장음표시 사용
121쪽
xxv. Ulterius yrobatur Ea- heriaem in Lirinensi tractu longas
XXV. tentata , Eucherio causa esse potuisset , ut ab Insula Lirinensi ad agrum Aquensem tenderet, cum haec xxv. leucis & amplius a castris hostilibus sejuncta es t , quam locus ille Aquensis territorii ad Druentiae ripam designatus qui Arelatensi fuisset pene conterminus 3 Unde quanto magis erat iste periculis , de infestationibus obvius, tanto magis Eucher tum conduxisset ex in in Insulam vel vicinam commigrare , ubi omnia tuta , εἰ pacata erant. Namque Gothi non tunc ex Italia in Provinciae nostrae regionem Varo finitimam; sed ex opposita Hispaniarum S: Septimaniae parte ad Rhodani amnis & Druentiae fines penetraverant , ut Arelatensem obsidionem ad exitum perducerent. Igitur hae partes duntaxat bellico discrimini patentes, nostrae ab omni metu immunes erant. Nec puto impressionem illam tanto terrori esse potuisse. Si ad eam respexit Idacius in chronico ubi ait : per Aetium Comitem haud procul de Arelate quaedam Gothorum manus extinguitur Anaolso optimate eorum capto. II Ex Eucherii luculento de Eremi laude tractatu, post annos duos ab hac obsidione ad Hia lurium Arelate revertentem dato, constat, quod
& pluribus alibi statuit Gi fletius, opus illud
Lerone scriptum fuisse , ac si cum ibidem Euia rius mansd, argumento esset, eum huC ex
agro Aquensi commigrasse si istheic uspiam lares habuit, ci
122쪽
III. Illam Eucherii in insulis, vel adtiguo
continenti remansionem satis innuit Cassianus suas ad Honoratum & Eucherium collationes intermedias dirigens ; nam dum eos jam necessitudine invicem obligatos & communibus Anachoreseos studiis accensos praedicat, abunde indicat illos domiciliis, non admodum dissitis , inter se fuisse disjunctos. Id enim observavit adhuc Scriptor iste, in posteriorum
'collationum suarum editione,quam Praepositis Monasteriorum, qui in Staec adibus erant, quatuor omnino dedicavit.
IV. Imo jam sua Sueberius ad Hilarium Epis. tota Lirinum pro sua diserte cognoverat i etenim ait: Cunctis ει ι locis reverentiam Lbeo, procipuo tamen Lirinum MEAM honore complector. Quibus verbis recognosci. debet Eucherius seipsum Lirinensum institutis addixisse , & ab eorum vicinia pedem non retraxisse , cum Anacho resim profiteri voluit, nam in ejus Iaboribus exercitabatur quo tempore ad Hil rium scripsi anno ut notavimus CCCCXX-vII. V. Paulinum jam Episcopum Lerone Lud rium cum Gadga reperisse , & litteris consalu lasse, venerandi propositi opera curantes , dc studia exercentes superius observavimus. VI. Quod autem ibidem vel in proximo monte perseveraverit egregie confirmat Eu Aerianarum homiliarum trias a Luca Holpenio,
123쪽
72 Pro unico Euc eris nuper publicata , in quarum prima Eucherias
adhortationem habet ad Lirinenses Monachos cum nondum esset Episcopus. Eos enim sileaffatur : Manendum est in hoc eodem loco , ut tenemtibus nobis quod tenemus , non ahι coronas nostras a
ripiant. Ex quibus profecto se Lirinensium sodalitati adscitum prodit, manifestatque quo sensu Lirinum suam alibi dixerit. Homiliam illam porro ante adeptas insulas ab Eucherio, ut notavimus, recitatam etsi satis evincant adis 'ducta verba, subsunt adhuc alia , post ejus finem, quae rem evidentius ostendunt. Ea qui-gem praecedentibus contexuit Holpenius, quod ita procul dubio legeretur in Floriacens , quo usus est M S. codice. At diversi auctoris opus esse res ipsa clamat, est enim in his pii Monachi Cento, qui Eucherii paraenesi mirc affectus, conceptum super hoc suum ad membranae oram signavit, quem exemplator imperitus, ut fieri solet, cum ipsa opera confudit. Sic namque philosophatur Commentator '. Sa vator noster loquitur: non potest civitas abscondi supra montem posita, &c. Recte ergo tam d. tu bis lucerna sub monasterii modo constituta ad Ecelesiae translata est candelabrum. . . . Exalta beati sime Pontifex cui tuba vocem tuam: caelitius edissere populis , revela quem in secretis essedisi thesaurum tuum , me. Simili clauditur animadversione Consequens ad Monachos homilia, post quam eodem pextus tenore legitur : haec audientes t Mo
124쪽
nachi) tacitis ora lachrymis rigant, &c. Quod autem priscus ille Paraphrastes agnoscat tam illustrem lucernam a Monasterii modio , ad EcclEM candelabrum este transiatam , aperte indicat Eucherium istam ad Monachos homiliam recitasse, antequam renuntiatus esset Episcopus. Quod vero subjungit de Thesauro quem in secretis effudit, haud inepte rursus alludere posset ad illa penitiora Leronis vel montis adtigui secreta , quae praecipue coluit Eucherius, de a quibus non nisi raro dilapsus est, ut Lirinum μam reviseret, beatorumque insulanorum aspectu , & colloquio refovendus eos invicem refoveret. Quod autem S. Orator iiDdem inculcat: in hoc eodem tico manendum, e c.
Satis etiam innuit hanc in eodem loco stabilitatem summo ipsi in studio ac pretio fuisse. UII. Eundem vero ex Lerone insula, adpropinquam Lirinum divertentem , & in hoc
eodem loco seu tractu perseverantem nobis egregie retractat Hilarius ipso an . CCCCXXIX. quo suum in Honorati obitu luculen tym sermonem recitans ait: unde aemulus eius Honorati virtutis Eucherius in proxima ab ipse degens infula. e. quae fortassis ad praeteritum etiam tempus referri possent , nisi quae praeeunt, dc
mox consequuntur, rem praesentem determi
VIII. Namque uti Arelate Hilarius , ita Lirini in Honorati funere peroravit Eucheriu1,
125쪽
oratorum sanc par nobilissimum. Iste porro post eximiam, numeris omnibus constanatem ii, stitutam comparationem Arelatenses, inter & Lirinenses Honorati praesentia alterius vicibus cohonestatis, & illos quidem nunc exuviis corporis locupletes, hos virtutum anima, meritisque adauctos inde subjicit, quod Lirinensis institutor tanquam alter Mostes per se sicem ducatum Eremi patejecit ingressum , Apostolicaque regula praecepta ex utroque composita restamento , velut duas tabulas detulit de institutione AEgyptio
rum Patrum tanquam de monte virtutum. Quam
de institutione . Egyptiorum Patrum susceptam disciplinam ideo refrico quia ad Eucherii venam hele internoscendam magis conducit , qnippe qui alias in epistola ad Hilaritim istud argumenti pr occupaverat, dum eundem H norarum exqui suis laudibus prosequitur quod ejus opera jam exhiberet Lirinum : n. senes sibi qui dissis celialis, AEgyptios Patres Gallus nostris intulerunt. Iam vero eum obiisse Honoratum anno CCCCXXIX. certa doceat Chron ologia, residuum est , ut hoc etiam tempore Eucherium Lirinensis tractus cultorem agnoscamus
IX. Denique quod ante me notavit Neopb. Rainatius,) in eodem secessii scripta est altera ad Valerianum epistola , quo prior ad Hilarium ab eodem Eacherio missa fuerat. In illa siqu1dem Vasirianum ad christianam philosophiam
126쪽
& seculi contemptum invitat exemplo Via ii ad religiosam vitam nuper Conversi. Habet auistem : De pelago negotiorum tuorum velut in quenda, Prosissionis nostrae portum prospice, proramque converte: unus hic portus est, in quem nos ab omni mauantis seculi Jactatione reseramus. Sic enim antea de Lirino dixerat : hae procellosi nauyragia mundi effusis pissimis ulnis , receptat s vel) receperat verarentes,c e. At heic ita emper ad haec alludens prosequitur: Heie statio fidissima e r quies certa; heis late recessus exclusis fluctibus plet. Heie blanda tranquillitas strenum renidet. Huc cum fueris delatus, tuto navis tua post inanes labores, heie ad Chriss anchoram fundata retinebitur. In his certe ubi professionis suae portum Valeriano Eucherius indicat, haud dubie Lirinum intelligit, & illa tam affectata mentio porrus, fluctuum, jactationis, pr cellarum, flationis , tranquillitatis, fr- , navis, &anchorae insulas prodit aut adtigua Lirinensium secreta ad quae navigio tendebatur, & quorum se heic inquilinum rursus insinuat. Cum vero illam epistolam anno CCCCXXXII. ab Eucherio dictatam inter eruditos conveniati, dc rursus hoc vel sequenti anno cum ad Cathedram Lugdunensem raptum esse certa chro- nologia deducatur ἔ consequens est, ut fateamur ipsum , continenti mora, & usque ad delatas insulas, nostra in regione permansisse. Vetum si nulla ex parte occurrere potuit quamobrem Euclarius insulam aut interjaeenet
127쪽
tem oram deseruerit , cunctaque ex adversos abilem ejus in hocce tiactu remansionem determinent, ecce iterum explorata fraus impostoris ad hoc unice intenta, ut pro Lirino& Lerone vel his vicino po uiso monte agrum ad Druentiae ripam experite supponeret nam
si marinam stationem vel oblique pro primo Senatoris conversi domicilio designasset, verebatur homo planus ne suς confessionis indiciis quibusvis aliquando proditus ad vetae historiς ampliorem indaginem legentes excitaret. Quod ut omnino prς verteret flentiorem penitus obvolvere tutius credidit. At
quanta quaeso supinitas hominis 3 quanta de suo ausu fiducia , ut sibi persuadere potuerit Eucherii secessiis locum, ipsi utinet Eucherii stiloe,
tam splendide signatum , Cassianique , Hilarii,
Paul ni, aliorumque delineatione, aut prς Ο-niis celebratum ex facili posse dispungi & alio locari 3 Porro in fartorem scripsisse aut potiusta dasse narrationem suam circa annum DCC. conjicit Chimetius. At nisi rem indicent MSS. Codd. quos non vidi, hominis hebetudo quid posterius denotare videretur. XXVI. Caeterum cum hςc Eucherii retrus historiae 2 ' . intemeratae sit fidei, quam utique omnia Mar- TZib. tyrologia, Romanum, Uuaia , Adonis aliaque
adtiguo. innumera probatae auctoritatis documenta jam excussa reddunt certissimam. Consentaneum
est, .ut ejusde specus assignetur positio hoe
128쪽
in solo quod perseveranter incoluisse tam variis ex monumentis perhibetur. Illud vero solum aliud non esse ab Lerone insula, vel contermino 'capo uiso monte jam evicimus. At quod in isto monte seu territorio collocari debeat plura faciunt monumenta e quibus praecipua censemus ista. I. Quia Lugdunensis Antistes hujus secessus desiderio prae aliis exarsit, dc ad ejus opportunitatem totus conver-
sua eam in quietis suae locum ijamjam praclegisse videbatur, ubi descriptionem illius tam
eleganter inumbrat, atque celebrat in suo ad Hilarium de Eremi laude libello. II. Specus ipsa eodem in monte conspicua, & in imis vi Lceribus rupis naturaliter effossa sat illam quae in actis delineatur exhibet, quanquam' talem prorsus fuisse alii Scriptores haud testentur, sed simpliciter Eucherii in spelunca retrusum declarent. At nec alia in toto montis ambitu desunt istiusmodi latibula SS. Anachoretarum thabitatione consecrata , quorum unum vel plura colere, nostro liberum fuit. III. Sacrum quod vocitamus Antrum S. Eucherio post S. Honoratum pro domicilio cessisse vetus apud NOLtrates traditio est, quam juvenes admodum a viris e Ciero praecipuis ex Majorum assertione testimonium perhibentibus accepimus. IV. Supernae coruscationes quibus pii advenae locum istum religiose lustrantes saepissime pem funduntur, continuo ad praepotentem n .m-
129쪽
xx v II. Specus index sed splendidus ex actis
norati, Eucheris , Caprassique tanquam peculiarium olim specus inquilinorum intercessonem apud Christum referuntur. U. Ibidem porro B. retrusum inter ipsa suae ad Lugdunen in Cathedram assumptionis tempora permansisse gravis inde conjectura deduci potest , quod Salonius filius ejus natu major, post primam ab
Hilario acceptam Lirini institutionem, traditus est cxcolendus & consummandus miscentio quem tum ab eadem Lirinensi insula aqua nomen sorti tus est in montem adtiguum secessisse, ibidemque commonitorium ad ver sus haereses elucubrasse nuper subindicavimus , quod de alibi suo loco pluribus exequemur.
Sed haec omnia quantumvis gravia, levi Lssima videri poterunt, si cum illo componantur observato recenter tractus illius indice perinsigni, cujus nomenclaturam adhuc retinet hodierna dies actis Eucherianae Conversionis non modo conformem sed prorsus eandem. Docet enim pars illorum prior in qua Tulgae reclusi Eucherii filiae mors ac sepultura describuntur, docet, inquam, terrae mandatam esse B. Virginem in agro paterno qui dicitur THELE. At ad Cap fulvi montis radices, orientem versus ager porrigitur qui hucusque eodem THELE nomine audit vernaculis nostris Theiae , nautis autem ac piscatori
bus, quod mari etiam alluatur cap de Theob:
130쪽
singulare autem est tot rctro saeculorum lapsum, qui hujusmodi denominationes pervertere, de labefactare consuevit, istam adeo integram illibatamque ad nos transmisisse. Peremptoria sane censeri debet tanti pro
ditio indicii, quod quasi miraculo tandiu
servatum diceremus , ut fraus tandem aliquando pateret interpolatoris , cujus majori providentia sors illa fuit, ut qua manu volens suam fabricatus est machinam, eadem nobis arma nolens conflaret, quibus eam penitus dejiceremus. Ex his vero id amplius edocemur,
quod uti cum uxore, & beatissima progenie Lerone degebat Eucherius , ita transitu ad montem adtiguum facto, familiam suam ibidem comitem habuit: sed filias praecipue C sertiam de Tulbam; quandoquidem ista defuncta sepulta est in agro T HEL E contermino qui aptus ad earum domicilium locus esse potuit , quippe qui longe minus austerus est quam
aliae Capo- fulvi montis stationes. Rursus vero quemadmodum ad Hum Theu nuncup tum agrum acta conversonis adducunt, ita etiam lubindicati Eucherio latibulum in iisdem finibus constitutum, ubi praeferunt B. Eremitam illud habitaculi in apro fluo delegisse. Quae profecto respectum habent ad ea quibus in iisdem actis Tulliae sepulchrum in agro fluo similiter memoratur elaboratum. Sed neque citra
