Museum cortonense in quo vetera monumenta complectuntur anaglypha, thoreumata, gemmæ inscalptæ, insculptæque quæ in Academia etrusca ceterisque nobilium virorum domibus adservantur in plurimis tabulis æreis distributum, atque a Francisco Valesio roma

발행: 1750년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Italiam, Etruriamque profectionem, multas aetates ante bellum Trojanum , Cottonae in Urbe forentissima sedes eos posuisse testatur , atque ibidem adversus Umbros munitionem statuisse ; quare suo adhuc 2vo Cortonenses lingua Pelasgica, atque a ceteris Etruriae pagis dissimili usos fuisse testatur Lib. I. Cap. XVII. Quae historia a Dionysio Halicarnassensit confirmatur Lib.I. Cap. XXVI. & XXVII. qui eodem modo quo Herodotus Cortonam vocat Urbem Metropolim Etruriae , atque magnam , dc fortunatam . In Herodoto vero non Cortona , sed Κροσωνα occurrit, & hoc pro Κροτωνα ut ait Holstentus. , orpido Pelasgorum in Etruria, υm ρ Τυρρrio , iremque Beaelius. Adde ipsam Crestinum Italicam suspectam esse, & Arte apud Herodotum non xρ .ciam, sed Κρο ἀνα legendum : quod prosecto satis docte ab Iacobo Palmerio in criticis Exercitationibus ad Herodotum ex Dionysio Halicarnassensi demonstratur. Hoc itaque nomine , sicuti ceteris , quibus varie a Graecis scriptoribus demonstrabatur , etiam a Stephano Byzantino descri

ton os altera Uus Maetropolis Etruria, in tertia Italis: sicuti in verbo Κρηροων, eandem urbem describit. Exactis itaque ex Aboriginum finibus iisdem Pelasgis, nihil prae-etet Crotonam urbem vetustissimam reliqui manssse tradit Dionysius Lib. I. Cap. XXVI. & notandum hanc migrationem Pelasgicam in Etruriam, ut observavit Ryhius , de doctissimus noster Academicus Iustus Fontaninus, eruditae antiquitatis decus , & ornamentum , factam periodo Juliana 3 186. ante primam Olympiadem, anno 732- adeoque 344. ante epocham Trojκ captae secundum Eusebii Scalige. tiani calculum, ad Erathostenis canones correctum . Si vero fabulae a nobis adeundae sint, liceat ad excidii Trojani tempora mentis aciem convertere , atque ecce Urbem a Lycophrone , ac Theopompo commemoratam. Stephanus Byzantius hic quo

Γορνυν-αν, ἔνθα ν γελοι . Theopompus ait, quod rediens vi spes , . noscens apud Penelopem acta , transit in Etruriam , m habitavit Cortona , G. ibi mortuus est. Lycophron quoque hanc ζορα αι- commemorat. ad quam illustrandain teteiges ex Theopompo Tyrseniae Poρωονα, existimat Co tonam esse Urbem Etruriae antiquissimam. Ouae nam igitur laus acincedere poterit Etruscae Urbi , quando Ulysiis quoque domicilium atque rogum elargita existimetur, qui suam Ithacam tanti secisse

12쪽

memoratur, qui sumum illius ut videret, aut auctor est Cicero immortalitatem dicitur recusasse Illud quoque silentio minime praetermittam Lycophronem eo in loco ubi meminit sepulcri Ulyssis, mentionem facere Pergi montis, de quo ne verbum quidem secerunt ejus enarratores, qui, ut arbitror quΩdem montis topographiam ignorarunt. Sciendum igitur est Pergum , ad hanc diem ita appellatum , esse montem prope Cortonam situm, ab ejus, radicibus exsurgentem , valde amoenum, omnibusque deliciis , & vili rum nobilium civium frequentia valde famosum , quae etiamnum Vernaculo sermone Pergo appellantur ; quare hunc esse illum montem a Lycophrone laudatum nullus dubito.

Incenso postmodum Ilio, Tarchon Rex, Telephi filius, cum in

Etruriam venisset, Cortonae sedem statuere, utpote in magna, atque muni

tissima urbe voluit,ut ait Silius,qui Cortonam Tarchontis domum appellata Hunc advenienti A naeae in Italiam suppetias tulisse manife1ium est ex Uirgilio, Cortonam antiquissimo Corythi vocabulo indigitante . Neque obstat Tarchontem Tarquinii Urbem Etruriae excitasse, uti ex Stephano liquet, Verbo T, πολιο Τυρρ-αο .c. cur alibi non potuerit habitare, ut putat CL Franciscus Marianus in sua Etruria Metropoli quinimo necesse habuit alibi primo non minimum tempus traducere, quandoquidem novam Civitatem tam cito advena aedificare non potest. Ad haec tempora Etruria in δύο, ἐ-αρχα, astu e divisa usque ad Romanam fortunam memoratur, teste Dionysio Halicarnassensi lib.IV. qui deinceps lib. IX. has seu Civitates vocat. Sic T. Livius Lib.IV. V. & VI. duodecim Populos Etruriae appellat, inter quos doc issimi h mines , & quisquis in eruditione cordatus, Cortonam numerandam ess non it inficias.lta Philippus Cluverius, & Lucas Holstentus verbo mρ ιον ad Stephanum , & Clata Fontaninus Archiepiscopus Ancyranus de Antiquit.

Hortae l. I. cap. I. Neque tantum unam ex XII. Etruriae civitatibus, sed ceterarum caput extitisse ei Livio liquet, Decad. III. lib. a. Sed ubicumque pugnatum est, Romana res superior fuit. Itaque a Perusia, & Comtona , & Arretio, quae ferme capita Populorum ea tempestate erant, Legati pacem, foedusque a Romanis petentes, inducias in triginta an nos impetrarunt. Fractis vero Etrn scorum exercitibus ad Lacum Vadimonis, diu mutitumque tranquillam societatem cum Romanorum potentia conjunctam

habuisse gavisa est Urbs nobilissima , donec late patentem agrum diversis vicissitudinibus hostili, & Romano sanguine undantem videret. Pol Mus Cort. b bius Disiligod by Corale

13쪽

inui ο ορη . δεξια δε πιν Tρασιμένην .c. Hoc est : HannibaI interea per Elpuriam suos ducere Romam versus , habens ad Duam Urbem Cortonam,m adjacentes ei montes, ad dextram lacum vocatum Thrasimenum , me. de

Livius III. Decad. Lib. II. Hannibal, quod agri es inter Cortonam υνό- , Thrasimenumque lacum , omni clade belupervastat, quo magis iram hosti ad indicandas sectorum injurias acuat. Et jam pervenerat ad loca insidiis nota , rubi maxime montes Cortonenses Thrasimenus subit. Via tantum interes perangusta , velut ad Vsum de industria relicto spatio : deinde paullo latur patefit campus , m colles exsurgunt. Neque dissicile est effusi Romani sanguinis nostro aevo meminisse , quandoquidem ab inlaeta , ac sermidolosa clade feralia remaneant nomina , Sanguine tum, Vallis Proelii, Sepultuaria, Caesi, Ossaria, ab ossibus ibi caesorum, ubi positum sequiori seculo hoc distichon a Exum legitur.

NOMEN HABET LOCUS HIC OSSARIA AB OSsIBM ILLISQ LE DOLUS HANNIBALIS FUDIT ET ASTA SIMUL.

Nec mirum est cadaverum aratro effossorum , & elephantum sepe numero in apricum extrahi a sedulis cultoribus, qui gigantea reperta credentes, exultant, ut ait Virgilius Georgicon Lib. I. v. 49 s. Exesa inveniet fabra rubigine pila ;Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes , Grandiaque συμ mirabitur ossa sepulcris . Hinc Leander Albertus, & Ughellus in Italia Sacra , Cortonam gigant cum Conatum appellare non dubitant. Coloniam postmodum Romanam recepit Cortona, testimonio Di

Haec ita interpretata sunt. Nam praeter Crotonem Umbriae civitatem mem rabilem , m si quodaliud tenuerunt Aborigines domicilium , perierunt relii Pelatiorum oppida. Croton vero cum diu retinuisset meterem firmam , non multo ante nostram aetatem , in times mutavit, . nomen facta Romanorum Colonia , m Cortona vocata. Itaque si cui umquam Urbi Tyrrheniae nomen inditum est, hoc uni Cortonae congruit ex Hellenico Mitylenaeo Herodoti antiquiore , λloi si su ,

14쪽

tot antiquis auctoribus laudato, ut illustres Socii Palatini adversus Cl. Marianum in Dissertat. Ita . luculentissime demonstrarunt. Cortonenses Cives Stellatina Tribu censos , utpote olim ex Etruria a Stellate fluvio accita , antiqua, quae apud eos exstant, marmora, atque in Cortonensi solo eruta, diserte testantur, ut

M. SERTO RIVS. M. F. ST. VERECUNDUS COR TONAMI L. COHORT. PR. r. Α N N.IUIXIT . ANNIS. XXI. MILITAVIT. ANNIS. U.

EX. T. F. I. Quorum illustrandorum spartam non inviti reliquimus Clarissimo Uiro Antonio Francisco Gorio Academico nostro, de priscis monumentis , ac praesertim Etruriae nostrae optime merito. Veteris inscriptionis fragia mentum in Cortonensi agro repertum proferre libet; ex quo colligere possumus, Praesectum , vel Correctorem Etruriae, Cortonae sedem habuisse: id ita se habet. ET ELLIVS. C. F. STE L. GA

METELMUS. C. F. S. IIII VIR. AED.

ET RUR IAE IIII VIR.

Idem confirmatur disertissimo Claudii Rutilii Numatiani testim nio. qui in Itinerario, quod scripsit, imperantibus Honorio, Arcadio,& Ualentiniano Augustis anno ab U. C. M C L XIX. tempestate sua Decium optimum, ac doctum Virum, Rectorem cum imperio Etruriam subernasse, atque Cortonae sedem habuisse, narrat. Haec eadem, quum Flaminiae regionibus irem. Splendoris patrii sepe reperta fides. 'Famam Lachanii veneratur numinis instaν Inter turrigenas Udia tota suos. Grata bonis priscos retinet provincia mores, Dignaque Rectores semper halere bonos . 'βualis nunc Decius , Lucilli nobile pignus , b a Pre

15쪽

Nec mirum, magni si reduitus indole uati Hlix tam simili posteritate pater .

Hujus mulnificis Saura ludente Camaenis P ee Turnus potior, nec Iuvenalis erit. Ceteros vero Magistratus, nempe Quatuorviros Iuri dicundo, VI. viros Augustales, ut in marmore nuper effosso

C. TITIO. CL. CELERI DOMO. CORTO NAVI VIR. A U G U. LIBERTI. E I U S. Ediles, & Quaestores in splendidissima Cortonensium Colonia filisse,

itemque alia honorum genera, quae Municipiorum, Romanarumque Coloniarum splendorem, & decus augent quammaxime, profecto extra dubitationis aleam, tum alia antiqua monumenta, tum quae apud nO

extant, probare possimi, quae Omnia ab Historicis quoque Tartagii-no , & Rondinellio animadversa suerunt: Alii ex Dissere. XI. tom. I. Disser. Acad. Etruscae id apparet, ubi Cl.Nicolaus Uagnucci Patrii. Corton. Dissertationem profert ad Inscriptionem in Musto Capitolino Romae adservatam, in qua legitur

C. TvΤILIO. HOSTILIANO PHILOSOPHO. STOICO DOMO. CORTONA PATRI. OPTIMO C. TVTILIUS. IUSTUS

- TUTILIA. QUINTAT UTILI A. QUARTA FILIAE

Accedunt rudera magnifici Templi, ubi pulcherrimae etiam nunc columnae ex Oriente deductae visuntur, in loco iucto Fameta quarum nonnullae extant in elegantissimis praediis Marchade Venutis vulgo citros appellatis ; Quod reor Baccho dicatum fuisse. Sed perpauca ex his, quae non ita pridem defossa sunt, antiqua monumenta, operae pretium elibreviter recensere : Anno MDCCXXX inventa sunt vestigia antiquorum balneorum, quorum pavimentum, opere tessellato multa eleganti

16쪽

tia stratum fuit; inventique ibidem tune plumbei tubi, qui aquas in ea derivabant. Sub oculis identidem ponam vetustissimum Sarcophagum Etruste seriptum, idque adservatur in Pinacotheca Venutiana; cujus nintae Latinis characteribus ita forsitan interpretari possunt. LAR TS: ANE MI FEL SIN A L. Id quanti momenti esse possit maximopere intelligitur, cum Lars, Lartes nomina fuerint Regum Etruriae, ut Lars Tolumnius, atque Lars Porsena ; quum saepe saepius Etrusta nomina desinentia in L reperiantur. Et ex Plinio notum est unum ex Etruscorum Regibus Felsinum Bononiae Urbis parentem, & conditorem fuisse. Nonnullae aliae Etrustorum urnae in Civium domibus adservantur, ex quibus tantum duae in hoc primo volumine adducimus, ad specimen earum tantum ostendendum,

Di illa o by Coos

17쪽

rum modum terminantibus, repraesentat, ex quibus deprehenditur mimica gesticulatio Etruscorum Histrionum, de quibus quum cl. Rodulphinus de Venutis Cortonensiis, satis luculenter verba fecerit in Academia Etrusca ann. I 728. nihil in praesentiarum addendum puto. Denique pulcherrimam ex auro armillam intra Cortonat moenia repertam una cum compluribus Consularibus nummis sub domo Viri Nobilis Dominici de Thomasiis, exhibeo. Hoc Etruscarum seminarum peculiare, atque elegans ornamentum, a Romanis mulieribus, indeque a militibus , ducibusque usurpatum fuisse lapides inscripti tellantur . Neque praetereundum duco hic loci errorem , qui eruditos homines tenuit, qui insignem in Vaticano jacentem Statuam ornatam simili armilla quum vidissent, illam Cleopatrae nomine celebraverunt. Armillam elegantissimam, de qua paullo ante dicebam, duo angues circumvoluti conficiunt.

Quid dicam de ei. U. Equitis Galeotti Corarzi Ridolphini Museo εIam per Italiam totam pervolat nomen ejus, & plura ejusdem aerea Etruscorum signa inveniuntur in operibus Cll. V U. Antonii Francisci Gorii, ac Passerit , aliorumque. Praeter nunc celebratum non aspernandae sunt

aliorum nobilium Uirorum collectiones, videlicet Equitis Io: Baptistae Mancini, Canonici Reginaldi Sellari, Nicolai Uagnacci, Philippi Alti corii, & prae ceteris Marchionum de Venutis, cujus domus omnibus, quae ad litteras , ac bonas artes pertinent, reserta est.

Lapso Romanorum imperio, Gothorum, Longobardorumque Vicissitudines, fortunaeque injurias Urbs nostra passa est; quo tempore uni D. Leonem P. M. Romae natum , Quinctiani vero Cortonensis filium , floruisse. Subsequutis autem temporibus libertatem sibi vindicavit , sicut ceterae Italiae urbes , majestatemque Romano more duobus Consulibus, atque domestico Senatu servavit, etiamsi nihil eorum habuerit quae dixit in Italia hospes Demps erus Etruriae Regalis Lib. V.Cap.IX. Quamplurimos in Hierosolymitana expeditione nobiles Ephebos Cortonenses, arma , atque classem habentes misit , qui per multum postea tempus nomen suum in Creta insula reliquerunt in Portu CortOnenti dicto: quae omnia Abrahamus Ortelius retulit, atque in Tabulis P. Bertii videri possint. Sita est Urbs in excelso monte , e dorso ad elatius cacumen porrecta , Planitiem habet ad meridiem longe lateque patentem , adeo ut ejus prospectus e summo monte quaqua versus sit oculis longe jucundissimus: est enim humilibus collibus isisseminata , ut via e longinquo prospicientibus adsurgere videatur . Ad ortum Solis habet Trasimenum lacum, cujus ripae pulcherrimae rotundo orbe aquas includunt, colorem maris

18쪽

aemulantes, eladeque Flaminii Consulis Punico bello nobilitatas. Momtes, qui a Septentrione latus explicant, a Livio, & Polybio describuntur. Ceterum & qua ager planus est, & qua montosus, uberrimis se- .getibus, laetis arboribus, olivetis, vineisque nobilissimis abundat. Uina certe ab Andrea Baccio jure meritoque celebrantur. Sunt & saxi Q-dinat, ex quibus nobile marmor, etsi minus notum, eruitur ex Iaspidis genere, viride, nigris maculis, amethystique frustulis intertextis . Nec desunt quae naturalem Historiam , Bolanicam, Pharmaceuticamque iuvare possint. Urbis moenia immanibus, quadratisque extructa saxis, anis liquitatem praeseserunt indubiam; ejusdem sane structura est Crypta , quam nostrates Pythagorae appellant, in qua, serunt, Philosephum olim degisse; Nos vero sepulcretum censemus. Cortonam Uiros sanctitate, doctrina, armis insignes omni saeculo habuisse legimus, quos longum esset nunc recensere. Ad Urbis vero ornatum non desunt perpulchra templa Bramantis, Sangallii, Georgii Uaserit, & Equitis Fontanae opera, plurimaque excultissima arte Civium Equitis Radii, Philippi Berret-tini, & Antonii Iannelli Architectonices peritissimorum , videntur. Picturas illustrium Civium Lucae Signorelli , Petri Pauli Gobbi, Petri Be rettini, & Lucae nepotis, aliorumque Italicorum artificum videre est in privatis publicisque aedibus. Episcopium, Praetorium, Xenodochia plura , & si quae sunt alia Civium non aspernanda, ex industria praetermitto. Quae de Ecclesia Cortonensi dicenda forent, ex Ughellio, atque ex ejus Adnotatoribus petenda sunt. Illud equidem gloriandum , proximis ab hinc annis, studio, ac solertia nobilium Iuvenum, Societatem institutam esse percelebrem, quam Academiam Etruscam vocant. Hi nullis impensis parcentes Musium instructissimum compararunt, publicaeque utilitati exponi jusserunt, ut veterum Etruscorum praesertim colligerentur monumenta, quae in hac potissimum plaga in dies proseruntur. Hinc plurima jam assequuti sunt vetustatis insignia , lapides Etrusce inscriptos, fictilia vasa, & quae ad rem herbariam, metalla, maris frutices, & Opticen pertinent. An referam aliarum rerum supellectilem, numismata, Romanos lapides, excultas gemmas, pondera, anaglypha , signa , & ectypa, iconisinos, unde facile possint eruditi Socii haurire antiquitatis notitiam Ex his aliqua secernimus, additisque aliis praeclaris monumentis, quae in nobilium Urbis domibus adservantur quamplurimis tabulis aereo viriculo exculptis, & publici juris faciendum duximus, cum eruditis, ac perbrevibus cl. Virorum notis, praecipue cl. Francisci Ualesii Romani jam aliquibus abhinc annis vita functi, qui eas jam exaravit ineunte saeculo, dum major antiquitatum pars erat penes cl. V. Onuphrium Baldellum Patritium Cortonensem Academiae Etruscae

19쪽

iustae facile principem . & instauratore. Sed ad Musium Academiae r deundo ne quid deesset, Publicam etiam Bibliothecam in eodem Musio dedicarunt, in qua per singulos menses de singulari eruditionis parte aliqua, ab uno Sociorum disseritur. LX his Dissertationibus aliquas se- legimus, ac publici juris fecimus , non mediocri Literatorum plausu jam in . tomos diistributas, cum V. & VI. tomus jam sub praelo sint. At quid plura i illud certe pro Academiae hujus splendore dixisse sum eiat, plurimos Europae clarissimos Viros sese in ea connumerari voluisisse, ut qui sperent fructus ex ea aliquando se percepturos, quibus Respublica literaria maximum capiat juvamen, α Ornamentum.

20쪽

XVII

INDEX ALFABETICUS

ALIARUMQUE ANTIQUITATUM.

26. 27 Iuno.

ο--- Infans.

Faunus .

Pietas .

Fortuna .

Fortunae ara .

SEARCH

MENU NAVIGATION