Discussionum de Christologia Samaritanorum liber: accedit appendicula de ...

발행: 연대 미상

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

nostrates invaluisse videtur, Iudaeos recentior '.

seu Rabbinos Christologiam, placitum demessii

Passuro et moritur quod attinet, iuxta Samaritarum decretum,essianum corrupisse. Nam qui istam sententiam accurate examinaverit eamqilo

idoneis argumentis refutaverit, ad hunc diem clo neminem. Igitur operae pretium me acturia risperabam, si in singulas partes dogmatis amatitanorum Messiani accuratius inquirerem eius lineveram genuinamque indolem ac naturam secti H dum ipsorummet Samaritanorum testimonia do- acriberem. ea enim cum inultum interesso: nosse, utrum dogma demessi moritur a pris Judaeis, id est, a prophetis, an a recentiOrthiis Samaritanis, Iudaeorum Hierosolymitanorum desertoribus prophetarumque osoribus, originem duxerit, ut accuratissime mihi constaret, an Iesus saluberrimae religionis auctor, semetipsum decu- perit suosque discipulos vix credibili commento fascinaverit, eis dicens: En ascendimus Hierosostma et hominis nato accidon plans Omni quas rιnt a citibus cripta Tracetur enim xtraneis, et illudetur, et contumeliis Q iatur, qconmuetur, et Merboramus interficietur et tertii

12쪽

die resurget ' : summa, qua seri posset, diligentia Iudaeorum pariter ac Samaritanorum dogmata Messiana examinanda esse intellexi, ut appareret,

a quibus Christologiae placitum, quod circa es-siae mortem versatur, prosectum Vulgatumque sit et num Iesu servatoris tempora antecesserit Quo utroque reperto, cum Viderem dogma Messianum Samaritanum, a Rabbinis veteribus aeque ac recentioribus traditum, a natura et indole Messiani decreti, amARCHIBo seu OPHARRED-scΗio, Iacobi filio, summo Samaritanorum pontifice, ante ducentos fere annos cum Anglis communicati, plane abhorrere explorandum mihi superesse intellexi, cui in huius decreti exposition o fides adhibenda sit, Opharredschio, an Rabbinis Et hac quoque re diligenter explorata apparuit, cum dogma essianum Samaritanum a Rah-

binis enarratum, commentum SSe a Ver genuinoque decreto Samaritarum rasiano longe alienum tum, locum Christologiae Samaritanae de Messia mortem oppetituro, ex priscorum Iudaeorum dogmate essiano, multo ante Christum natum, haustum esse, una cum ceteris decreti huius capitibus sere omnibus. 'Aληθευοντες ἐν ἀγάπη, prout Theologiae studiosum decet, opportunas crebraSque occasioues, sententias aliorum scriptorum examinandi, qui, ut haec scribere potuerimus, iam, prout grati profitemur, nobis munierunt, diligenter evitandas fugiendasque duximus nihilosecius non potuimus, qui tam de vi probabilique sensu et argumento

13쪽

oraculorum Abraham et Iacobo de ventura salotisera prole datorum, quam de eorundem oraculorum enarrationibus Vetustissimis, nec non de ratione et modo, quo quidem Judaeorum dogma Messianum ad Israelitas Μosaietantes ante deportationem in Babyloniam pervenisse verisimile sit, paulo copiosius disputaremus. Isti enim labori

nullo modo supersedere debebamus hic autem subeundus erat, ut Vis atque pondu argumentorum, quibus disputatio nostra fulta est, satis intelligeretur. Libellum istum, quem nunc demum Public re contigit, postquam per integrum fere annum

apud bibliopolam quendam, cui eum edendi tradideramus, delituisset, latina lingua conscripsimus, ut et a vicinis Batavis, Gallis atque Anglis legeretur, hosque permoveret, libros, quos in suis bibliothecis de historia, moribus et dogmatibus

Samaritanorum, nondum typis exscriptos, Possident, seu integros, si operae pretium se facturos iudicarent, seu ad exemplum JOA HENR HOTTIM GER E HADRIANI RELANDI in compendium sum .ma fido et diligentia redactos publici juris facie di. Quod consilium, si exequeretur, haud parum

Theologiam et Historiam adiuturum esSe, X Ostra, uti Speramus, Sati apparebit disputatione. Nam cum per integrum Seculum, et quod excurrit, epistolae Samaritarum, ad Anglos datae, de- Iituissent, donec ad SCHΝURRERUM mitterentur, hic, quadraginta demum annos, postquam in illustris ICIIHORΝ11 Repertorio, quod aiunt, eas .cudi jussisset, nobis occasionem fecit, de decreto Samaritanorum essiano accuratius disputandi. In bibliothecis Anglicanis exempla librorum Samaristarum liturgicorum exstare, ante ducentos annos

JOANNEM OR1NuM in his litteris summum et Ρentateuchi Samaritati primum editorem, non fugit.

14쪽

Isti libr1 quanto emolumento heologicis dogmat1M futuri sint, si ab accuratae eruditionis viro diligenter tractentur, ex ΜΟΡΗΛRREDACHi disputatiuncula demessis Samaritano patet OxODii exemplum Chronici Samaritani, ab ABΠ PHEΤΛcIIo conscripti, latitat, cuius compendium, uescio an satis accuratum excusum est in Actis Eruditorum A. 1691. In Gallia, seu penes illustr. SiLvR-sTRvM DE SACY, seu in Bibliotlaeca Parisina Regia novissimum Samaritarum cum Gallis epistola- Tum Commercium servatur, quod alicologiam et Historiam multum adiuturum esse, si aut integrum aut in iustum accuratumque compendium cum ips' textu arabico redactum et editum esset, tam ex

commentario 'gnoscitur, quem L. B. DE SAc do Samaritis publicavit, quam ex translatione speciminis, quod ScΗΝURREB us edendum curavit. Lugduni Batavorum servatur liber osuae Samaritanus se Chronico huius geniis, quod, quamvis fabulis commentisque ita resertum sit, ut eius editionem vel idem summus DE AC SuperVaCaneam iudicaverit nihilominus ex fragmentis, quae ADRIA-Nvs RELANDus, vir ad litteras iuvandas natus eisque praematura morte ereptus, ex hoc libro protulit, satis apparet, integram huius Chronici edi- tionem Theologicis ac Historicis disciplinis pros-cuam fore. Fieri autem potest, ut et alii libri Samaritarum, vel in Europaeis, vel in Asiaticis bi- Hioinecis, imo et in Africanis delitescant, interpretationi S. Scripturarum aut dogmatibus religionis accuratius exponendis aut historiae illustrandae, si ad lucem protraherentur, inservituri. Etenim cum controversia, quae inde a multis annis inter Theologos et Philosophos circa sontem religionis, quam aiunt, revelatae agitatur, Vix bs luce et duce historia componenda sedandaque

15쪽

videatur nunquam desistemus Πadere, ut Interim, donec certiora melioraque reperiantur, Cuiusvis generis apta idoneaque materies ad diris mendam hanc litem congeratur, ut saltem in posteros ex nostra industria idem saluturis fructus redundet, quem Deo . . bene iuvante et annuente ex disputationiblis maiorum nos percepiS- se, nunc grati profitemur. Rogamus autem Lectores, ut, si quid proficu Theologicis dogmatibus nos attulisse forte iudicaturi sint, illustrissimo Libero Baroni STA1NDE ALTEΝsΥEs grates habeant, qui rebus nostris clementer prospiciens, superiore hieme haec Ou- scribendi nobis otium fecit. Nam cum generosissimi huius Viri munificentia adiuti operas archivales, quas Vocant, per aliquot menses omittere possemus, ita ut non nisi sex horis quotidianis tu ordinatista describendaque copiosissima Bibliotheca Regia et Academica ratistaviens detineremur haud cunctati sumus, eu JOA. ΕΗΝ. ΡΑRovio, in Universitate litterarum Gryphica I heologiae rosessori celeberrimo, per epistolam suadenti et hortanti, ut dogma demessia mori

turo accurate examinaremUS morem gerere. Se-

legimus igitur perscrutandum expendendumque Vetus genuinumque decretum Samaritauum essianum, quoniam non Opus esse phiribus in solleximus, ut extra omne dubium positum escit, priscos u- .daeos e prophetarum libris hausisse et descripsisse dogma de morte Messiae idque decretum Jesu SerVatoris longe superasse tempora: Iesum igitur

Comprobasse et secutum esse maiorum enarrationes nonnullorum huc spectantium vaticiniorum eaque de se accepisse, inque ea re eum neque discipulos suos, neque semetipsum decepisse, ne-

16쪽

que se quasi de Deo et hominibus desperantem, in mortem praecipitasse acerbissimam et contumeliosissimam, quam omnino, Siquidem Voluisset, effugere Potuisset cui autem, utpote Verus a prophetis praediet messias, nec se eripere Voluit, nec potuit. Nam ita praefinitum erat, ut esset mors Christi lux et vita mundi. Dat Vraudaviae Kal. art.

MDCCCXXI.

17쪽

rum Iudas Christologiam suam iuxta dogmata Samaritana corruperint 'Ven. LEONHAnnus BERTHOLDTus, postquam in libeIIo, quem anno huius seculi undecimo a Christologia Iesu Apostolorumqus aetat Erlangas publicavit, o Messia secuptam Iudaeorum dogmata disseruisset eumquotanquam restitutorem essundata eorundem rei, vi ctorem omnium suorum Gersariorum et regem im mortalem descripsisset suspicatus est ), Iudaeos re tentioros, quoniam eundem Messia moriturum do cent, vetus decretum Messianum, a maioribus relictum,

iuxta Christologiam Samaratarum adulterasse, qui inter celera Messiana placita et hoc de Messiae morte habent. Haec vero clarissimi Viri sententia, quae nullo plano fundamento, praeter Suspicionem, nititur, nemi nem facile brabitur, qui originem ac conditionem de creti Samaritani Messiani paulo curiosius indagaverit. Nam si vel inveteratum ac plane inplaeabile odium, p. 167.

18쪽

quod Iuda ab initio Samaritanismi ad nostra usque lempora inter Iudaeos et Samaritas intercessit, obstitit, quominus illi quidquam ex Samaritarum placitis mutuarentur, suisque dogmatibus adderent ita multo minus verisimile videtur, Iudaeos recentiores usque adeo cor rupisso dogma Messianum, ut eundem Iessiam morte absumtum iri praeceperint, quem vates sui Veteresquo doctores immortalem regenti descripserant.

Qui vero paulo diligentius placitum de Messia moritur examinaverit, plano non intelliget, quas ob eausas Samarita illud excogitaverint ' In toto enim Pentateueho, quem unum solumque Samaritanismi aucto res, reiectis ceteris Iudaeorum sacris libris, retinen

dum egendumque praeceperant. de Messia morituro nil perscriptum est. Iudaei recentiores quidem tradunt, Messiam Samaritanum, propter Ieroboam regis pec eata, in praelio caesuinciri: sed hoc placitum a vero genuinoque decreto Messiano Samaritarum adeo abhorret, ut sine dubio ceteris Iudaeorum de Messia Sa maritano commentis adnumerandum sit Satis igitur Patet Samaritas, cum hoc placitum de morte Messias e Pentateucho non deprompserint, aliunde illud e

titis atque Christologia inseruisse, sicut praeter alia a libris Mosis absona dogmata, et scitum illud de mor tuorum resurrectione tradunt, cuius nullum in Penta te veho vestigium exstat. Diligenter quidem en BERTHOLDTUS eonges ii, quas Rabbini de Messia Samaritano praeceperunt om uesqus, quoi um haec noscere interest, ad eius librum ablegamus sed valde dubitamus, qui ex libris Iudaeorum recentiorum seu Rabbinorum dogma verum ge-

19쪽

numumque Samaritarum Messianum accurate describi Possit pNam nemino fugit, Judaeorum fidem in his re

bus tradendis admodum suspectam esse, quoniam a maritas semper oderunt et nunquam destiterunt, eos calumniare ac plurima eaque impudentissima menda ei de rebus placitisque huius gentis onscribere. Quo-Tum commonia cum nos non fugeret, IOSEPHu ScALIoxnu ', 'nxAuuis WALToxuM ), Io iExa. ΗΟΥ-TI GERUΜ'), AonIANUM RELANDUM ), atque ex his Ioa . nascisc. BunDEuM' iam pridem refutasse ido neisquo argumentis probasse, Judaeis de Samaritis disserentibus parum aut nihil fidei esse tribuendum: iudicium summorum quaφuorvirorum istorum, cauti nem nostram in examinandis Rabbinorum de Messia Samaritano narrationibus non potuit non acuere cum autem singulas huius dogmatis partes accurat evio Taremus, intelleximus, Iudaeis recentioribus hac inro nullam plano fidem adhibendam ess eosque mari me falli, qui in tradendo illustrandoque decreto Sama- aitarum Messiano hos duces sequuntur Quaecunquosnim Rabbini domessia Samaritano scripta relique xunt, ea tam longo a puritate ac indoIs dogmatis Sa-a an Oper do mandatione temporum p. at Edit Lug/

20쪽

maritarum Messiani abesso deprehendimus, ut nulli dubitemus contendere, Iudaeos sibi peculiars deere tum d Messia Samaritano finxisse in eoqu exposuisss, non, quid Samaritista Ventur magno propheta visum fuerit, sed quid a doctoribus auia de Messia Samaritano praeeipiendum sit. Cum eos enim non fugaret, Messiam a Samaritis quoquo exspectari, existimasso videntur, suum Messi am, Davidis filium, quem ipsi Mosis scilicet prophe tarumquo discipuli Abraham veri posteri, exspecta rent, ad Samaritas, exterarum gentium Judaeorumquaimpiorum ac perfugarum colluvionem, templi meroso lymitani desertores, librorum prophetarum temerarios contemtores, haud spectare. Ideoque nulli dubitasso videntur asserere, Messiam Samaritarum a suo eoquis vero, utpote a Prophoris Praadicto, Messia distinguen

dum esse finxeruntquΘ, seu potius fingentes με

perunt placitum d Messia Samaritano, huncque do cuerunt non e Davidica stirpe, sed a sobole osephi originem tracturum Messia Davidis filio quicquid in

hoc spectes, siV originis decus, sive rerum gerenda rum gloriam, sive doctoris dignitatem summam, multo sors inferiorem multas illum quidem de hostibus vi ctorias reportaturum, sed tandem, propter Ieroboam peceata, in praelio occubiturum. Judaeos recentiores sincerum genuinumque dogma Samaritarum Messianum aeque ac Europaeos, antequam Moru ARREDs cui litterae in Angliam perlata essent, ignorasse, satis veri8imile videtur. Nam si hoc decretum secundum mentem Samaritanorum cognituni per spectumque habuissent, vix dubium ost, quin accura

SEARCH

MENU NAVIGATION