Assertio pro unico s. Eucherio lugdunensi episcopo. Auctore Jos. Antelmio ... Opus posthumum. Accedit Concilium Regiense sub Rostagno Metrop. Aquensi, anni 1285. Nunc primo prodit integrum, et notis illustrans opera car. Antelmii, designati Ep. Graff

발행: 1726년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

o Pro unico Eucterio

dem licet minimc determinantibus ipse determinarit: eo quod Gennadius Massil. & Honorius Augusto d. alterum Eucherium Ecclesiasticum Scriptorem exhibeant: exhibent quidem, & eum duntaxat Presbyterum afferunt: quae sane ex adverso prohibere saltem A nnalistam debuiment , ne istum tam expresse designatum Presbyterum cum altero Lugdunensi Praesule confunderet: quasi non potuisset hujus nominis Antistes, si quis tunc fuisset, Lugduni sedisse idemque Concilio II. Arausicano aliisque subscripsisse, alius omnino a b Eucherio Presbytero quem praefati in riptores laudant: sed haec mox pluribus elevabimus. Nec enim magis iis nunc colligendis, aut componst dis debemus incumbere per quae simul adunata Eucherii junioris fortunae intenium proba- grae stare Vulgo jactantur: cum enim seorsim μζύ.. '' spectata discussaque subsistere nequeant, quorsum ex invicem nectere dc ἐξαριμον σχοιγὼν quod aiunt moliremur; nisi quod exinde monstrosius olfentare propositum effet; quae aliorum otio sed inani permittimus. Siquidem fit etiam

ex delibatis intelligitur; quod si Caesarii disci

pulum Eucherium, cum eo cujus conversionis acta circumferuntur , confundamus ex Senatore amplissimo Proleque ex Matrimonio aucto, & satis provecto novitium faciemus discipulum Pontificis Arelatensis, itinerum socium, & quod palmare est ex converso retru

soque

92쪽

Lugdun. Episcopo. I

soque contra historiae fidem , servatamque instituti districtionem admittemus alio divertentem, & propositi parum memorem. Quod si secus eum tum dicamus Episcopum, immanius repugnabit Episcopi ad Collegam suum insuavis, S: incondita collocutio: s tandem prς sito sint Chronologici Francorum Regum characteres, quibus notantur Consortiς gesta quo quς situs expetitis cum ea nuptiis adhibeatur color Eucherii sub Cς sario institutio exsussiari debet, cuna tunc Verteretur annus DLXXV. & ante annos triginta duos obiisset C sarius, ex prς notatis adnum. II. 5 XI. In ulteriora igitur tempora repetendus

esset Eucherii suntoris Episcopatus : sed nee tunc eidem , suos inter Prς sules dabunt locum Luedunensis Ecclesiet tabulet probatis exploratisque Sacerdotibus usquequaque coligrentes: quem si darent, haud vicissim Cς sarium Episcopum redhiberent Arelatenses Catalogi,

quo tamen scenae auctore sublato , tota CCr- rueret machina. Inter haec porro in medium

hucusque prolatae Eucherii subscriptiones in

hujus aevi Conciliis observatae, nec censendae, nec adjungendς quς auxilio esse non possent, cum ex aliorum fortuna pendeant, nutarentinque etiam, quamvis illae magis consisterent. Quaquaversum ergo istiusmodi facta characteresque sejungantur aut conjungantur: Rus ex ς quo concidunt, aut invicem pugnan

93쪽

Irata Cari Anteimii.

42. Pro unico Eucherio.& juniorem Eucherium, e Sede Lugdunensideturbant, sed numquid istius ortu labente, fortunisque dissolutis, consequens esset, ni non modo ex albo Lugdunensium Episcoporum mox disjungeretur cui tam leviter in fartus fuit: sed etiam ut quidquid alienarum opum in ejus

caput congestum erat, in seniorem atque unicum Eucherium quasi post liminii jure incunctanter transcriberetur 3 Ita sane id aequum esset , ac consequens. Quoniam vero novalicet pro Eucherio altero sententia magis forsan penes aliquos invaluit, quam ut ad alia extrema cito conveniant : astensum , ut illi cohibeant per nos licet, donec alios testes indicesque per faturam protulerimus qui unicum Eucherium cognostentes, & prς dicantes cordatum quemque, nec pr judiciis circumventum cum iisdem censere cogent. Has conjecturas os t. & dilectissimum nobis fratrem non fefellisse, arguit, quae nuper Francorum, Gothorum, & Burgundionum, ad hςc tempora, gesta relegentibus, occurrit observatio ea nobis plane dc monstrare visa est.

Eucherium illum qui praefatis Conciliis subscripsit nunquam fuisse Episcopum Lugdunensem. Tunc enim advcrtimus illa Concilia Arelate celebrata, Carpentoracte, Arausione, & Vassone, coacta esse in Regno Astro

gothorum , & ex solis Episcopis Gothicet dominationis. Inscriptio Conciliorum qu ς seu

94쪽

Lugdun. Episcopo. 43

Theodorici seu Athalarici annos prae se fert, remia abunde ostendit, &sponsores habet illius aevi historicos, penes quos constat circa exitum culi V. Gothos Arelati, eique parti Provincit quam infra Rhodanum, & Druentiam ma

re alluit, esse dominatos: Vertente vero circia

ter anno insequentis seculi X. Burgundis dea bellatis, accessisse Gothis cum Francis ad verasus Burgundos foedere sociatis , si periorem partem Provinciae, ubi praeter alias civitates Carpentoracte, Vasio, 8c ab his contermina Arausio , quibus in civitatibus ea Concilia habita sunt, ut egregie observat ad illum annum Francorum Annalista. Ast tum Lugdunum in ditionibus Burgundorum erat, neque unquam Ostrogothis paruit : ex quibus colligimus Eueberium illum qui Synodis Arelatensi , Carpent. Arausicano, Vassensi in regno Gothico subscripsit, nunquam assedisse Cathedrς civitatis Lugdunenis is quς tunc suberat Burgundionibus, inter quos, & Ostrogothos quae in temporibus ineorant simultates, odia, bella, certo certius ob. fuissent quominus Antistes Lugdunensis , pravioribus causis non urgentibus, ad loca rem ta, & recenter Burgundis ab Ostrogothis usur. pata , inter ferventium armorum strepitus ac

Praeterquam quod regnotum divisio elac illam tempestatem, Conventu& Episcoporum

95쪽

44 Pro unico Eucherio. Ini,' Galliarum saepius impediebat, ut notat illus

trissimus de Marca, cujus rei illusti e suppeditat testimonium ex Avito Vienniensi p iito, qui anno DIII. ad Senatores Romanos scribens conqueritur per praefixos regnorum limites non licuisle Epit copis Ga liarum, pro

votis , & communi causa Conventum agere :scilicet ex cunctis Galliarum Provinciis, ali quin Provinciae, quae uni regi parebant, conventus plerumque componebant; sed absque ulla permixtione Episcoporum alienarum Provinciarum, paucis exceptis Synodis mutuo Francorum Regum, qui tum germani tum consanguinei erant, consensu ex omnium Galliarum Provinciis congregatis: verum si illas

sub ejusdem stirpis Francorum Regibus demas Synodos, vix ullas reperias saltem in hoc saeculo ac in iis partibus in quas diversorum Regnorum Sacerdotes convenerint: namquc an

no DUI. Agathae celebrata est Synodus tota omnino constitit ex Episcopis Provinciarum Gothicae dominationis, & quae Epaonae, S Lugduni anno DXVII. habitet sunt, conflatae omnino fuere ex Pontificibus Renni Burgundici in quo illς civitates continebantur, neque ul- Ius in iis repetitur Episcopus Gothicae, aut Francic dodani irationis. Igitur cum parit r certissimum sit Lugdunensem civitatem Burgundito Regno comprehensam fuisse ad annum usque DXXXIV. N civitates CarPentoratem,

96쪽

Lugdun. Episcopo.

Vasionem , necnon Arausionem ab anno DXXIII. ad annum DXXVI. uti & Arelatem Ostrogothorum fuisse; exinde, inquam, sequitur Patres illos qui Arelatem, Vasionem, Arausionem, atque Carpentor actum convenerunt, non esse accitos ex aliis Provinciis quam quae parebant Gothis; proindeque non licere comministi Eucherium his in Synodis subsignatum , illum esse Lugdunensem Episcopum, quem laudant acta vitae S. Caesarii is quia nempe pro explorato est , tunc temporis Lugdunum non Gothis , sed Burgundionibus , inter quos

odia usque ad internecionem exarserant, Obis temperasse. Ex eodem argumento amplius roboratur

fratris amantissimi de S. Caesaris vita libri prioris depravatione judicium. Quamvis enim sive per otium sive per familiaritatem aliquando licuisset Episcopo Lugdunensi, amplissima Dice-cesi deserta, ad partes exteras commeare ut Cς sario suam Provinciam lustranti se comisetem dar i , attamen quia illa itinerum per Alpes peragratio vix alio cum tempore componi potest , quam cum eo quo Lugduno Burgundici, dc Arelati Ostrogothici Reges

dominabantur : invicem billum ferme continenter gerentes, minorem fidem apud multos merebitur. Neque enim fas est existimare hoctes infestissimos passim consensisse, ut qui eorum alteri subdebantur Episcopi maxime i

97쪽

46 Pro unico Eucherio

signium ac primarum Ecclesiarum Metropolitae, ad alterius Regis ditionem pro arbitrio transmigrassent. Quod si tardius & ultra annum DXXXVI. quo ex cessione Gothorum Arelatem occuparunt Franci, qui a biennio extincto Regno Bur-

fundionum Lugduno potiebantur , ardua aec Eucherii cum Caesario Alpium lustratio protrahatur , huic conjecturae duplex nodus adest solvendus , aetas scilicet provecta Praesulis Arelatensis longinquis peregrinationibus minus apta, at quae major obest dissicultas extabulis oritur Lugdunensium Episcoporum , quae eo ipso anno DXXXIV. quo Francis Lugdunum accessit, Lupum exhibent Episcopum, qui Concilio Aurelianensi anno DXXXVIII.

interfuit, cui Leontium, Leontio Sacerdotem , &C, ex ordine , & incontinenter sussiciunt, nulla relicta intercapedine, cui Euch

rius junior inseri possit ante Caesiarii obitum , quem anno DXXXXII. aut III. ad superos evolasse, apud omnes constat. J

98쪽

Tesimoniorum , ac Testium probatorum recensio , quibus unicus tantum Eucherius cognitus, in

assertus fuisse demonstratur. IN hac utique censenda testium nube , uti

dignitatis, & splendoris, ita, & Vetustatis ne pro unico

privilegio praeire debet, sacrae, atque insignis per pondum Ecclesς Lugdunensis suffragium , quae unius duntaxat Eucherii nomen fastis suis inscrip st, uniusque ossicium celebrat , & invocationem admittit: ut patet ex ejus Martyrol giis, ac Kalendariis nec id dissitetur Severiatius in Praesulum Lugdunensium historia, neque alii qui de his tractarunt Scriptores. Lugdunensi astipulatur Romanum Martv- εν

Aerium quem die XVI. Kal. Decemb. colit, eumque nobississimum Senatorem, admirandae Ad i. doctrinae virum prς dicat ε, eique soli illa omnia accommodat, qui recentiores critici in Jmniorem , quem nemo antiquorum novit, trans.cribunt.

II. Omnes Episcoporum tabulae junioris Em gi ἀν,ἔγ-eherii nomine vacuae, pro multis itidem testibus recipiendae sunt: & illae quidem etsi probatam fidem non praeferant ; constat tamen

99쪽

8 Pro unico GHerio

inter eruditos , eas hactenus magis judicatas esse copia sua laborare , quam defectu, dc quosdam inter haec tempora. subjici potui ste, subjectosque esse Praestiles, ex alienis sedibus

emendicatos, quales sunt inter haec tempora Salonius , Veranus, &c. At non secus legitimos & proprios esse resectos. In istis autem Eutherius Lirinensis suo ordine locatur , alter nec suo nec alibi uspiam apparet. Quorbum enim istius memoriam celebrasset Ecclesia Lugdunensis , cujus nomen in tabulis suis non reperiebat Post aevum autem j uniori Eucherio assignatum celebrat Cum sanctitatis enco nato catalogus immediatos sibi successores, Lupum, Sacerdotem , Nicetium, Priscum dc AEthe- n, cur autem istis prior ac commendabutior Eucherius oblivioni traditus esset, haud satis perspicitur. . . rsi. ΙΙΙ- Omnes Ecclesiasticorum Scriptorum

recensiores unius Eucherii senioris meminerunt, eique quasi , data manu, virtutum, ac doctrinarum elogium aptant, quo unus Eucherius Lugdunensis in Martyrologiis ad XV. Kal. Decemb. cohonestatur, quod si alteri tributum esse fuissent suspicati, ejus haud dubie ingenii monumenta conquisissent, aut saltem quidquam de suspicione subnotassent. κ ηM IV Inter Scriptores autem Eucheris juniori

non lubpares modo , 1ed pene coaetaneos, Obvius est Ipiatus Hispalentis Antistes , quippo

100쪽

Lugdun. Episcopo. 9

qui obiit exeunte sa culo sexto, ante cujus medium floruisse supponeretur EucherisI : At ille ne istius scripta novit, nec nomen laudavit.

Diligentior quidem , ac felicior in Lirinensi nostro celebrando , cujus de nobilissimum ingenii foetum a Gennadio praetermissum deccripsit. Talis est aureus noster , ad Hilarium Arelatensem de laude fremi liber: pro quo legitimi Parentis juribus adscribendo, nullum idoneum assertorem haberemus, nisi aut illius Isidorus ipse prςbuisset indicium, aut opus ipsum omni alio indicio splendidius esset. At qui tantummodo post aliorum messem , spicilegium istud fecit Hispalensis Episcopus, nil ultra comperit, quod alteri Eucherio Lugdunensi vindicaret. V. Usu ardus qui Karoli M. jussu Martyro- Ε,

logium concinnavit, exeunte octavo , vel ineunte nono saeculo , unum Eliciarium Lugdunensem tabulis publicis primus accensuit. Communem heic sententiam sequimur, quam impugnari scimus a Bollandi continuatoribus tom. L. Martii in Prς fat. ad Bedae Martyrologium, ubi decernunt non Κarolo M. sed Karolo Calvo nepote, de anno DCCCXL. regnare exorso , id operae uariam confecisse post annos circiter XVI. & ita intelligendam esse Autographi Parisientis nuncupationem sic habentis : Domino piissimo Rerum Karolo. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION