Hardewigi Dasselij IC. Panegyricus, de illustrissimi et generosiss. ducis Ernesti, domini Guuilielmi iunioris Brunouicensium ac Luneburgensium principis, ... laudibus, &c. ..

발행: 1593년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

bernatoribus utitur. Si imperiorum est fulcrum,prmcipum ac generosiorum auctoritas: eorundem peltis contemptio: quis bonam de illius gubernatione spein concipiet; qui,dum se primo ipsum contemnit,nec qua est veluti statione a Deo collocatus conliderat, vilem abiectumq; sese reddit Θ si nihil difficilius,quam recte aliis praeeste:auget hoc ipsum iugi impatiens hominis ingenium, quis eos Omnis periculi eYpertes esse non sicas acuere, vepena parare existimat: qui omnibus generis sese vitiis sidant& pol unt. Neq; enim tecti illa occultati; haberi possitnu sed in stir verticae in facie, aut praecelsa aliqua in arce incendij exorti, sunt conspicua omnibus: nec quae fiunt modo,carbone notantur: verum etiam ioci nonnunquam,& nescio quae alia, in sermones hominum veniunt: nec reipsa sed auctorum dignitate aestimantur: detrimenti quoq; adferre plurimum consti euerunt. Non prosecto ulceribus ipse scatens, aliorum utiliter morbis medebitur inon coeco luminibus orbus dux commodus erit: non lapstim lapsius eriget: non vitae ab aliis ratim nes reposcet: qui suae reddere nequit: non de alimrum seuerEpcccatis iudicabit: qui in seipso, qua corrigi,damnari, puniri queant, & plurima & maxima sentit. Exempla porro illustrissimorum primcipum quantum quaesb apud subditos ponderis momentiq; habente

com mitur inquit illiὶ orbis ad exemplum: uecsic inflectere sensu

32쪽

Humanos Hyria Pasent: qunm Pita regentis, Mobile mutatum per c um principe Phl'Et praeclare Cicero: non tantumali esse docet, principes peccare: ouantum illud: quod plurimi eorum imitatores nunt: vitia in ciuitates infunduntur atq; ita plus exemplo quam peccato nocetur. Pauci enim atq; admodum pauci, honore &gloria amplificati, vel corrumpere mores ciuitatis, vel corrigere possunt.

Quo etiam pertinet Orestis illa vox ad Pyladem, apud Eurypidem in oreste: .

Quid de maculis illis nunc dicam,qua male turpiterq; vivendo, illustrissimoruin Principum, maiorum ac parentum cineribus atq; ossibus inuruntur. Vt enim maximam illi laudem merentur, qui oblauris parentibus orti, virtute & rcrum gestarum gloria ad sumniiiiii honorem & fastigium evehuntur: Sic qui maioribus degcnerant laudemq; eorum , turpissima vitiorum labe aspergunt, nequidem in numero habendi illustrium, generiniorum, nobilium videntur. Cum Aristotele teste nobilitatem nullam ob causam aliam veneremur magis, quam quod meliores ex melioribus oriri existimamus : cum nobilitas vera, non generis splendore: non fumosis maiorum imaginibus: non parentum praeclare laud alliter ii actis, verum sua cuiusq; virtute con-

E sistat:

33쪽

sistat: eum deniq; nobilitas iuxta Platonis asse tionem generis quidem sit splendor & dignitas,

sed non alninde, quam ex virtute. Etenim quando nobilitas a virtute originem ducit: non secus ac riuiis ex puro I perlucido fonte manans, si cloacas & purgamentorum receptacula praeter lapsus fluentum inquinarit, noniain limpidae aquae,sed coeni aut lacunae nomen obtinet: ita snobilitas a virtutis studio, id est, a sita scaturigine desciverit,discedit quoq; a se ipsa, & nobilitatis noemen amittit. Id quod non dico Illusti issime Princeps ad excitandam hanc in te virtutem' currit enim sua sponte,ac naturae quodam impetu fertur,ac procliuis labitur in omnem laudem quam ad illustrandam tuam gloriam,ut homi ncs in ducatu Lune burgensi, ut sui moderandi potestatem, quasi habenas quas ana tibi tradiderunt, videant te habere non Iblum domi nata fomenta, scd in pectorc etiam tuo inclusa semina illius virtutis, quam a te expectant, at l, cxpectare debent summe summam.

Sed ne sermoncm latius vagari sinam, praeser tim cum breuitati studere proposuerim: unde Paulo ante digresia est, eo nunc reuertatur nostra Ora

tio.

Quid nunc dicam de ipsa religione in Idirum optimum maximum, tibi sane ab incunabulis ut aiunt

34쪽

aiunt atq; ipsa natura insita P quae prosecto inter caeteras virtutes tuas,splendidissilia una veluti sistare sydus inter minora sydera ita fulgeat, semperq; fulserit,ut adolescentiam vix ingressius, statim vcram de Deo religionein & Augustanam verae fidei confessionem sedulo amplexus es,siquidem Cel.T. non ita pridem in suscepta gubernatione se erga suos ibenigne declarasse accepi, eum sese & esse iam &

deinceps fore, qui miseris hisce temporibus extilce-iata atq; as dicta Eccletiae membra foueat religioni vetae in ditione Luneburgenti hospitium concedat semina extinguat, elidat fibras:auertat alia quae pios, tum docentium quam discentium coetus turbare, conatus retardare praeclaros posse videntur. Novit nimirum Cels Tverum esse id,quod uno prudentes omnes ore affirmant. Reipulu fundamentum firmissimum puram synceramq; religimnem esse. Scit non politiae saltem, sed & Ecclesia nutricios sacris in. literis pios principes appellari: Nouit hac sine meram stulticia in humanam esse sapientia in inutilem iusti cognitionem: furorem atq; insaniam fortitudinem: mancas & imperfecitas virtutes alias: non erga magistratus fidem: pietatem in parentes: in patriam charitatem: mutua vita contineri conseruariq; ossicia posse. Quo deinde & illud loco nuineroq; habendum, quod non minus cognitum iam ante nobis est evploratum, eam T. Cel. seniper animo infixam cu-E a ram

35쪽

ram re, ut literarum in sua ditione studia sisreant,ciuili in recte liberi informentur, bonis artibus linguis imbuantur, ad omnes honestatis pietatisq; partes zducentur. occurrunt scilicet T. Cels Romani illi sortissi mi atq; nobilissimi, Catones, Scipiones, Caesa res, Pompeii, Imperatoreg quoq; longe laudatis

simi, Constantini, Theodosii, & alii, qui ut

doeti ipsi fuerunt; ita literarum fautores, patrOni literarum, scholarum proinotores summi Exti

terunt. l i

Excitant T. Cel: eommoda illa qux ex bonis laudabiliterq; constitutis scholis, educatione iuuentutis diligenti promanare, atq; ad omnes Reipub sese diffundere partes conlucueriint& plurimatu maxima. Sine artium atq; doctrinarum admini culis publica negotia, recte feliciteri; tractari atq; peragi non posse eadem intelligit. Et ut hoc de animo iudicioq; praecli aro T. Cel.

graulamur: ita, qua par est obseruantia ab ea contendimus, in eodem constanter permanere, sicq; statuere dignetur: nullam inagistratibiis ad sartatu tectam Reipub. incolumitatem conseruanda in: ad bene de exteris merendum : ad veram, perpetuam,sblidamq; gloriam parandam viam magis eXpeditam esse: quam Ecclesiam & scholas fouere, tueri,& a ruina atq; interitu prohibere. Iam mihi videor Princeps Illustrissime potiores partis suscepti a ine muneris peregisse, cum de vir'

tutibus l

36쪽

LA D. HAR. Dass. PANE

tutibus tui pietate, anctitate morum, & religione ipsa,id quod scio a me maxime requiri, non quidem pro merito tuo de expectatione verba fecerim. Vna vero religio est,in 'qua tanquam basi,& firmamento sunt ornnes regiae Hrtutes constitutae, ut neq; sine religione esse ulla virtus, neq; ulla resigio esse sine

virtute possit,quae ipsa diuina virtus cst, unde caterae tanquain a fonte manant... Eius enim ea ratio est,ut in nemine illae virtutes

esse possint, quibus munitum te Princeps praestantissinae ad Ducatus Luneburgici gubernationem descendisse ostendimus, nisi a.Christi religione sanctissima ea hausta habeat. Quis enim ilistus csse, quis sapiens,quis fortis,quis moderatus potest, qui

non compressas animi perturbationes omnes & affectiones habeat, quod est unius religionis opus ut maxi in una, sic disticile imprimis atq, arduum' ADeo,qui est fons omnium bonorum, haec petenda,

non e Philosephorum scholis; est a parentum disciplina petenda, qui ipsi castis moribus atq; integri ab omni sagitii tabe,siti similes liberos,qui Rcipub.praeessent, esse voluerunt. Verum satis non est, ct haec& alia, quorum inctilo mentionem fecitnus,subditos agnoscere, mirari

l&suspicere. Sed & illud requiritur: ut quid subdi tomim vicissim sit muneris atq; ossicis perpendat , deq; obedientia cogitent, quam Illustriss. Ccis. I. a nobis necessario postulat.

37쪽

Quid enim cia, quod vel publice recte administrari, vel institui priuatim commode, vel deniq;omiamo conii itere, aut ad temporis sese tueri punctum absq; ob aedientia possit. An non uniuersa haec mundi machina conditori moderatoriq; suo praepotenti Deo p iret: cidem maria obediunt, ol, temperant terrae: dictis audientia caetera sunt clincta. Qu id vero bon i ab eo expectari homine potest, ini nec rationi, luxuriantes cupiditatum impetus ad certam notanam dirigenti paret, nec pia axq, cordata aliorum audit consilia, nec magni increpationes facit, illud plena Cyclopicum manu collaudat : ἁκάa ιυλν OVAVO: Cuius ergo non dicam impietatis aut α cepi;iiir,sed furoris potius esset atq; vel lae,eius detrectare imperium,parui consilia facere, uilla ridere,spernere mandata, qui siue potentia spectetur siue ob oculos constituatur clementia: sit i prudentia consideretur, longe aliis antecellit,

qui non priuattim sed publicum commodum spectat: qui iisdem, quibus nos, & amicis & inimicisi utitur,cx ii milibus rebus & damnum sentit di emo dilumen tu in P rcipit, lPostremo silperest, quoniam longiori admodum

tuae laudis commemoratione aures tuas defatigari,qira in meipsum satrari sortasse contigit, ut mentcs nostras exultantes, & non paruam animorum iam strorum gaudentium vim atq; alacritatem adducam: Quam quidem adeo magnam incredibilemq;

38쪽

lena j; imprimis concepimus,quod cum uniuersum Ducatus his neburg. commodum & utilitatem cernimus , eam expectationem prae te ferre, spemq; accertitudinem praebere existimaris, quam quispianal ullo unquam exacto temporc vel inspectione iso

ponderit, vel reipsa nunquam fefellerit. Felix igitur faustusq; illuxit T Ccis candidissimus dies, qui te Ducali huic regimini inaugurauit, & nos omnes maximi voti compotes recididit. Sed cum mentis gaudia exprimere dc causas explicare arduum sit, animorum sensus oratione adaequare dissici timuin habeatur: imitabor in hac parte Timanthem pictorem egregium, qui in depingenda Iphigeniae imolatione cum paterni moeroris acerbitatem dignis satis affectibus exprin ei e non posset,velauit eius caput, suo cusq; animi iudicio reliquit existimandum. Existimo sane non aliter posse debitum gratula-atonis ossicium a me impleri, nec aliter cicacius posse pium, humilis & dcuotae oboedientiae oblequium praestari, quam si in praesenti hoc bi cui Pa-

negyrico tibi Illiis risi. Princeps de in Lugurationis festiuitate, uti par est .ic decet, gratula rer. Itaq; unde initium suinpicrat, eo nunc t et eI ta tur oratio. Gratulamur tibi vehemen et ,I usti ist meacgenerosissime Princeps, te Omnipotcntis L ci nurii ac

. ineriti,

39쪽

Dti h R. N. D. C. BRYN. ET L v NEM

meritis tuis in ista antiqua maiorum pulcerrima sede collocatum: quae non facile iudicari potest, an plus licii subli initate sita dignitatis attulerit, quam tu illi ob egregias virtutes tuas ad

dideris.

Nihil enim tam praeclarum, nihil tam sin gulire nobis proponere valemus, quod ad gu uernandam prouinciam Luneburgicam spectet, quin id in Cessitate tua plurimum cxcellere &copiosillime supcreminere videamus Nec sine hoc de te immerito dici potest: I ucificer iste matutinus mirificum splendorem ac coeleste iubar secum afferens, radiis silae claritatis antς oculos nostros enui sit. Nobis quoq; plurimum gaudemus, cum Dinminus populum suum pacilico, fideli, pruden tillimo ac vere innocenti Duci commiserit, quicos diligenter & egregie defendere ac regere sciat, velit, pol sitq;.

luari si ille, ut coniunctis votis & animis a Deo Opt. Max. qui nucii suo coelum temperat, & shla terrarum ultimarum, preceinur, ut quoniam non sine coelesti consilio Cel. T. huic ditioni gubernatorem constitust, te longissima vita beet atq;

40쪽

atq; sospitet, & magisterio spiritus sanisti uniuersiis aetiones tuas dirigat, gubernet, feliciter, omniq; benedictionuin genere locupletet: Consiliam um tuorum animos prudentia & picta te illustret,ut nihil Cel. T. suggerant, nihil consulant neq; cupiant, quam quod ad T. Cel diui nae gloriam, & omnium pertineat salutem.

o CHRISTE mitissime, ad te suppli

ces confiigimus, tu fluctuantem Ecclesiam tuam, de hane ditioncm' confirmes, tua haec pro missio est, tua coelestis vox, nauem Ecclesiae tuae agitari subibus posse, obrui non possc. En tempestas, en fluctus; Hostis externus in Germaniae finibus constitutus ex ultima barbaria, Hrinsariam, Croatiam, Austriam & vicinas regiones affectat: Tu hostem illuusChristianissimi nominis Turcam immanissimum, ab aris templisq; tuis, a vita fortuni'; omnium nostrum arce inec lucem verae religionis in hoc Ducatu accensem, &utilissima literarum studia in iis plantata inter ruinas mundi®norum, variasq; confusiones cxtingui & aboleri sine: inimicos quoq; nostros, qui impia consilia aduersias nos interunt, aut ad sanitatem reduc, si id potest, aut si non potest, in illorum capita cogitatum scelus conue

Age pater, respice quae petimus, stippedita, quae non intelligimus, praesta quae petere nec ausi,

F nec

SEARCH

MENU NAVIGATION