장음표시 사용
4쪽
IN PLURIΜIS. TABULIS AEREISDIs TRIBUTUM, ATQUE A FRANCIMO UALEsro ROMANO , ANTONIO FRANCIsCO GORIO FLORENTINO , ET ROD PHINO UENUTI CORTONENfE
5쪽
JUi locus Italiae medio sub montibus altis
Nobilis, S fama multis memoratus in orIS.
6쪽
Congreg. Canonic. Regularium Lateranensium Abbati Generali.
V M recte existimes , REUS RENDISSIME PATER , omnibus que innotestat, ut sentiunt alii plerique Reipublicae Litterariae Principes ,
e notitia veterum Antiquitatum pendere cognitionem exactam omnium Historiarum: Marmora siquidem, Nummi, Gemmae inscalptae, insculptaeque,& reliqua prisci saeculi supellex non minus illustrant res a nobis magna
7쪽
saeculorum serie dissitas , quam tenebras vincunt Funalia . Exempli vice sint non tantum Clarissimorum Virorum labores , quantum ea , quae quo tidie e caeno atque e latebris eruuntur , atque eruditorum hominum coIIectiones locupletant. Hinc est, quod tu , REVERENDISSIME PATER , non parum temporis , aurique impendis ad tuum Placentinum Musteum augendum ruderibus antiquitatis omni modulo ,
omni que metallo jam locuples, quamplurimis ad penitiores Physicae observationes pertinentibus, e penetralibus naturae erutis collectisque. His igitur perpensis nulli equidem alii Musteum Academiae Etruscar Cortonensis , quod in lucem quam ornatius mittere studui notis perbrevibus adjectis Clarissimorum Virorum , nulli equidem alii , inquam , inscribendum duxi , quam Τibi harum lautitiarum existimatori pereximio ζ quique etiam quamplurima in hoc Volumine comprehensa , tam in Academia , quam in aliis no-- bilium
8쪽
bilium Cortonensium domibus propriis oculis perlustrasti , admiratusque magna cum laude recessisti. Cum igitur profiteri possim , atque etiam debeam nihil esse in hisce studiis peculiare, atque eXoticum, quod non pertingat vivida acies Genii, at
que Ingenii Tui , hinc hisce inductus
argumentis Patrocinium tuum imploro , abstinens pluribus, ne te inutiliter fatigem. Te interim Deus Opt. Ma X. servet, & tua carpta fortunet, ut praestantissimae Congregationis, cui praesides, splendorem magis, magisque propages in Patriae ornamentum , cui tu Omnes tuas Curas impendis , atque in publicae litterariae rei bonum. ValeaS.
9쪽
Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri P, latii Apostolici. F. A. de Rabeis Archiep. Thars Vices
inam universus Literarius Orbis in disertissimis Academiae Cor
tonensis Lucubrationibus agnovit, atque probavit omnigenam eruditionem , acutissimum de rebus dissicillimis judicium , ac elegantiam, nitoremque sermonis , hac ego omnia miratus sum in opere , quod inscribitur Musum Cortonense me. quod summa legi animi voluptate , id mihi Rmo P. Mag. S. Pal. Apost. demandante ἀCum itaque nihil in eo offenderim, quod Fidei, morumque legibus adversetur, existimo Typis esse vulgandum ' ut quod Cl. , & magni nominis Viri Franciscus Ualesius, Antonius Franciscus Gorius , &Ro-dulphinus Venutus, praelaudatae Acad. Socii, egregio sane labore in unum congessere, in totius cedat Literarum Reip. bonum. Ir. Dominicus Vincentius Maria Bertucci O. P. S. Theol. Professor.
Fr. Joseph Augustinus Orsi ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magister.
10쪽
PORTO NAM antiquum Cor thum censent eruditi; quem Virgilius sepe numero in AEneide aeternis carminibus non solum antiquissimum, verum etiam ante Trojae aedificationem stetisse , ac floruisse memoriae mandavit. Datisi ex Corytho Etruriae prodiisse cecinit Lib.VII. v. io . Dardanus Idaeas Phragiae penetrarit ad 26les Threiciamque Samum, qua nune Samothracia fertur ne ilium Cor ibi Tyrrhena a sede profectum . Neque dissicile erit ostendere eandem urbem esse Corythum, atque Cortonam testimonio Silii Italici libro octavo, qui Cortonam domum Tarchontis, dc alibi eam no1nine Corythi vocatam inter Arretium , dc Clusium ponit; quidquid contra dicat Cl. v. Franciscus Marianus, innixus simplici unius auctoris conjecturae , qui vellet utroque Silii in loco lectionem pervertere, quum omnes quotquot sunt antiquissimi codices Cor thum habent ; de Cortonam Corrthum fuisse clarissimi viri Philippus Cluverius, Ferrarius Alexandrinus, Baudrandus, Senator Bonarota dc Rodulphinus de Uenutis in Differt. r. Tom.IU. Differt. Acad. Etruscae, omnesque sanae mentis, additis quamplurimis Virgilii enarratoribus in hanc rem calculum ferentibus. Hoc autem insigne nomen a Corytho Etruriae Rege , atque Dardani aedificatoris parente habuit, ut ait Servius, ad Virgilii locum AEneidos Lib. III. U. 167. Hae nobis propriae sedes, hine Dardanus ortus: Iasiusque Pater, genus a quo principe nostrum. Surge age, . sce laetus longaevo dicta parentἰHaud dubitanda refer : Cor thum, terrasque refuto Ausonias Ferrarius Alexandrinus vult Cortonam a Corytho Etruriae Rege vocatam Corythum, quasi Corythonam , dc inde Crotonam affini vocabulo, a Graecis: iis enim familiare fuit R literam ante, ac post subiectam vocalem promiscue collocare. Unde nil mirum, si Crotonam , dc inde Cortonam postmodum dixerunt, ut ait Dionysius Halicarnassensis. Sed operae pretium est animadvertere quot quantique nominis auctores de Cortona verba secerint; de primo postquam antiquiorem ipsa Troja audivimus Urbem nostram ; antiquissimus Historicorum Herodotus, qui vixit circa Olympiadem 34. narrans Pelasgorum in Italiam