui patrocinium M. Aemilius Scaurus,aduersus Uarium Sucronensem eius acusatorem apud populum, prompsit, ut notat Valer. Mac' Frat autem Sucronensis parum veritatis amator, at M. Aemilius animi rectitudine fretus, longa sui accusatione percepta, eam sic paucis verbis r tundit . Quirites Varius Sucronensis ait: Aemilius Scaurus negat, viri potius

14쪽

A credendum censetis 3 his verbis annuente populo, vir a cesprimmuni , impositam sibi censuram inanem reddidit. In re nostra hoc idem conting te affirmandum est. siquidem veteres omnium Ecclesiarum Patres, Romanam Cathedram omnibus, & in cuiuscumque generis controuersijsap l- labant: Recentiores respuunt, viri potius credendum censes Amice Lector 3 omnes vero erudentes, doctos, & pios,iustasi pro antiquis Ecclesijs Iaturos fauorabilem sententiam, sicut olim pro M. Aemilio prolata fuit, exploratum habeo. Huius odi autem hominibus qui patrum suorum doctrinam dimiserunt, quos Apostolus, Parentibur non Obedunt ei, appellat , illud obijciemus quod

Dominus Iudaeis olim exprobrauit. Transite ad insulas Cubim, v midete imi B in Cedar mittite sis considerate Tehementer, sty videte si factum est huiuscemodi. Si mutauit gens Deos suos, in certe ipsi non stat Dii: populus vero meus mMtauit gloriamsuam in Idolum . Obstupescite cab sever hoc portae eius desolamini vehementer, dicit Dominus. Cum igitur non desint homines qui Apostolorum &veterum Patrum doctrinam, & instituta abijcere, dc nouam sibi confingere aequum esse censeant, hanc Domini obiurgationem audiant, & pe

pendant .

Petri Cathedra ab initio iudicium controuersarum fidei, & morum, o tinuit , & hoc a Saluatore ius accepit, ut veteris Ecclesiae Patres agnouerunt: licebit ne post annos octingentos leges mutare, & noua portenta in m dium afferre e quis, nisi phanaticus, hoc sibi coeterisque persuadere amC debit Hinc Gelasius Cathedrae Petri haeres iure dicebat . Maiores nonri Auiana in*ι ratione cernentes , necessariὸ praecauerunt, Ut quεd Mamquamque haeresim coacta semel noduspra fidei communione , veritate catholica , Apostolica promulgast , non sineret notus posthae retractationibus mutari, ne prauis occasio praheretur qua medicrnaliter fuerunt Batuta pulsandi, sed AaιZore cuiustibet in ania

ae pariter errore damnato, s fere ιuHcauerunt, ut quia quia al quando huius eris rorιs eommunicator exι reret, prιncipali sinrentia damnationis eius esset Obctrictus.

Sie Sabelbum damnam i Sγnodus, nec fuit necesse ut eius sectatores possea damnarentur : Sed pro tenore constitutionis antiqvs, qui vel prauitatis istius mel communionis extiterant participes, uniuersalis Scclesia duxit esse refutandos. Sie Arrium, sie Fnnomium , Macedoniam, Nectorium, synodus semel gena condemnans, vite rius ad noua concilia venire non sinit . .

Cur ergo iuniores non pudet Patrum statuta de Appellationibus ad Romanam Cathedram S. Petri euertere- sed quid dicam Patrum statuta, cum Redemptoris nostri fuerit sacrata sanctio, ut ab initio patuit, & infra manifestum fiet Descendamus ergo in causam, S cum hostibus fidei certamen aggrediamur . A a L L

15쪽

DE APPELLATIONIBUS IN GENERE

DISPUTATIO PRIMA

Etuta Θ pellatio, es quem habeat in re proposita significatum. MISSIS de Appellatione improprijs acceptionibuS, quae

ad rem non faciunt, mani testum est apud Iur. Cons ut noetat Sigita. Scac. de A ppellati quaest. I. ipsam nil aliud praeis serre, quam prouocationem post latam sententiam ad m, Biorem Iudicem, veI ante latum iudicium propter instans vellaturum gravamen, quamobrem sica iurisiperitis definitur.

Esprouocatio de minora aa maiorem Iudicem l. i . S. Si quis in appellationest. de appellat. Vel, ere feruentia a minore Iudice latae per inuocatιonιm maioris I uiutas prκtextu utquιωtts 1statae mel comminata, rescissis. Qua in definitione locum

generib tenet prouocatio: quod patet, quia omnis appellatio est prouocari sed non e contra. euidens autem est, Genus dici illud a quo non valet subsisstendi consequentia, ut constat de Animali respectit hominis, nam quia Animal est genus hominis non tenet illatio, omnis homo est animal, ergo omne animal est homo. caetera quae in definitione sequuntur disterentiae locum habent, quia Appellatio non est ab infimo & ordinario vel aequae a. Cetoritatis Iudice, iuris postulatio. Diuiditur autem Aepellatio dupliciter, est enim iudicialis una, extra iudicialis altera . iudicialis illa est quae interponitur in iudicio. & in camsa iam caepta, cum citatio praecessit, & haec est propria appellatio . e traiudicialis vero fit extra iudicium, & in causa non caepta: idcirco dicitur prouocatio ad causiuri incipiendam, ει vim habet citationis. in iudiciali Appellatione, quod Praecesserit gravamen ex causa vera, S legitima, requiritur : at in extra iudiciali quod causa sit verisimilis& probabilis satis est. vir que vero introducta est ut per eam iniquitas N imperitia iudicantium cor igatur , Ut scilicet gravamen reparari possit, & innocentia praesidium obtineat. I. I. in princ. E de Appellat. Appellationis praecipui effectus hi sunt, ut notat Sigism. Scata quest. 3. Dan. 2. Causam dc iurisdictionem devoluit ad Iudicem ad quem, adeo quod suspendat iurisdictionem Iudicis a quo . Appellatione stante nihil innovari Potest. Reponitque appellantem in stam, quo erat tempore litis contestatae,& non in statu quo erat ante litem contestatam. Appellatio regulariter debet dari in scriptis, non tantum si fuerit a semientia diffinitiva, verum etiam ab habente vim dissinitiuae . Nec est simpliciter necessarium verbum hoc, Appello, sufficiunt enim quaecunque alia verba aequipollentia : ut proclamo, prouoco, conquaeror & similia. etenim sicut in sententia dimnitiua Iudicis non necessario requiritur verbum condemno, sed aequivalens satis esse noscitur: sc in Appellationis exhibitione, verbum, affledo, necessarium esse non est asserendum. R equiritur tamen ad Appellationis validitatem, ut exprimatur causa gravaminis, ne abordinario

16쪽

Α nano&pHori Iudice, voluntarie, & iniuste ius iudicandi auferri demon stretur. idcirco in re huiusmodi hae duae constituuntur R egulae. Omnis grauatus potest appellare. Non grauatus non potest appellare. Bald. in l. vrica subnu. 7. Cum autem fit appellatio, interponi debet in prae simia iudici, a

quo ue eique nota fieri, ut ulterius non procedat, & procedendo, reuocentur acta tamquam attentata. Nec fieri debet a minori ad maiorem Iudicem, omisso medio, si detur uel. a I. Imperatores, st. de appellat. S relat. dummodo appellatio non fiat ad siummum Pontificem. Ratio utriusque assertionis ex Caes. Alex. in rubr. shbnum. a I. elicitur : quia Imperator, inquit, cael

lique Principes politici a populis subditis potestarem accipiunt, eisque ilibberales esse non debent, qui sibi suerunt munifici. Papa autem a Deo in B mediate potestatem accepit in persona Petri s ut patet Matth. I 6. Tu es P

iorem curam admittit, & curare debet in legibus factis, ut maior pateat imstitiae aditus . iure igitur ab infimis ludicibus, omissis medijs, appellationes admittere potest. Haec est iurisperitorum doctrina de Appellationibus, quae

facit ad rem. Hanc vero doctrinam, ut firmum in hac malefia iaciamus fundamem

tum, Scripturis sanctis comprobare debemus. idcirco Pauli Apostoli cum Iudaeis causa & disceptatio, quae legitur in Actis Apostol. cap. as. & a 8. hic erit asterenda. enimuero quidquid Iurisperiti ad propnam Appellationem roquiri affirmant, Aeostolus reipsa prosequutus fuit, docuitque in propria C causa Appellationis iustitiam, & conditiones. Sic enim ibi habetur cap. 2 4.

Et citato Paulo carpit accusare Terιωθωs, ricem: ciam in multa pace agam. per te,

ω nulla corrigantur per tuam prouidentiam, semper ον ubiqu/ susiipimus Optime

Falix, cum omni gratiarum amone . Halsus autem te protrabam, oro breuiter auiuas nos pro tua elementia . Inuenimus hisne hominem a feriam, IV concitam te saetιones omnibus Iudaeis in inrues Orhe,, aiactare seditionis sim Natare norum : qui etiam templum Hotare conatus ess, qtiem , anrebensum voluimus se eundiam legem no aram ιudicare . Superueniens autem trιbώnvs Lysias cum vi magna eripuιι eum de manibus no Iris, ιubenae accusatores eius ad te venι re, a quo ρ

υνis Vsi iussicans de omnibus ictis cognosicere, de quibus nos accusemus eum me. Respondit autem Paulus, sannuente sibi Praside incere) ex muti is annis te esse rudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam, ιυς. & cap. as. a'ωι cωm D perductus esset, circumsseterunt eum qui ab Ierofotima defenderanι Iudaei, multas, graues causas Objcientes, quas non poterant probare, Paulo raιι ouem reddenter quoniam neque ιο legem Iudaeorum, neque in te lum, neque in Caesarem quidquam peccaut . Fessus autem volens gratiam prassare ludeιs, reθondons Paulo dixit: s Ierosolimam Ucendere, ἔν ibi de bis iudieam apud me 3 Dixit autem Paulus :ad tribonia caesaris IIo, ibi me oportet iudicari. Iudaeis non noctii, sicut tu mebias nosti. Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci, non recuse mori: Si vero nihil ea eorum qua bs accusant me, nemo flores me istis donare. casarem avello. Tuae Fectus cum concilia locutus, respondit: caesarem appetasti ad Caesarem ibis.

Quaecunque autem Iurisperiti de Appellatione legitima assumant, in prinsenti Apostoli causa, probata reperiuntur. Quia inquiunt eam esse a minori ad maiorem Iudicem, manifestum est Paulum a Praeside Caesaris, Caesarem ipsum appellasse. Quia fit praetextu illatae vel comminatae iniquitatis. Ap stolus

17쪽

s . D E A p P E L L A T I O N I B U sstolus Iniquam sententiam a Preside se recepturum iure suspicatus est . quia Acap. 24. legitur . spuod nunc attinet, vade: tempore autem OUεrtuno aceerfam ters ut ιν operans quod pecunia ei daretur a Paulo: propter quod frequenter a cersens eum, loquebatur cum eo . at scriptum est prou. I . Munera de sinu impius

accipit, ut peruertat semitas iudicij. iniquam itaque sententiam Praesidem pecuniae auidum daturum, instantibus Iudaeis verisimile erat. Praeterea dur Apostolus in Praesidis ditione morabatur, violentam mortem extra iud cium pertimescebat s quia cap. a 3. legitur. L Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis, Saeuouerunt se dicentes, neque manducaturos neque bibituros donec Occiderent Paulum. Erant autem plusquam quadraginta viri qui hanc coniurationem fecerant: qui accesserunt ad Principem Sacerdotum lc seniores & dixerunt: Devotione deuouimus nos nihil gustati Bros donec occidamus Paulum: nunc ergo vos notum facite Tribuno cum , Concilio, ut producat illum ad vos, tanquam aliquid certius cognituri de eo. nos vero priusquam appropiet, parati stamus interficere illum. J Lic bat ergo Apostolo etiam ex hoc capite Caesarem appellare. Fuit huiusinodi Pauli appellatio non extraiudicialis, sed iudicialis, quia imterposita suit in iudicio, ec causa iam caepta, non autem incipienda, ut ex Isco nuper citato manifestum est. Praecesserat etiam gravamen, quod per appellationem reparatur, nam cap. a a. flagellis caesus est & loris astristus. cap. 2 3. a principe Sacerdotum Anania in ore percussus fuit. & infra sic habetur . s Et cum magna dissentio facta esset, timens tribunus ne discerper

tur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere di rapere eum de medio eorum, Cac deducere eum in castra. J & cap. a s. Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis respondens Paulo dixit: Vis Ieroilymam ascendere, & ibi de his iudicari apud me J itaque Praeses piratus erat Iudaeis fatisfacere in Pauli iniuriam dc grauamen: idcirco Paulus illico dixit. Ad tribunal Caesaris LIo, ibi

me oportet iudicari. Caesarem appello, quia scilicet instans gravamen sensit atque

praevidit. Debet appellatio Iudici in Priptis exhiberi, secundum iurisperitos &hoc sorte Apostolus etiam prosequutus ibit, cum causa ipsius omni iuris rigore examinata & exagitata fuerit: licet scriptura Achomm rem gestam non exeo 'at. Et interponi debet in praesentia Iudicis a quo, eique nota fieri ut ulterius non procedat. quod ab Apostolo factum fuisse constat, ex his quae iam ex Achis narrauimus. Nec tandem fieri debet, ut iura dicunt, a minori ad maiorem Iudicem, Domisso medio. & hanc legem Apostolus seruauit; nam a Praeside, Principem,cta Prorege. Regem appellatuit ut ibidem mani testere censetur, sequitur proinde instituta Iurisperitorum de Appellationibus rata esse atq. verissimae , cum per Acta Apostolorum stabiliantur & firmentur. Quae autem ex hac praemissa doctrina ad rem nostram in presenti causa precipue colligimus, haec sunt. Appellationes proprie acceptas non fieri nisi a minori ad maiorem Iudicem: ut quandocunque constet aliquem ab uno Tribunali aliud appellasse, pari modo manifestum fiat posterius Tribunal esse Principem appellantis, S litigantis cum Appellante, aliter proserenda &accipienda sententia litem non dirimeret s nec ut seruetur, Iudex ambas parteS cogere posset. idcirco cum inserius patebit omnes hcclesias in controuersijs decidendis, Romanam Cathedram S.Petri omni tempore appellasse

18쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM.

A ses eamque omnium Ecclesiarum supremum Iudicem existere & extitisse aeque patebit. yenim quia aduersus haec quae praemismus, quaedam obiici possunt, quae

veritatem Obnubilare, & circumtegere Viderentur, ea proponemus, di sis, mus , ut media obiectionum tautione, veritas amplius aperiatur nec I cus supersit, in quo veritatis hostibus sugam arripiendi detur opportunitas vel diuerticulum.

Prima obiectio. . Nulla apparet repugnantia, nec aliquid obstare videtur, quod ex consiensiu partium litigantium, possit fieri areellatio ad consimilem in iurisidictione, imo ad Amicum s ergo ex Meellatione non insertur necessario, eum supremum tribunal possidere, cui si appellatio in ordine ad B aptellantes. oc consequenter seprema dignitas Romanae Cathedrae ex eo quod caeterae Ecclesiae ad illam appellationes habuerint, vel falso, vel inepse colligitur. Respondeo obiectionis stippositum inane , & nullius robotis esse: nam silis, S disceptatio ex consenia partium simili in iurisdictione, vel Amico committatur, tunc nullo modo dici poterit Appellatio secundum Iura, sed conuentio, vel ut ita dicam voluntarius contraetus. & in casse nostro huiusmodi sep sitio non facit ad rem, nec doctrinam de Appellationibus pn missam infringere potest. nam dato quod huiusmodi conuentio, quam supponit obiectio, quasdam valeat dirimere lites, oc controuersias s eas tamen de quibus inserius disseremus, di in praesenti annuuntur, diffinire minime C valent . Quod ut pateat, in medium proponamus illarum aliquas, inter eas, quae in hoc cinere proponendae siunt, appellationes. Anno Domini ψo . Ioannes Chrysostomus Episcopus Constanunop. per factionem Theophili Alexandrini Episcopianstigante Impuratrice Eudoxa, in exilium pulsus, & paulo post ob populi seditionem reuocatus; ac rursum

non multo inst per eandem factionem eiectiis: Innocentium Papam, legatis, & literis missis appellauit, ut pro siua auctoritate se inimicorum facti ne oppressum tueretur,&. Ecclesiarum perturbationi Prospiceret. per eosdem etiam legatos scripsere quadraginta Episcopi, qui Ioanni Episcopo commmnicabant & Clcrus Constantinopolitanus , ut intra suo loco constabit. Innocentius rei indignitate vehementer commotus, synodo Romae habita, communionem quidem utriusque partis admistacd Theophili iudicium irritum Desse decreuit, & synodum Orientalium θοῦ occicientalium, missis legatis, fieri oportere censuit. Legati inscio Imperatore in Imperatrice agente, malla accepti oc vexati , cum nec mandatorum exponendorum facultas eis permissa fuisset, Romam reuerterunt. Interim Ioannes per diuersa loca rapta, tus, moritur. Quibus omnibus Innocentius plurimum indignaras, per tori oc Imperatrici sacris interdicit: Theophilum excommunicat oc deponit : Arsacium, qui viventi Chrisostomo substitutus seerat, etiam defunctam exautoratum, e numero Epistoporum excludit: Atticum suspendit, oc donec eius causa cognoscatur, Procio Ciriaci Epistopo Ecclesiam Constanti.

Ea vero quae Innocentius Papa ad Arcadium Imperatorem scripsi haec sunt , estque epistola Innocentij in ordine trigesima. t Vox sanguinis fratris mei

19쪽

mei Ioarmis clamat ad Deum contra te , b impcrator, S c. ciccisti e throno fissio, re non iudicata , magnum totius Orbis doctorem, S una cum eo Christum persecutus es &c. Noua autem Dalila Eudoxia, quae paulatim te erro. ris seu seductionis nouacula totondit, execrationem ex multomm ore sibi

ipsi iuduxit s graue , & quod gestari nequeat peccatorum hondus colligans, atque id prioribus peccatis suis superaddens. Itaq. Ego minimus & peccator, cui thronus Magni Apostoli Petri creditus est, segrego te & illam a perceptione immaculatorum mystenorum Christi i nostri.. Episcopum etiam omnem aut Clericum ordinis sanctae Dei Ecclesiae qui administrare aut c hibere vobis ausus fuerit, ab ea hora, qua praesentes vinculi mei legeritis literas, dignitate sua excidisse decerno &c. Ad Theophili abrogationem addimus excommunicationem, anathematismum , S atablutam a Christia. Bnisino alienationem. JQuid tibi videtur prudens Iector de hac appellatione quam hucusque narrauimus , nunquid ex consensu partium litigantium facta cit, ut supremam potestatem Rom.Cathedrae obducere & tenebris inuoluere liceat-haud sane. est enimluce clarius huiusinodi appellationem & cosimiles quas suo loco e

Ponem .narrabimus,adeo veras & secundum Iura extitisse,ut non voluntariae conuentiones dici queant , sed verissimae Appellationes , quae a minori Iudice ad supremum Christiani Orbis tribunal exhibitae , supremam quoque eiusdem tribunalis iurisdictionem, & potestatem, omnibus patefaciant. Secunda obiectio. Paulus Apostolus, Caesarem competenter, ut Iudicem

sibi, appellauit: ergo Apostoli, & Episcopi qui Apostolorum obtinenti Ccum sub iurisdictione Caesaris, vel aliorum saecularium Principum degunt. Conseq. tenet: quia vera appellatio, ut dictum cst, fit a minori ad maiorem Iudicem iurisdictionem habentem. Respondeo Apostolum appellasse Caesarem ad redimendam vexationem ,& coactam id fecisse. quod autem fit coacte & ex necessitate, nullum ius inducit vel probat: nec regulam tribuit M operandi in futurum. Apostolus, Petrum Cluisti Vicarium appellare tenebatur , sicut illi necessario contulit euangelium quodpraedicabat, ne in vanum curreret, ut ipse testatur ad Gal. cap. a. at Iudaei pari modo Petrum persequebantur , nec iurisiictionem illius agnoscebant: quid igitur Paulus in euidenti vitae discrimine operaturus erat 3 appellauit Caesarem , S ut laicus egit: siquidem Civis Romanus erat iure

adoptionis, oc ex priuilesio, ut ipse Aeh.a a. inquit, sed quid inde sequitur er- Dgo Apostoli & Episcopi Caesarem appellare tenentur, & sub illius iurisdi-

stione sunt ineptissima est haec sequela . Paulus enim p. Cor. 6. Omnes fideles monet ut Paganorum tribunalia deuitent: Sacularia, inquit, iudicia si

habueritis, eontemptibiles qui sunt in Ecclesia illos con Bituite ad iudicandiιm. Sp. Tim. s . Tribunal Cleri Apud Episcopum esse monet. sic enim Timotheo

Epistopo ait. Admersus Presuerterum accusationem noli νeerpere , nisise, duobus

aut tribus testibus. itaque appellatione sua ad Caesarem, Clerum subesse Caesari caeterisque ncipibus, minime docuit. Sed coactus ad vitae periculum euitandum id secit ut ipsae Acst viti exponit dicens: coactus sum anesiare Caesarem . quod autem fit coaete, in legem transire non debet nec in documentum . ipse igitur Apostolus, per illud verbum, coactus sum hanc dirimit obiectionem.

20쪽

A D ROMANAM S. PETRI' CATHEDRAM. νA At dicet Aliquis. si Apostolus Caeseri non erat iure subiectus, non videtur fuisse vera appellatio secundum iura: quia haec fit ad maiorem Iudicem tu risdictionem habentem, ut dictum est, ne videatur libera conuentio, seu

pactum N conuentum.

Respondeo,Apstellationem Pauli fuisse propriam secundum Iura . nec o stat ipsum, a Caesaris iurisdictione & potestate exemptum esset nam Iudae rum populus, contra quem appellauit, sub Caesaris ditione erat. Tribunal quod appellabat, tunc in uniuerso Orbe supremum erat: cui non ex pacto, sed secundum Iura ab omnibus exhibebantur Appellationes: Pauli munus & potestas paucis ex populo fidelibus erat manifesta: nihil ergo obstat quinta, fuerit propria & secundum Iura appellatio, ut patet. B Tertia obiectio. Paulus Caesarem appellavit,qui secundu ea νς dicta sunt, sub Caesaris Imperio & iurisdictione non erat: ergo Appellatio non ostendit virum, cui fit, esse appellantis & litigantium Principem. Vnde sequitur Romanam Cathedram, licet appellationes omnium Ecclesiarum acceperit, non esse appellantium Ecclesiarum caput & Tribunal. Respondeo, huius obiectionis Elutionem ex doctrina nuper allata pendere . etenim exemptio Pauli a Iure Caesareo non erat manifesta, sed perpam cis nota. id autem suae appellationi ad Caesarem non obstat quin sit propria secundum Iura: ratio est, quia non fuit ex conuentione facta cuni populo Imdaeorum, sed obsepremam Caesaris potestatem, S iurisdictionem, quam seper orbem habebat ue etenim uniuersis Gentibus imperabat. s Caesar Orbis C & Iudaeorum Princeps non extitisset,nec ius Tribunalis possedisset, ratio quae obi jcitur conuinceret: tunc enim non fiusset proprie appellatio, sed pactum

di conuentum extraiudiciale ad praefatam litem dirimendam : at oppositum Constat, ut praemonstratum est . sicut ergo haec Pauli appellatio ad Caesarem, supremum Caesaris tribunal declarat: sic omnium Ecclesiarum appellatim nes ad Romanam Cathedram delatae. supremum Romanae Catheclrae tribunal seper uniuersem Christianum Oriam, perseicuum exhibent. Quarta obiectio, ex Sigisimundo Maccia Iuriscons de Appellation. qu. a. Q. a. In Vrbe in sero Capitolino a sententi, Senatoris appellatur de facto ad Capitaneum appellationum ,& tamen Senator est maior Capitaneo ainpellationum. Praetera pisis extat conseetudo Vt a Capitaneo appelletur ad testatem,qui est minor Capitaneo. Et in Prouincia Marchiae, a Delegat D papae appellatur ad Rotam Maceratensem, & tamen delegatus ripae non

habet sena se alium Iudicem quam imm Papam delegantem. Et in texm l. i. S. Si quis in appellatione q. de appellat. tolleratur appellatio facta a dei gato Cossilis ad Praefectum; & tamen Praefectus est minor Contae: & comstquenter minor etiam delegato Consetis; ergo non videtur vera distinitio Appellationis Qperius allata, qaod stilicet sit a minori Iudice ad maiorem prouocatio &c. haec est obiectio praefati Sigismundi loco citato. Cui obiectioni haec ad rem nostram superaddo. Si appellatio fit ad aequa-

Iem vel ad inferiorem, itur omnium Ecclesiarum appellatio ad Romanam Cathedram, sepremam potestatem eius seper caeteras Ecclesias, non prae

monstrat.

Respondet Sigismundus sitae obiectioni sc. Cum ob vim statuti appellatio fit ad minorem vel ad parem, tunc lex & statutum disponit ut talis Iu

SEARCH

MENU NAVIGATION