Cl. Rvtilii Nvmatiani Galli V .c. Itinerarivm

발행: 1582년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

DE RUTILIO 3

illustradam,& ego suscepi,itinere primo, ita scite ornate elaborate, vere 3c prudenter elegantissimo eruditissimoque en comio celebrauit, ut nihil ab horum temporum scriptore elaboratius, de ornatius fieri posse existimem, incipit autem:

Exaudi Regina tui pulcherrima mundi Inter sidereos Roma recepta polos. Porro autem ex his duobus itinerarijs prius persectum est posterioris finis desideratur,liber admoduelegans, quamquam patuus, certe ob variaru rerum cognitionem, quibus refertus est dignus admodum mihi videtur esse, ut in hominum manibus assidua lectione versetur, indignusque quod tamdiu in tenebris delituerit. Nam etsi multis annis antea semel, excusius fuerit, paulatim tamen omnis eius memoria obliuioni ita tradita erat perinde ac si numquam fuisset, cum autem dc multis librarioru vitio abortis erroribus sublatis, emendatum, & aliquot versibus,

qui in vulgato deerant locupletatum Gabrielis Fae ni viri optimi, dc doctissiim, Poetarum q. omnium nostrosaeculo celeberrimi opera denuo in lucem dare decreui non tam ipsius Numa tiani immortalitati , quam antiquitati studiosorum utilitati, dccommodis consul

turus.

42쪽

IOSEPHI CASTALIONIS

ADNOTATIONE s.

Itulus in plerisque vulgatis partim excreue rat, partim etiam mendu ad miserat. Nos luxuriantia quaedam in eo amputanda, reliqua corrigenda censuimus. Quare haec verba

sustulimus. A D VENERIUM RUFI V M. Nam neque Rufio, neque cuiquam alij nominatim, sed lectori cuicumque scripsisse Rutilius videtur, qui sic orditur. Velocem potius reditum mirabere lector. Nec obstat quod de Rufio crebra in hoc libello fit mentio quodque semel Rufium alloquitur illis versibus Rutilius: Hic praefecturam sacrae cognoscimus urbis

Delatam meritis dulcis amice tuis. Optarem veterum complectι carma Ie nomen,

Sed quosdam refugit regula dura pedes. cognomen Nersans Veneri carysime Rust. Illo te dudum pagana nostra canit. Quae non magis probant hoc itinerarium ad Rufium

43쪽

3sfium pertinere, quam Verg. Aeneida ad Turnum atque alios, quibuscum absentibus, aut ipse, aut alij absentes sermonem instituunt. Illud autem legenda est V. C. idest , viri clarissimi, non viri consularis. Nullum enim costulatum gessisse Rutilium legimus, nec ipse honores suos, opinor, silentio praeterij sset,& eos,quorum gradus semper habitus est maximus. Quod de Rufio multis iam honoribus lancto canit. Sedula promisit summos imitatio fasces, Si fas est meritis sidere, Consul erit. Mirari vero satis non possum & Lilium Gregorium Giraldum, & Honuphrium Panuinium de Rutilii consulatu meminisse, qui si animaduertissent Rutilium neque ordinarium, neque suffectum consulem fuisse ad id tempus, quo haec in itinerario de se scripsit, no essent interpretati singulares illas litteras V. C. viri consularis. Si non dissiplicui regerem cum iura Quirini, Si colui sanctos consuluique patres. Nam quod nulla meum striinxerunt crimina ferru,

Non sit P ecti gloria sed populi.

44쪽

LIBRUM PRIMUM

ADNOTATIONES.

Elocem potius reditum mirabere lector, Tam cito Romuleis posse carere bonis. IA ut principium desideratur, quod videtur Antonio Quaerengo acerrimi iudicij viro,cuius fidem virtute singularemq. eruditionem multo ante Cardinali Ursino probata D. Inicus Card. de Aragona omni beniuolentiae genere coplectitur. aut a confutatione orditur. ut sit huius loci sententia. In patriam sero se redire videri non debere,mirandu maiagis, quod Roma in Galliam reuerteretur maturius, quam urbis amor pateretur. Huius loci sententiam non adsecutus Honuphrius Panuinius lapsus est in Rutilij vita, cuius haec sunt verba. Hic cum post: expletum praefecturae tempus ex urbe in Galliam ad auitos agros reuerteretur,& exinde Romam rediret.& infra. Itineraria dc ipse duo composuit,aherum dei tu ex urbe in Galliam ,' alteru vero de reditu ex Gallia Romam. Haec ille, cui dicendi genus, & reditus

45쪽

RVT. LIB. I. ADNOT. Isocabulum,opinor, imposuit. Rutilia svnicum sinade reditu suo Roma in Galliam itinerarium,in duos quidem partitum libellos, ut est videre, concinnavita 3 Romam venerantibuς J colentibus urbem, R mae degentibus.respexit ad genium urbis,ut infra. Et partem genii ,quem Venerantur habent Vel Deam significat,ut alibi. Inter sidereos Roma recepta polos.

Sine sinet sic Verg. I. Aaen. Imperium me Dededi. dc a. quaerenti oe tectis sine sine furentis O Pant oe quotiens possem numerare beatos. Iouidium videtur imitatus, qui Tristium libro tertio sitas qκater o quotiens non est numerare beatum

' Non interdicta cui licet νrbe frui.

Quotiensi per tertiam,&quinctam semivocalem scribimus, ut habent lapides, & libri manuscripti. Priscianus lib.xv. A quinque vero usque ad mille ita es producta desinunt adverbia, ut quinquies, sexies, septies, sic reliqua, ut supra d ictum est, a quot Vero& tot in,ns,terminatur, ut quotiens,& totiens. haec

ille. Sed & Pierius in 3. Ecglogam Verg. Capri, MVictorini auctoritate ide animaduertit,quamuiS Ca pii exemplaria vulgata mendosissima longe aliter habeant. Adeo autem veterum, tum librorum, tum marmorum consuetudo haec constantissima est , ut reliqua quoque adverbia contra etiam Prisciani sententiam per,n,& s, scripta passim inueniantur; cuius rei confirmandae gratia, testimonio lapidis vetustissimi, quem ad Urbem in vinea viri ornatissimi Sangalla, ti,& legi,& descripsi,utar.

46쪽

Io S. CASTAL IN

IN HOC PO MARIO GESTATIONIS PER CIRCUITUM ITUM ET REDITUMQVlNQUIENS EFFICIT PASSVS MILLE

6 Nasci felici qui meruere solo J Ammianus Ma

cellinus lib.xv.inquit,Simonides Lyricus docet beare perfecta ratione victuro ante alia patriam esse conuenit gloriosam. Ausonius Gallus in gratiarum actione ad Gratianum Imp. Damur enim multa n minibus,& est Roma pro merito.

Felici J Felix & felicitas sine diphtongo scribitur, id quod & Politianus iampridem docuit, & vetu

stis inscriptionibus confirmatur. In area S. Petri l pis erat ante tabernam quandam.

D. M.

MARCIO FLORO VIXIT ANNOS VI DIES VII ET MARCIO CANDIDO VIX ANNOS XVII MXDIIII MARCIA MEROE MATER INFELICISSISMA SIBI FILIIS SVIS DULCISSIMIS FECiT QUOD VOS DECEBAT MIHI FECISSE MATER ITA FATA DEDERvNT

47쪽

RVT. LIB. I. ADNOTIn hortis Carpensibus.

D. M.

AELIA FELICITAS CONIUX IULIANO CONIUGI BENEMERENTI HvNC TITULUM FECI In vinea Iuli j HI. Pont.Max. AEMILIA FELICITAS PIA VIXIT ANNIS XXXV. EX HIS PERTULIT CvM AEMILIO PARNASO ANNOS N XXIII. PEREGRINATIONIBVS VARIIS ET CREBRIS FIDE ADFECTIONE INCONPARABILI HAEC VEHICULO EVERSA VIA HOSTIENSIIII. KAL. FEBR. OBIIT. HUNC TITULUM POSUERUNT L. AEMILIUS PARNASusMARITUS EIUS ET IVNIVS NICERO FRATER EIUS

QUI LEGES ....

7 Romanorum procerumJ Papinius Statius lib. II.

siluarum,dixit. Ausonios proce res1 Ingenitum decus J imιλατικον ut innatum, insitum ingenitu apud Cic. multis locis, & de legibus, ingenita naturae virtus. Nonius etia Marcellus hoc dii utat de ingenerandi verbo. Pom poni j Porphyrionis locus emendandus est ad illum Horati j vem sum lib. I. sermonum lat. o. numqua tibi vitiorum infouerit olim Natura. te ipsum deniq. perspice, Ποhabeas aliqua vitia, aut ingenita tibi, aut mala com

48쪽

suetudine quaesita, ubi pro ingenita, ingenio in vulgatis libris legitur. & Symposius poeta quem nos in lucem e tenebris edidimus, in quarto Aenig

ma tae .

Ingemitum dicas ita pondere nemo grauatur.& Am. Marcell. libro tertio ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum, &graue, quod hoc ingenitum est pene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant acidentia secus in potestate existiment patronorum, & omnem certaminum exitum ijsdem soleant adsignare,& non viiijs rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensoribus irascatur. quem locum in gratiam causidicorum adscripsi.

s Semina λιrtutum demissi, tradita caelo Non potuere alijs dignius esse locis J Ammi,

nus lib. I . Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura,dum erunt homines,Roma,ut augeretur sublimibus incrementis foedere pacis aeternae virtus conuenit,atque fortuna,&quae sequuntur. Infra quoque virtutum omnium

domicilium Romam dicit. caeloJ per primam, & secunda vocale scribimus, ut in libris manuscriptis, & lapidibus, & eo que Romae in pulchro viridario Papae vidimus,cognoscitur.

33 curia J Senatus. Ouidiusa

curia

49쪽

RVT. LIB. I. ADNo T. 4 s

curia restabat claui mensura coacta est er curiam Senatum, per aulam Imperatoris domuignificari aperte Claudianus ostendit in sextum Honorij consulatum. Iure paludatae iam curia militat aulae. Et deco-sulatu Manlii Theodri quo iungitur aulae Curra.

13 vligiosa patet peregrinae curia laudi Nec putat externos quos decet esse suos. J Hue Pertinet Claudi j oratio apud Tacitum lib. I I. de

supplendo senatu ex Gallis. Maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina, simul in ciuitatem Romanam, & in familias Patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consilijs Rem p. capessa trasserendo huc, quod quam egregium fuerit. Neque enim ignoro Tullios

Alba, Coruncanios Camerio,Porcios Tusculo. & ne vetera scrutemur, Ethruria, Lucaniaque,& omni Italia in Senatum accitos. Postremo ipsam ad Alpes promotam, ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentesque in nomen nostrum coalescerent. Tunc solida domi quies,& aduersus externa floruimus, cum Transpadani in ciuitatem recepti, cum specie dedu-etarum per orbem terrae legionum , additis prouinei alium validissimis, fesso Imperio subuentum est. Num paenitet Balbos ex Hispania, nec minus ins-gnes ' viros e Gallia Narbonensi tra si uisse Z Manent posteri eorum , nec amore in hanc patriam nobis concedunt. Quid aliud exitio Lacedaemoni js, &Atheniensibus fuit , quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant ὶ At conditor noster Romulus tantum sapientia valuit, ut plerosque populos eodem die hostes, dein ciues habue-

50쪽

46 ΙOS. CASTAL. IN

Tit. Advenae in nos regnauerunt. Libertinorum filijs Magistratus mandati, non ut plerique falluntur, recens, sed priori populo factitatum est. At cum Senonibus pugnauimus, scilicet Volsci, & aequi numquam aduersam nobis aciem struxere 3 Capti a Gallis sumus, sed & Tuscis obsides dedimus,& Samnitium iugum subiuimus. Attamen si cuncta bella recenseas, nullum breuiore spatio quam aduersus Gallos

confectum.Continua inde, ac fida pax. Iam moribus, artibus, assinitatibus nostris mixti, aurum & opes suas inferant potius, quam separati habeant. Omnia P. C. quae nunc vetustissima creduntur, noua suere.

Plebei magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. Inu terascet hoc quoque, & quod hodie exemplis tu mur inter exempla erit. Oratione principis secuto Patru consilio, primi Edui Senator u in urbe ius adepti sunt, datu id foederi antiquo, & quia soli Gallorum fraternitatis nomen cu populo Rom. usurpant. Vide Cic.orationem pro Cornelio Balbo. Aristides de laudib. Romae ξενοs Γουδἰἰς zmς αρχροῖς ἡ π Iςεος α ξιος ανήρ. id est peregrinus habetur nemo qui vir sit dignus magistratu, aut fide. as Ordinis imperio,collegari que fruuntur

Peregrini consules creantur, honores adipiscuntur

ordinis imperio J Consulatum interpretor. Imperium enim pro ipso consulatu passim usurpari video Verg. lib. 7. Consulis imperium primu saeva'. secures caccipiet. Ouid. de Poto lib. .eleg. ad Graecinu. Ter quater imperi, laetus honore tui. Ibidem. Nam tibi finitum summo Grae cine Decembri Imp

SEARCH

MENU NAVIGATION