Jo. Mariae Lancisii ... Dissertatio de nativis, deque adventitiis Romani coeli qualitatibus, cui accedit historia epidemiae rheumaticae, quae per hyemem anni 1709 vagata est

발행: 1711년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

nos esse in viam redituros. At quoniam argumenti dignitas, atque ubertas strisbenti mihi majorem semper copiam re rum suggerebat; tandem intellexi, nos longe deerrasse ab eo. quod orsi fuer mus exponere. Idcirco majorem operi Claritatem . operaeque pretium conciliaturi , subsidiariam hanc Dissertationem tanto quidem alacrius instituere aggressi sumus, quanto magis eadem, non

tum libros nostros de Paludum Effluviis illustrare. verum illos quoque Μedicos, qui Artem potissimum Romae fi

cturi sunt, multarum rerum Cognitione instruere potest, quas eosdem scire oportet, priusquam ad curandos cives, vel advenas accedant. Μea etenim, im

mo Hippocratis ' sententia nemo Clinicorum alicubi esse potest vel mediocri

fama celebratus, quin ante omnia locorum . in quibus se velit exercere, cum Positiones, ac Ventos, tum aquas, & cs teras aeris , dc alimentorum qualitates quae urbium Coelum constituere viden

22쪽

SCRIBENDI. I

cipio alterius tantummodo operis membrum, seu audiarium erat,aliis modo adjunctis partibus, unum in Corpus coag

mentatum Tu, benigne Lector. Videbis.& fere id mihi, quod salsε Lucilius, eVenisse. dixeris: Mantissa obsonium vincit. IL Damus itaque non pauca desiderio jam pene publico, Videlicet, ut hominibus ex universo fere Orbe Romam confluentibus , aut confluere cupienti bus,statim occurrat. quae propria, ac suasit hujusce coeli natura . Inde namque facilius quisque cognoscet, quaenata ν' subinde qualitates, propter ea , quae interdum Urbi recens accedunt, sint adventitiae . Enimvero turpissimum rep taVi. quippe non civis modo , sed Roma nus ipse natus, ea per incuriam neglexisse, quae doctissimi Scriptores ρ, tametsi alienigenae, praecipuum suorum laborum argumentum selegerunt . Et quoniam reche Divinus Plato ad AN

Chytam unumquenque nostrum, ait , non

sibi solum , sed patria. sed parentibus , sed

amicis natum esse ; ideo studenduin mi-

A a. hi

Argumentum

auctori , Roma.o cisi a negligendum. ι Alex. Petro nius Civit. Cain stellanae Μarsilius Cain giritus Veron. Io:Baptista Donus Florentinus. de Romano a re copi Sc , ac diserte scripse

runt.

23쪽

ὸ ν 6 OCCASIO SCRIBENDI.

s hi duxi, ut & ipse deprehende em . Accaeteris intelligendum traderem . quid in Romano coelo laudandum, quid culpandum foret; quid possit, quidve in eo

nequeat emendari. Quanquam, ut ea quae medica quadraginta fere annorum exercitatione apud Gi es meos per me in hoc argumento animadversa fuerunt.

scripto commendarem, non tam mea muhi sponte deliberatum est, quam Amicorum Consilio . quibuscum non semel contra vulgatam de Romani aeris insalubritate opinionem disserui.

- inis p v. sia III. Itaque id primum omnium de- φν hvk '' naonstrandum suscepimus. Coelum R

manae Urbis suapte natura esse salubre, quanquam ob adventitias causas. nunc stagnantium aquarum , nunc pertina cium niVium , ac furentium septentrio

nalium ventorum, oc olim fuerit, & esse possit insaIubre.

24쪽

De Nativis Romani Coeli Qualitatibus.

argumentorum capita indicantur.

I c E T non ipse V, qui vulgi soli auctorata

duntaxat assensu , vel nudis Ita auistoritatibus de rerum n, tura soleam judicare , inficiari tamen nequeo , sapiemtissimorum Scriptorum judia

cium , ubi experimentalem materiam tractant, momenti habere plurimum. Non quod iratura opinionibus contemnenda.

hominum, ac sententiis obsequatur; sed quod illi Veritatem, propriis plerunque sensibus haustam, expeditius Lectoribus propinent; alienisque labo-

ribus , & experimentis magna nobis rerum cognoscendarum accedant compendia. Qua de reta

DISSERTATIONIS

25쪽

a Lib. s. suae Geographiae.

Stratinis lauder. Romanus ager suapte natura sa tabris, interdum aquis haerentibiarinsalubritaιe lainbo ratab per totum comment. de stis Ilib. Rom.aer Marstitis ci

gna res commen datur a

c DE NATI v Is ROMANI nativam hujus coeli elementiam ostensurus, a Strabonis o testimonio incipiam 3 hic namque. Auctor , ut gravis est , & verax , ita Romani nominis minime assentator . Huc accedit, quod inter priscos Geographos nemo plures Mundi plagas lustravit, aut majori diligentia descripsit. De salubritate igitur totius agri Romani, praeter nonnulla loca, in quibus subsidunt aquae patuitres, haec ait: omne Latium felix est, in omnium rerum ferax , exceptis locis , quae palustria sunt, atque morbosa , qualis es Ardeatinus ager inter Antium, in Latinium usque ad Pometiam, in Setini agri quedam, circa Tarracinam , in Circe m. Itaque Romanus ager, ubi a lymphis,

utcunque haerentibus, vindicatur, salubri coeso 1uapte natura gaudebit; ubi E contrario, propter habitantium incuriam, vel impotentiam, udus, ac palustris reperitur, non terrae, aut aeris, sed aquarum culpa, Omnino morbosus occurret, qui-cum conse-nant Dionysius Halicarnassaeus, Andreas Baccius, aliique. II. Sed, ne auctoritates congerendo, nimium a selidiori demonstrandi ratione, quam per propria potissimum experimenta in animum nostrum induximus adhibere, longὸ divertam ; inter politis simos Scriptores unum Marsilium ρ Cagnat unia, cui plurimum nos debere fatemur, testem cita ville satis erit, qui integrum commentarium de Roma-

26쪽

COELI QUALITATIBUS. 7 ni aeris salubritate , multigena eruditione rese

tum, exaravit.

III. Quod autem firmo experimentorum comcursu Romanum coelum, ubi stagnantibus aquis non inficitur, natura sua sit omnino silubre, ac temperatum, ea prosecto perspicue demonstrant, quae tanquam cause bonitatis aeris ab Hippocrate ρ peculiari libro indicantur, stilicet primo ς ει aeristus Urbis; secundo venti, quibus libere pessi tur; tertio bonitas aquarum dulcium; nostremo

terra, quae fertilis est, ac simplicibus theriacalibus serra Romania

redundat. Neque porro ab eodem sevo abludunt totidem argumenta, quae, licet ab ipsius aeris e&ctibus dedueantur, adhuc tamen innocuam , ac mlutarm ejusdem indolem confirmant. Nimirum primo optimus Roman mim color ; deinde acre μ δε eorundem ingenium , & fraves , temperatiquetis mores; tertio morbi vernaculi apud cives cauia viventes, per se sere nulli; tandem multitudo senum, qui nostra praesertim aetate benὰ, tranquil-Ieque incolunt Urbem. IV. Haec igitur singillatim, diligenterque pro- Dis veritatιι banda aggredior, ut exterae Nationes intelligant, me ad haec scribenda animum appulisseveritatis potius amore, quam Patriae. Sum

27쪽

armo p rationum diversia ti maxime con gruis

Situs Vrbis a falubritate laudatur. C A P. II. OC primum demonstrandum nobis proponimus, quoniam Hippocratis testimonio, tibi quis ad urbem sibi incognitam perῬenerit, ejus Amneta considerare debet. Quanquam 'vero ad situm urbium multa pertineant, duo tamen prae

cipue sunt a Medicis cognoscenda; primum, an illae

an monte, an in plano, an in mixto loco sint positae; alterum, quomodo eaedem ad coeli aspectus , ac piaecipue ad Solis ortum, atque occasum se ha

beant.

ΙΙ. Utraque autem animadversio sedulo inspectori ad commendationem Romani aeris concurrit. Etenim Roma, mirabili certὸ vel casu, . vel consilio, vel etiam necessitate cogente, ut Strabo si putavit, inter nitidissimos colles, amplas Iconvalles, latamque planiciem excitata fuit, ut ex tot inter se non diversis modo, sed quasi contrariis locis mixta quaedam ex omnibus consurgeret atmosphaera, cui postmodum non divertamodo, sed quasi sibi contrariae, ad eam conflu-

.... a xurae

28쪽

COELI QuALITATI Bus. 9xurae Nationes facile, brevique possent assuescere. Aer enim cum sit fluidum corpus, quod a Sole potissimum , Luna , ac ventis inaequaliter pellitur , perenni motu agitatur: hinc subtilior aer, qui colles transcurrit , minimo negocio ad amplas valles latis nostro aevo, non angustis, quemadmodum Ciceronis tempore, itineribus pervias descendit, vicissimque solvitur, ει ascendit alter, qui in convallibus nunc elatioribus redditis propter priscorum ruinas aedificiorum, super quae novae aedes extructχ sunt) lentὸ circumfluit, quique a domorum ignibus, a motibus salientium fontium , pulsatarum campanarum, Se discurrentium civium sursum etiam premitur , atque urgetur.

Quapropter hoc 'itulo Romanum coelum tam Romanum ea

iuvenibus, quam senibus, nec biliosis modo, sed etiam lymphaticis temperamentis facillime con- .

III. Tum de illud compertum est, Urbis atmosphaeram , sicuti ob mixtisormem, blandam- que naturam, propter allatas conditiones, sanis quibusvis . corporibus Ocyssime accommodatur ; ita aegris, ex chronicis morbis laborantibus, sola aedium mutatione a locis humilioribus in editiora , veI contra, summuni asterre levamen; ut multos idcirco, quibus mors impendebat, simplici hoc me-

clicamine aeris pa111m ereptOS spectemuS, nostra medieamine a--

praesertim aetate , qua sentim, auctus cum divitiis

29쪽

locata.

ro DE NATI v Is ROMANI populus, novis excitatis aedificiis, colles, quos olim reliquerat, rursus stequentat. Aer vero colislium, Columella teste, calore, ac frigore temperatus est. Quinimo hic, atque illic exiccato in vallibus, quod jam udum erat, solo, multae Urbis regiones, quae temporibus Alexandri Petronii,& Io: Baptistae Doni, propter lutosum, putidumque statum damnabantur, nostra aetate Omuino .clubres evaserunt.

IV. Sed cum alicui videri possit Urbis situs,

nec plene descriptus, nec satis laudatus, nisi cum caeteris, ac potissimum cum finitimis plagis comparetur ue merito eruditissimus Cagnatus demonitrare contendit, Urbem Romam superiorem potius Romani agri partem ) ήn Italiae meditullio situm habere, quod, apposita icone , graphice etiam ostendit . Est insuper Urbs quinti Clia malis locus medius , cujus tum dies , tum nox longissima horarum est quindecim. Proinde non injuria I urius Camillus gravi apud Livium 1 oratione Romanam plebem retenturus, ne incensam, ac dirutam per Gallos Urbem relinqueret, atque Urios commigraret, ejusdem situm his verbis commendavit: Non sine causa Dii , bomine que bunc Hrbi condend)e Iocum elegerunt , falώ berrimos colles , flumen opportunum , quo ex me diterraneis locis fruges deviebantur , quo mariti mi commeatus accipiantur : mare vicinum ad

30쪽

COELI QUALITATI Bus. IIeommoditates , nec expositum nimia propinquitate ad pericula classum externarum: regionum Italia medium ad incrementum obis natum. tinice locum. Quod fusius alibi idem Livius, de post illum Plinius ι junior tractarunt argumentum a

V. Uitruvius - quoque Geographiae, atque Astronomiae peritissimus , huius naturam coeli in hanc sententiam descripsit: Placuit , ut inter spatia totius orbis terrarum, regionumque medio mundi, Populus Romanus p deret fines; namque temperatissime ad utramque partem,stcorporum membris, animorumque vigoribus praefrinlitudine sunt in Italia gentes : quemadmodum enim μυis Stella inter Martia ferventissimam , in Saturni frigidissimam media currens temperatur ; eadem ratione Italia interseptentrionalem, meridionalemque ab utraque parte mixtionibus temperatas, in inviaias babet laudes. Itaque eonfisis refringit barbarorum vires orti manu meridianorum cogitationes. Ita Diona Mens cilitatem Populi Romani egregia, temperataque regione collocavit , uti orbιa terrarum .imperio potiriaur . Liquet igitur , Urbem , etiam cum Universitate comparatam, loco positam saluberrimo, ac temperatissimo. VI. Praeterea, cum Roma in medio latissimi agri suerit aedificata, liberum liabet Solis tum

SEARCH

MENU NAVIGATION