De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

do in ipso appellationis actu, maior censeatur: idcirco appellationis dissint. Atio vera stmper permanet. Haec Sigismundus Iuriscons Verum quia de Appellationis propria quidditate & dimitione inquiritur,

Philosbphorum instituta in medium asterre opus est . . Dico ergo ex Philo. 2pho a. Post' Io. & p. p. . ipsam definitionem quod quid est seu quidd, talem rei ostendere,aae t oratio sit quae quidditatem & essentiam rei de Lnitae praeseserat conuertibiliter, exempli gratia. Homo est animal rationale animal rationale est homo. hinc perspi uestquitur ut quandocunque ver rei definitio alicui non competat, sed variatio aliqua seu diuersitas contimgat, tunc pariter alterius si eciei rem illam esse constet, at quia dictum est , Appellationem in Iuris rigore a minori ad maiorcm Iudicem iurisdictionem habentem fieri debere ue sequitur necessario, ut si fiat ad aequalem vel . inse- Briorem Iudicem, ipsam non esse amplius eiusdem speciei Appellationem. Quamobrem duplicis generis esse appellationem, asserendum puto: pro priam scilicet,& impropriam seu analogam. Pro cuius distinctionis intelligentia,quid sit analogum memorandum est. Est autem duplex,attributionis stilicet S proportionis. analogii attributionis est quod habet nomen commune N. eandem rati Cnem secundum terminum, licet non formaliter, ut

sanum refectu hominis & medicinalis potionis: Proportionis autem est illud quoἡ est unum tantum similitudine: ut membrum, quod proprie dicitur de parte animalis, S similitudinarie de partibus caeterorum entium In terialium : ut de ramis arborum . hoc posterius manet cum aequivoco: illud prius cum Vniuo . ex Scot. in p. dist. g. quaest 3. & dist. 3. sit. q. tunc cum C aequivoco reperitur, cum aliquid commune praedicatur de uno in quid, &similitudinarie, & improprie de alio : ut homo, de homine vivo, & picto.

manet autem cum Vniu o,quando aliquid commune licet praedicetur prius de uno quam de alio, de utroque tamen praedicatur quidditatiue, Ut est enscommune Deo 5 Creaturae.

Cum ergo vera Appellationis quidditas, ct essentia sit prouocatio ad inmiorem Iudicem iurisdictionem habentem propter instans vel futurum grauamen ue necessario sequitur ut si fiat ad minorem Iudicem, vel aequalis iuristit-etionis, non sit amplius eludem speciei appellatio. at quae supra exposita fuitcst verae N propriae appellationis explicatio ι 2quitur ergo Appellationem ad iudicem inseriorem vel aequalem, impropriam, & aequivocam esse. Quamobrem ad Sigismundi obiectionem respondco,definitionem tradi- Diam ab initio esse verae Appellationis cssentiam; cam vero, quae in obiectione affertur, aequivocam esse S similiardinariam . proprie autem nil aliud esse, asserendum video, quam disparata tribunalia aeque ab auctoritate Primcipis empnatia ut plurit in modis ac viis pateat iustitiae aditus, at e contra propria Appcllatio ita fit a minori ad maiorem Iudiccm, ut maior valeat reda puere , cassare vel censeram scrre in minorem Iudicem, si gravamen intui rit, vel care parauis erat . Ut patet in praefinti materia . Idcirco cum in Obieetione addidi s qPCd dum ac aequalcm vel minorem Iudicem fit appellatio, non insertur ex appellatione caeterarum Ecclesiarum ad Romanam Cathedram , primatus ciusdem s nullius roboris hanc esse instantiam asserimus S'uia Ecclesiarum appellationes non impropriae erant & aequivocae, sed Veritumae ct uni cae . nam Romana Cathedra Sancti Petri & appellantes

22쪽

AD ROMANAM lx PETRI CATHEDRAM.A semper redintegrauit:& Iudices grauantes ita redarguit, ut iii eos poenas cen shras'. intulerit, & a munere proprio deposuerit: ut exemelo superius allato patet 3 dc his quae infra dicemus, clarius patebit. instantia igitur de aequiu cis appellationibus quae ad Iudicem aequalem, vel inferiorem fieri contingunt, praemissae doctrinae non officit.

.An omnium Eec uetrum appellationes ad Romanam Carhedram o

S. Petri initium sumserint os Conciliumgenerale Sordicense, quod dicitur appendix Concili, Nicaeni primi: B velfuerint a principio. VNCTARUM Gentium Ecclesias, Romanam Cathedram L Petri, in Ecclesiasticis controuersijs dirimendis, ap. pellare necessario debere, in generali Concilio Sardicensi anno Domini 3 7. celebrato, sub Iulio Papa Primo, imp rante Constantino Masni Constantini filio, statutum sitisse, apud omnes Nationes indubitatum, & perspicuum semper fuit. etenim in eiusdem Synodi cap. 3. . & s. huiusnodi sanctio non o sture, sed plane & aperte cernitur. p. 3. Osius Disiopus dixit: ueuod si aliquis Diseopus iudieatus fuerit in alia

C qua causa , ω putatse bonam causam babere, τι iterum concilium renovetur, si v his placet, S. Petri Apoctoli memoriam bonoremus, ut scribatur ab his , qui eausam examinarunt, Iulio Romano Episcopo, , si iudicauerit renouauiam esse iudia

ctum, renovetur, , det iudices . Sι ainem pro bauerit talem causeam ese , ut non ν fricentur ea qua acta Funt: qua decreuerit, confirmata erunt . Si Me omnibus placet e Sγnodas respondit, Placet.

Cap. 4. Gaudentius Di pus dixit: Addendum, si placet, buic sententia, quam plenam sanctitareprotubui, ut cum ab quis Episvοι depositus fuerit eorum 'so porum rudicio, qua in vicinis locis commorantsr, , proclamaueri ι agendum μι n gotiam in Urbe Roma, alter Diso a tu eiμs cathedra, pos avellationem eius, qui idetur esse depositus, .omnino non ordinetur , nisi causa μcrat in iudicio Episivi R

mani determinata.

gregatι burus νegionis episcopi eum gradu mouerant, ἔν veluti appestans confugerit ad beatissimum Romanorum Dipevum , ω velit i um audire, sty iussum esse exi-mma Merit eius rei examinationem renouari, coepi siopissiribere dignabitur , qui μοι propinquι prouimie ,πι ipsi aligenter , accurate singula perscrutentur, , ex veri tatis persuasione de re sententia erant. Si quis autempoRulet suum negotium rumsus audiri, di adsuam supplicationem Romanorum Episcopum iudicare visu ν fuerir, a proprio latere Presbyteros mittat, yc. Responderunt Episgie aeua dicta

sunt piacuerunt.

Synodus haec Sardicae celebrata fuit . est autem Sardica nobilis ciuitas Ui-rij, & Misiae confinis,quae tunc in ditione Constantii erat, qui post obitum Constantini toti praeerat Orienti, scut Constans eius fiater toti Occidenti. Haec ciuitas instante Iulio Papa, consilio Imperatorum pro Synodo electa B a est

23쪽

est, quia inter mentale, & Occidentale imperium, sucundum partitionem Αὸ Constantino Magno inter filios factam, confinis & finitima erat . ita S

crates L a. cap. 73. N Baron. anno 347. nu. a. Conuenerunt in ea episco' 376. ex Oriente , Occidente, Septentrione, omnibusque ferme Prouincijs

Christiani Oibis, a Iulio Romano Pontifice vocati seu citati. Nomine Iulii Papae, Synodo praemerunt tres Sedis AEostolicae legati Osius Epistopus, &Archidamus ac Philoxenius praesbyteri, licet Athanasius Apol.a. tantum AN chidami & Philoxenij mentionem iaciat. Iulii Romani Pontificis sententia Romae pro Athan sio lata, ipsius permissu ac voluntate in hac Synodo iterum examinata fuit. ac dereturi ea quae ad totam Christianam Religionem, uniuersiim Oibem terrarum oc Ecclesiam pertinent, Patres hoc loco congregati constituerunt. Hoc Concili Lm oecumenicum, uniuersale oc pi, Bnarium uniuersae Ecclesae fuisse, manifesto constat, adeoquod non minus vere quam iure optimo ab Athanaso principio Apolog. a. Instar Nicaenae,

Magna S nodus: a Sulpitio lib. r. Sacrae historiae, concibam ex toto orbe emu catum. a Socrate lib. a. cap. 16. histor. Eccles Generale conciliam, appellatur.

Verba, quae habentur in fine Concilij, haec: Universa quae cim uta sunt, caserbolica Musa in uniuerso orbe diffusa cumdiat: idem quod supra dixi euidem ter confirmant. nam ex triginta sex orbis Prouincijs. quas omnes Athan, sius enumerat, Epistopi conuocati S congregati fuerunt. ex Binio Tom. i.

Concit. pag. 439.

Haec eadem generalis synodus, appendix Concilij Nic ni dicitur,quia nihil nouum,quoa ad fidem pertineret lancitum fuit 3 nec nouus fidei articulus Cexplicatus , sed ea tantum, nouis suffragiis stabilita ac confirmata fuerunt, quae patres in Nicena Synodo tradiderant . in re tamen aliud est Concilium ab illo: quia ab alio Pontifice, ab alijs Patribus, sub alio Imperatore coactim suit: siosque canones nempe viginti pro Ecclesiae optimo regimine edidit.

Veruntamen si cuiquam opinari contingat, Romanae Ecclesiae primatum in praenarrato Concilio sancitum fuisse: huiusmodi hominem rerum inscitia

vel fraude laborare, affirmandum est. nam ante praenarratos Canones ebdem Synodo Romana Cathedra ut Iudex praesidcbat: oc Conc. Nicaeno primo, annis viginti duobus iam elapsis celebrato, etiam Petri Sedes per tres Lega os, Hosum scilicet Cordu episcopum, Victorem, oc Vincentium Vrbis Romae praesbyteros, presedit: vieitudem Concilii Acta indicant. Si ergo Romana Cathedra per Sardicenses canones primatum obtinuisset, quo Diute in eodem Concilio oc in Nic a Synodo hanc praesidendi potestatem sibi assumpsisset cum ergo ante praenarratos Canones id Romana Cathedra habere onspicuum est no a Patribus alicuius Synodi, sed a Christo Domino tale ius emanasse. nam ante concilium Nicaenum nullum Ecclesiae Gen rate concilium congregatum fuerat, quod hoc statuere potuisset. Nec huic veritati obstat noua praemissorum canonum Concilii Sardicensis, pro Romanae Cathediae primam editio: nam licet hic de Appellationibus sancitum fuerit , eique tale ius concessum : ron tamen sequitur id prius diuino iure non possedisse: sed ita esse, declaratum fuit. Suprema enim Romanae Cathedrae potestas multa sub se continet iura: salua eius potestate, potest in dubium reuocari, an ius hoc appellationum habeat: eo magis quia regimen Ecclesiae non est pure monarchisum, sed mixtum cum Aristocratia. habent

24쪽

A enim optimates, nempe Epistopi sua Iura ordinaria, licet cum subordinatio. ad Ecclesiae militantis caput, quod est Romanus pontifex. quod id iii suo iure includeretur, in Synodo Sardicensi declaratum fuit. Quapropter, cum papa legibus Synodorum ad iussuuin probandum utitur id facit, ne cui. quam de veritate hac amplius dubitale liceat, & ut tacilius suae potestatis munus exquutionem obtineat, absque ullatae potestatis suspicione. Praeterea in sexto canone prioris concilii Nicaeni, Romanae Cathedrae is prema dignitas perspicue apparet: nam cum de ordine Ecclesiarum Patres dissererent, hunc tradiderunt canonem. s Antiqua conlaeiudo seruetur per Aegyptum, Libiam,& Pentapolim, itaut Alexandrinus Epistopus horum omnium habeat potestatem, quia oc Vrbis Romae Epistopoparuis mos est. B Similiter autem. N apud Antiochiam caeterasque Proiuncias sitis priuilegia seruentur Ecclesijs. J vel iuxta versonem Gentiani Herueti. s Antiqui minres struentur, qui sunt in Aegypto, Lybia, di Pentapoli, ut Alexandrinus Epis opus horum omnium habeat potestatem, quangoquidem, & Epist po Romano hoc est consuetum, &αJ ponitur itaque Romana Cathedra metrum di mensura omnium Ecclesiarum. licet de ea in hoc canone dissoratur , ut ius Patriarchale habet silper occidentis prouincias, ut ex praemissis verbis constat : attamen in tota & uniuersi concilii serie seprema illius pol stas euidentior est, quia Synodo praetitae ipsi Romana Cathedra per legatos suos praesidebat. ipse eandem Synodum coegerat, elusilemque Actata

auctoritate roborauit. notum sit tan en Lectori, canonem hunc in ConcC Chalced. Act. ι 6. a Legatis Papae sic lectum iuisse. 4.οu Eccisia Romava sem-ster babuit palmatum. Teneat auram , Austus, me. Idcirco ab maiorem rei cognitionem stiendum est , circa formam & numerum Nicaenorum Canin num non esse apud omnes communem sententiam . nam apud Arabes. Octoginta numerantur,ut constat ex vetitone de Graeco in Latinum per sellonem &Thearistum Constantinopolitanum, ut patet ex To.P. Conc pa&3 s l. Hunc numerum testatur Athanasius in epis . ad Marcum Pontificem.

Iidemque postea consilio Patrum Conc. Nieaeni in septuaginta sententias rei dacti fuerant . Athanasi autem testimonis standum est, quia ipse Nicaeno Concilio adfuit,licet esset tantum Diaconus, & Alexandri sivi Epistoei socius. nec dubitare licet, eundem Alexandrum, qui Nicaenae Synodo intefluit, in Nicaenae Synodi canones, cum Aegyptum reuerta est, sicum attulisse &D in Ecclesia sua diligenter struari cuiasse . sed cum lingua Graeca non esset Prouincijs Alexandriae & Aegypti & Pentapolis vernacula, sed Arabica quis rutium non assirmabit ipsum pastorem prouidum curasse, ut Synodus N,

caena in Arabicum strmonem conuerteretur hac itaque ratione Nicaeni in nones in Arabicum larmonem versi fuere. Haec autem varietas Lectorem prudentem non conturbet: enimuero tanta ruit eo tempore haereticorum Arrianorum potestas, ut pene totum orbem occupasset. Vnde Hieron. vi in vita Damasi legiturail. Ingemisimi orbis terrarum s. Amanum esse miratus e n. Prudentiores autem Funt filii huius secuti filiis lucis: inquit siluator Lucae cap. Id.

Idcirco cum per Nicaenam Synodum haeresis Artij deiiceretur, ipsim Syn dum dilaniabant,& ut ad nihilum redigeretur,omne studiu adhibebant. γνpropter apud Arabes, qui int remotiores N. occultioris linguae huius Synodi canones seruati facilius potuerunt, quam in caeteris Orbis Prouincij.

25쪽

nec tamen Arriani , Romanae Cathedrae hostes sui pariter sunt caeteri haere. Atici)primatum eiusdem Cathedrae supptimere & tenebris inuoluere paenitus potuerunt, etsi viginti canones tantum fuisse suasissent: cum praesidentiam Legatorum Papae, ec Actorum in eadem Synodo confirmationem, oc rob rationem eiusdem, nec ipsi Arriani negare valuerint: Vnde Romanae Cathedrae primatus di suprema potestas ahene compraehenditur. Prqterea tram sacra ac depressa Arrianorum furiosa insania, Aera sequentium Conciliorum post Arrii haeresim celebratomm integra semper seruata fuerunt: in quibus Romanae Cathedrae suprema potestas clarius cernitur. In versione autem, Arabica , hic habetur canon, S est in ordine trigesimus sextus.

t Consideret Patriarcha, quae Archiepiscopi di Episcopi eius in prouincipsitis faciunt ι & si quid reperiat, secus quam oporteat laetiam, mutet S di- Boonat ut sibi videbitur . siquidem ipse est Pater omnium , & illi filii eius, &quamuis sit Archiepiscopus inter Episcopos tamquam frater maior,qui curam habet fratrum sitorum , & ei debet obedientiam, quia praeest: est tamen P, triarcha loco Patris , sub cuius dominatu ac potestate sunt filis eius. Sicque praeest Patriarcha ijs omnibus qui sub potestate eius sunt, sicut ille qui tenet sedem Romae caput est & princepsomnium latriarcharum. Fadoquidem

ipse est primus sicut Petrus , cui data est sotestas in omnes Principes Christi, nos, di omnes smpulos eomm , ut qui sit Vicanus Christi Domini nostri super Oinctos sopulos & cunctam Ecclesiam Christianam. Et quicunque

contradixerit a Synodo excommunicatur.J Hunc canonem citant Augustinus Steuchus lib. a.de donatione Constan- Clini. Francistus Turrianus lib. a. de dogmaticis characheribus. Alanus Copus

in dialologis. & extat Arabice in Bibliotheca Marcelli Secundi Romani

Pontificis. n. sed hoc modo. Veneramur secundum scripturas & canonum definitionem sanctisn-mum Romanae antiquaeque Ecclesiae Epicopum primum & maximum Omnium Episcoporum. Vt autem cunctis ditionis suae nationibus imiterat P,

triarcha , re leges indicit: ut a principio Petrus Christi vicarius , relisioni, Ecclesiis, caeterisque ad Christum rebus pertinentibus praesectus, principum Claristianorum, prouinciarum, & omnium Gentium dominus & rector erat: ita ille cuius principatus Romae est , Petro similis & authoritate par P, triarcharum omnium dominatum & principatum obtinet. Huic sanctioni siquis repugnauerit,& obsistere ausius fuerit , totius Synodi decreto anathe- Dmati sebi jciatur.JAt quia stapra asseruimus Synodi Sardicensis canones, nil noui pro Romana Cati edra statuisse, cum diuino iure, primatus illi contingat, eumque ibidem tantum denunciatum & declaratu esse: pro huius veritatis & dogmatis

Corro rationeanimaduertendum esse proponimus, Ecclesiam ius non hahere nouos fidei articulos condendi. ctenim aliqua propositio non ideo erit

haeretica , quia sic Ecclesia sanciuit: sed quia Cainolicae fidei a Deo reuelatae repugnat ,& opponitur: nec ideo aliqua propositio de fide erit, quia summus pontifex, & Ecclesia ita decreuit , sed quia est a Deo reuelata, s obiectam enim fidei est Deus reuelans ) quod vel ex Scripturis sanctis , vel ex traditio nibus Ecclesiae uniuersali ab Apostolis exhibitis, colligitur. Ecclesia autem

tantum declarat illud esse de fide, dc illud haereticum, non tanquam aliquid

26쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. ε3Λ noui: cum fides semper eadem fuerit ,& oppositum semper fuerit haeret, cum : sed occasione superueniente, Ecclesia declarat, deducit, & maniis stat quod prius non erat expressum S apertum. etenim si aliqua propositio prius catlaolica non fuisset, Ecclesia illam catholicam sancire nequiret: poterat tamen ante iudicium Ecclesiae, quisquam super huiusmodi propositi Nein opinatiue, praeter notam haeresis , cli sceptare: eoquod non esset manis ste de fide, quod post iudicium Ecclesiae nullatenus licet.

Haec doctrina , quae omnibus accepta esse debet, comprobatur r nam inquit Philosephus p. perier. Propoer noctrum assismare vel ne are,res non e ct vera

me . fa, oc apud Methaphisicos patet p. Meth. Veritatem esse passione entis, non autem intellectus: intellectis enim tunc verus est , cum rem intelligit B sicuti est, ct rei existentiae est conis is: etenim non ideo res ita se habet quia sic intellectus intellisit: sed tunc intellectus vere seu vemm intelligit, cum rem sicuti est percipit. sic in casu nostro. Ecclesia decernit aliquania propositionem esse de fide , & reuesatam, tunc non facit reuelatum esse vorum , quia verum est ante Ecclesiae decretum, sed verum esse aperit. Praeterea si propositio dicatur catholica quia ab Ecclesia est determinata: vel ergo Ecclesia definiens, Scripturae Diuinae vel traditionibus Apostolicis, vel propriae prudentiae & voluntati innitim: s primum, costat illam propositionem esse catholicam ex Scriptura Diuina & ex reuelatione . si secundum, non erit ut catholica recipienda ; quia fides nostra, Vt ait Most. p. Cor. a. ex voluntate & sapientia hominum non pendet. non est igitur aliqua propos C sitio censenda catholica ex ita Ecclesiae definitione: sed quia prius erat catholica, & nos latebat, fit deinceps per Ecclesiae diffinitionem manifesta. Enimuero Ecclesia definiens aliquitiesbe de fide tenendium 3 cm falli in reo

huiusmodi nec fallere nequeat: attamen sua definitione non ossicit veritatem illam fieri cadiolicam,quia prius catholica erat: si autem catholicanon kisset, Ecclesia eam catholicam esse decemens , erraret. nequit ergo Ecclesia noeuum fidei articulum tradere : sed quid sit fide tenondum atque credendum, ceno magisterio docet& aperit. Etenilia per Nicaenos canones Verbum Dei non accepit de nouo consul, stantialitatem cum Patre, cum ab aeterno tuerit Patri consubstantiale . nec

per canones Concilii Constantinop. Spiritus fanctus accepit Diuinitatem: nec per canones Concilij Ephesini Christus Dominus unitatem Persbnae cum D Dei Verbo reccpit: nec per Patres Conc. Chalced. in Christo facti fuit deunouo impermixtio naturarum,& sic de reliquis. sed quia haeretici cathoibram veritatem impugnare caeperant : Ecclesia per suos canones sic veritatem declarauit , ut oppositum opinantes haereticos esse ediceret & sanciret: vγque nouam illorum doctrinam, iniquam liaeresim esse, omnibus constaret nec ulli fidelium amplius talia opinari liceret. Nunc vero ad rem nostram distendamus. canones Concilii Sardicensis statiami appellationes ad Romanam Cathedram fieri debere, eiusque iudi- dicio& sententiae standum esse: quod idem est ac sancire Romanam C thedram primatum N principatum seper omnes Ecclesias habere, Ut ex nutura Appellationis patet, quae fit ad maiorem & legitimum Iudicem: ut insuperiori disputat. dictum cst, quid ergo tenendum censes, prudens Lector, tunc Romanam Cathedram potestatem iudicandi atque regendi cunctasi Orbis

27쪽

DE APPELLATIONI Bus

Orbis Ecclesias primis suscepisse ρ inanis quippe di a veritatis tramite steti Arans est hic dicendi & opinandi modus.

Fidei dogma est Petrum esse uniuersae Ecclesiae Pastorem: & Romanum Episcopum, petri siuccessorem & haeredem esse: & militantem Ecclesiam a Saluatore, visibilem Pastorem & caput accepisses ut omnia Generalia Concilia ab initio, & insta ab Ecclesia Catholica celebrata testantur, ut suo loco, etiam omnium Graecorum Patrum in Synodis sedentium testimonio constabit, at si dogma fidei est: nec fides ab Ecclesia, sed a Deo reuelante, ocab Ecclesia tantum declarante descendat s consequens est, ut sicut omnia fidei dogmata vera fuerunt ante Ecclesiae canones, sic etiam dogma de primam Petri & Romanae Cathedrae, ante canones Concilii Sardicensis verum fuerit , & mlum in praefato Concilio apertum , declaratum, & memo. Bratum sit.

Pollent tamen fidei hostes obijcere,ut reipsa aiunt. Vniuersam Ecclesiam libere pro litibus decidendis sibi Iudicem voluisse constituere: quapropter Romanam Cathedram ius iudicandi cunctas Orbis Ecclesias, non a Saluato. re, sed ab Ecclesia ipsa accepisse, inserent. Sed huiusmodi occursum, in, nem, futilem atque peruersum esse, facile est ostendere ac aperire. nam si hoc sibi Ecclesia in Concilio Sardicensistatuit, quo iure Romana Cathedra Nicaenum Concilium viginti duobus annis iam ante clapsis egit, eiq. vi Iudex per legatos suos praesedit, idemq. sua auctoritate, petentibus Concilii patribus confirmauit ac roborauit Si ab Ecclesia hoc ius Romana Cathedra accepit in Conc. Sardic. quo. Cmodo vemm etit quod patres Concilii Calced.sexcenti Leoni papae dixerat, atque scripserunt. f Fidem veluti auro textam catenam, ex veite Christi& praecepto lesislatoris venientem usque ad nos ipse seruasti, vocis B. Petia

omnibus constitutus interpres, eius fidei beatificationem super omnes adducens &ci Nobis quidem sicut membris caput praeeras in his qui tuas vices gerebant. beneuolentiam praeserens. J oc deinde de Diostori Alexandrini iniquitate differentes, in eadem epistola subijciunt. Et post haec

omnia insuper & contra ipsum, cui Vineae custodia a Saluatore commissata est, extendit insaniam, idest contra tuam Apostolicam sanetitatem, & e communicationem meditatus est contra te, qui corpus Ecclesiae unire foestinas di cJ 6c habetur haec epistola in calce Conc. Cnal d. Itaque si Romano Epistopo Vineae custodia commissa est a Saluatore , D quomodo verum erit Iudicis munus, ipsum in Conc. Sardicens ab Ecclesiae accepisse Praeterea, ius appellationes suscipiendi ibi in Conc. Sardicensi l gitur, non autem ius praeficiendi Conciliis: unde ergo accepit id quod in Conc. Chalcedonensi Acst. p. legitur. Paschasinus Romanae Cathedrae Legatus dixit. Beatissimi atque Apostolici viri Papae Urbis Romae, quae est

caput omnium Ecclesiarum, Praecepta habemus prae manibus, quibus censuit interloquendum: ut praecipere dignatus est eius Apostolatus, ut Dioscorus Alexandrinorum Episcopus non sedeat in Concilio, sed audiendus intromittatur . Hoc nos obseruare necesse est. Si ergo praecipit vestra Magnificentia, aut ille egrediatur, aut nos eximus. QMibus in graeco sermin

28쪽

AD ROMANAM S. ΡΕΤ RI CATHEDRAM. i

A & Synodum ausus est facere sine auctoritate Sedis Apostolicae, quod nunquam licuit, nunquam lactum est. Senatus dixit Legato: Si Iudicis obtines Perinam non ut accusator debes prosequi. Sc. JEt Ach. 3. praesentibus uniuersis Concilis Paltibus sexcentis & Imperiali Senatu dixit. Γ Notum est sanctae Synodo, Reatissimum Leonem nostram paruitatem huic sancto Concilio pro se praesidere praecepisse : ideoque necessarium est, haec quae in medium proseruntiu per nostram interlocutionem dis etari. quapropter recitetur, dic.

Et in Concilio E phesino iam prius celebrato anno Domini 43r. Chalcedonense enim anno si . coactum est.) quo iure Philippus praesister Caelestini Papae Legatus Act. a. Synodi dixisset. Quaecumq. per Nos scripsit lam B elisiimus Papa noster Coelestinus Sedis Apost. Episcopus,iubete legi, ac inter

commentarios Ecclesiasticos referri, ut cognoscatis qualem omnium Eccle-saru curam gerat,&c.J Et postea. Gratias agimus senetae Synodo quod litetis sancti beatiq. Papae nostri recitatis, sanctos cantus , sanctis vestris vocibus , sancto vestro capiti exhibueritis: non enim ignorat vestra beatitudo, totius fidei, vel etiam Apostolorum caput esse beatum Apostolum Petrum. &c. Facile enim falsitas conuincitur , & mendax nullo labore ac negotio com.

praehenditur. Unde Prou. I o. dicitur . nititur mcndacijs,hic pascit Nentos ridem autem Esesequitur aues Nolantes. & c. a I. Tectis mendax peribit. Romanam

Petri cathedram velle mendaciis opprimere, insania est manifesta. nam Ach.

9. Durum es contra Himulum calcitrare . nec poris inferi praualebunt aduersus C eam. Matth. I 6: 'Porro si potestatem Romanae Cathedrae super caeteras Oibis Ecclesas ab Ecclesiae Patribus in Cono congregatis pendere dc originem habuisse dixerimus, de Iure humano illam descendere iugiter affrmare dc bemus: quamobrem & caeteris iaculi Iudicibus, qui a iure gentium potestatem accipiunt, similem esse , fateri oportet. Hoc autem quam sit absurdum atque perue sum, S potestati Ecclesiasticae iniuriosum ἐκ contumel iosiam, sanis viris prutet . cognoscat prudens Lector in quas insanias prorumpere cogitur, qui Romanae Cathedrae Petri contradicere, & superbi res aratus est. Vt autem huius calumniae absurdu magis ac magis patefiat, memorandum

ducimus quid & quotuplex sit Ius in omni sua latitudine: diuiditur enim primo, in naturale S positivum. Naturale est illud quod humanae menti iussidet ad discernendum honestum a turpi, quid sequendum & fugiendum . ita

omnes Doctores communiter . nec est naturalis inclinatio rei quae inest omnibus rebus, ut Iurisperiti putant: est enim haec impropria & nimis lata acceptio: cum etiam inanimata & Bruta suas habeant inclinationes innatas: nec tamen habent leges, quae Creaturis rationalibus tantum conueniunt.

Positivum 'cio, quod sic vocatur, quia extra mentem S intellectum est a legislatore positum & cxtrinsece promulgatum) est sermo ab aliqua mente, & prudentia prosectus, quae vim habet ad cogendum: ita Phil sophus p. Elic. cap. 9. Et hoc ius possitiuum duplex est, Divinum & Humanum. Diuinum est quod a Deo immediate datur: ut olim in veteri testamento fuerunt iudicialia, moralia, & commonialia precepta, ut dictum est Tomo primo lib. p. disp. 6. & in nouo testamento praecepta fidei, moenalia, & Sacramentalia. humanum vero, est dictamen hominis ab eius p c testa-

29쪽

testate & prudentia proxime manans: quia licet omnis lex sit a Deo primose Adialiter, quatenus vult talem ordinem in natura in quo sense legitur Prou. g.

Per me Reges regnant, αν tuum conditores iussa desernunt. immediate tamen

potestas Principum temporalium a populo prouenit: cum enim homo sit animal sociabile, & una cum caeteris nominibus Vivens, constituat Ciuitatem vel prouinciam , quae necessario requirit Principem S Gubernatorem, ad euitandam confusionem, viq. boni praemijs, S mali paenis assiciantur.

nam prou. a. VH non est Gubernator populus corruit . necessario ex naturae

dictamine, quod a Deo homini insitum suit , omnis communitas seu Re- .gnum debet sibi Principem eligere. cum q. Deus omnes homines eiusdem conditionis statuerit nisi ipse Regem constituativi elegit Moysem . Exod. I. Populus hoc habet ius. & reipsa omnes Reges a populo Regiam potestatem Bsibi descendere nostant. nam in nouo testat Dento,neminem a Deo in temporalem Regem electit ira iusse inuenit Mus, ut diximus To. p. lib. . disp. . Et quia omnis communitas ad duos fines praecipuos dirigi potest: nempe ad teporalem, vel ad aeternam felicitatem: hinc oritur distinetio iuris humani in ciuile & Ecolesiasticum. Primum dicit Ordinem ad regimen temporale mendum , & ad pacem, huiusque taculi selicitatem seruandam: estque ab hominibus S ex nat arae dictamine. Secundum dirigit hominem ad finem supernaturalem , estque a Deo immediate, qui expresse hanc coraulit Petro, & Liccessoribus potestatem Eb metaphora Classium,& sub met phora ligandi S soluendi, non funibus, sed legibus. Ex his ergo , Cathedrae petri holtis perpendere poterit, quid sit affirmare Cipiam non a Christo Domino, sed a Patribus tantum in Concit. congregatis potestatem ac iurisdictionem, quam super Chrilliani Orbis Ecclesias exemcuit, accepisse: nil aliud quippe,quam ius Ecclesias regendi ad ius humanum coarctare S constipare. Hoc autem quam sit impium & iniquum, qui in

scripturis sanctis, S in sua torum Patrum , & in sacrarum Synodorum lectione versati sunt, edicant. Etenim si Peims a Christo Domino potestatem sit per cunctas Ecclusas immediate non accepit: cum ei dixit Mattia. i 6. Tibi dabo cl. iues Regni Cae-krum : nunquid claues cellarij dedit ei 3 an Regiam potestatem, in ordine tamen ad spiritualia & caelestia: de qua dicitur Isai. 2 a. dabo clauem ἁomus

Dauidsuper humerum eius. Cum ei dixit. aeuodcumque Iigaueris super terram erit

igatum , in estis: sty auedcumque flueras, c. nunquid funarium fecit illum, Duel legislatorem Ecclesiae 3 lex enim a ligando dicitur. Cum ei dixit, il-llum a caeteris Apostolis excipiendo: Ioann. vlt. Diligis me plus bis e Pasice agnos et Oxes meas . nunquid Pastorem caprarum, vel principem uniuerta Ecclesiae illum constituit 3 nam Dauid ut ellet Rex super Istaei, similibus verbis dictum est a. Reg. s. T. pascet tu iam meum Vrael. Adde quod etiam veteres Graecorum Patres Catholicum harum seripturarum sensium, quem noS tenemus, habuerunt; ut conflat ex Tomo p. lib. a. disp. prima & Ω-cunda. Cur ergo Graecis modernioribus oppositum opinari liceat, ipsi vidcant . hoc unum stio, quod Graecorum Natio, post nouas has opini nes oppressa fuit a Turcis: eamque sic Maumethica secta occupauit, ut

quisque ab ea candelabrum fidei a Deo .iblatum filissis s proh dolori

30쪽

AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. xy

a Si autem dicta Lutheranorum & Caluinistarum eis asSumere placuerit. soli Petro, scilicet , praefatam potestatem a Saluatore fuisse exhibitam: non autem Romanis Episcopis, qui Romanae Cathedrae Petri successerunt. primo , his verbis omnes Graecorum veteres Patres in Concilijs ingregatos damnant , & improbant. nam vi QPra dictum est, & inferius dicemus ι Ρ tres in Synodis congregati Petrum in succetaribus illius Romanis Episcopis, quorum legatos praesidentes habebant, vivere proclamabant. ut videre est in omnibus Concilijs. igitur non tantum Petibnae Petri, sed & illius haeredibus usque ad consumationem saeculi, usquequo perseuerabit Christi Ecclesia, loquutus fuit. Secundo, eos, qui talia opinari audent, potius insanire quam humaniter B ratiocinari, dicendum puto. nam si quia Petrum tantum S non succes res

Saluator nominauit, Petrum tantum non autem illius successores praefatam

iurisdictionem habere affirmandum esset: fateri similiter Oeortebit, nec amplius esse in Ecclesia potestatem baptizandi docendi,Eucharistiam conficiem di,vel sumendi conferendi &c. nam nullibi dictum est in collatione Ecclesiastici ministerij vobis 5c successoribus. sed ad Apostolos tantum serrno diroctus fuit . ut ipsa scriptura testatur. igitur omne munus ab initio traditunia desecisset. & Ecclesia evanuisset. Ecclesia itaque cum Apostolis sepelienda erat . nec eget huius temporis Ecclesia eiusdem speciei cum prima, nempe cum illa quam Saluator construxit, & coagmentauit. h in quale barathrum superbia & inobedientia homines induciti & in quas phanaticas opiniones, C ta chimeras ambitiosus prorumpiti Dicendum ergo est omne ius minnus Apostolis traditum a Saluatore, etiam Apostolorum successoribus usque ad consiummationem saeculi datum lai sie: quia usique ad consummati nem saeculi Ecclesa permanebit. cum Apostolis enim tunc sermonem habebat, quia Ecclesiae uniuersae tunc ipsi ministerium lc personam gerebant.

quod magis aperuit, cum dixit Matth. vlt. Ero vobiscum et q. ad confiammati

. m siauti . Quod istis Apostolis, quibus loquebatur, dictum esie imposse bile est: quia ipsi usque aci consummationem faeculi non erant permansuri, ut Ecclesia permanebit. igitur quae Apostolis conserebat, S illorum successoribus collatum iuio necessirio asseverandum est: etsi successores Saluator non nominauerit. igitur cum Petro regimen uniuersalis Ecclesiae dedit, &illius flaccessori illud dedisse, dicendum est. His ergo praemisiis, haec ponLD tur conclusio.

Omnium Ecclesiarum Avellationes , Romana catbιdra S. Petri, non medio alicuius concilii eanone, sed Iure Diuino, Christi Iesu fratulo , congruere, obtingere , ιdque tamquam fidei dogma tenendum esse, dicimus . haec concluso etsi

ex dictis probata maneat, nihilominus adhuc ulterius strobatur. Ad supremum Suniuersalem Pastorem Ecclesiae Christi Domini fieri debent appellationes : Sed Romanus Episcopus est pastor supremus uniuersae Ecclesiae: esego ad Romanum Epistopum fieri debent omnium Ecclesiarum appellati nes . maior patet ex quidditate Appellationis, quae a minori ad maiorem Iudicem facienda est . . Minor probatur testimonio Generalium Conciliorum,quae ipsi Graeci una simul cum Latinis unanimiter celebrauerunt ab initio,& usque ad annum Domini circiter octingentesmum, di septuagesimum . nam deinceps, sha-C a dente

SEARCH

MENU NAVIGATION