Museum cortonense in quo vetera monumenta complectuntur anaglypha, thoreumata, gemmæ inscalptæ, insculptæque quæ in Academia etrusca ceterisque nobilium virorum domibus adservantur in plurimis tabulis æreis distributum, atque a Francisco Valesio roma

발행: 1750년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

pultum esse anno ab U. C. 4'. hinc Pomponius Mela : Iuxta Soloδ in paris tumulo Arati monumentum; ideo referendum, quia ignotum, quam ob causam

Ea ad id saxa ijsiliunt.

REX AEGYPTI

I N C I S. IN HYACINTHO.

MAGO Ptolemaei cognomento Soteris in nummo argenteo tetradrachmo eXtat apud Fulvium Ursinum, ac Uaillantum 'cum hac Inscriptione ΒΑΣΙΛΕΩΣ . PTO-ΛEMAIOΥ . ΣOTHPΟΣ Vultus in nummo excalptus simillimus est illi in nostra praeclarissima gemma inciso. Hic Ptolemaeus legitur filius futile Ptolemaei Lagi, unus ex Alexandri Magni dincibuS , a quo omnes deinceps Ptolemaei nominati fuerunt. Eius uxor Berenice fuit, de qua Callimachus elegiam illam tantopere celebratam, &latine a Catullo Conversam, ' composuit. Ex his natus est Ptolemaeus Philadelphus ad quem scribit Theocritus Idili. xvlti Utrique norum, ut apparet, gratus. Ptolemaein Soteriam fere 44. annos natus AEgypti Satrapiam administrare caepit, & Regis nomen post annum II. illius dinminationis tantum accepit, postquam Antigonus cum

122쪽

Demetrio filio illud usurpasset, itaque annum fere 6o. cum primum Regis nomen in nummis inscripsit, attugerat , quod optime convenit cum ejus protomen in nostra Gemma excisa.

NUMA POMPILIUS

IN ACHATE.

TABULA LXXIL

RAECLARIssIMA , atque antiquissima Gemma Numam Pompilium secundum Romanorum Regem exhibens, cujuS ninmen non vulgari artificio excisiim videtur in Resio Iademate, dono transmissa est Etruscat Academiae a Praestantissimo Viro Julio Franchino Taviani , Romae Cassi Majest. Francisci II. pro rebus ad Etruriam pertinentibus apud S. Sedem ADtegato , ac Etruscar Cortonensis Acade miae Lucumone, sive Principe; una cum argenteo nu misinate ad Romanam pertinente Familiam cum eadem emgie, ac litteris, videlicet in Calphurnia, & Marcia . Numa Pompilius Pomponii filius eundem cum V he natalem habuit; ' eique honoris causa T. Tatius Sabinorum Rex unicam filiam nuptum dederat, eamque Curam Sabinorum oppidum, ubi morabatur, adduxit. At Post uxoris mortem, cum totus studiis, & religionibus deditus esset, primo Romanorum Regnum oblatum re-Cusavit, tandem accedentibus laetis auspiciis, re divina secta Romam profectus est, & omnibus sustragiis Rex Mus Cori. C c renum

co Plutari in Numa p.r. n. 6 I.

123쪽

obiit vero U. C. 8 I. Per. Jul. 4O42. An, Chr. 673. Dum regnavit, praecipue sacrorum curam suscepit, Pontis, cum , qui sacris praeessent, collegio instituto, generum Numam Marcium' eorum Principem fecit Pontificis

MaximI nomine ornatum . Creavit etiam FlamineS,

Dialem Jovis Sacerdotem, Martialem, & Quirinalem; Virgines Vestir sex, vel juxta alios quatuor, Marti Gradivo Salios duodecim . Augures primum constituit, Haruspices ex Etruria vocavit , cum expertissimus Etruscae sacrae doctrinae extitisset. Instituit & Feciales, qui foederum curam gererent, & si qua gens Romanos lacessistet, bellum et rite jussu populi indiceretur ;licet tamen jure Feciali formam propriam Ancus d mum Martius dederit . ' Demum Fidei, & Termino, quae numina finxerat, Templa statuit; ut sitos fidem

Colere , & terminos agrorum immotos servare doce

ret: & hos quidem sacros esse iussit, ita ut si quis eos

loco movitiet a quolibet impune occidi pollet. FontemAEgeriae Nimphae sacravit,cum qua sermoneS nocturnOS, ut rudi, ac bellicoso populo religionem injiceret, stimulavit Numa . De eo Fonte Ovidius descriptionem profert, quae adamussim ad eundem nunc quoque fontem existentem respondet iii. Fastor. Desuit incerto lapidosus murmure rivuS

Saepe, sed exiguis hausibus inde bibi. AEgeria es, quae praebet aquas Dea grata C

menis.

Illa Numae conjux, consiliumque fuit,

124쪽

OVIDIUS NASO

INCIS. IN CORNEOLA.

V 1 D 11 Nasonis imaginem, iisdem, ac iis

quae in Gemma, lineamentiS CX aereo nuin

mismate, quod olim extabat in Museo Feliciae Rondaninae Matronae Romanae, PrO- tulit post ' Heinsium Bellorius , ac int grum cum aversa parte, in qua caput Menandri Parrhasii graeci hominis, qui illud in memoriam summi vatis cudi fecerat, exhibuit SpanhemiuS, ac idem sane Poeta imaginis suae gemmae insculptae, mentionem fecit, dum Tomis ad Pontum Euxinum, quo relegatus ab Augusto fuerat, moraretur.'ingiemque meam fulvo complexus in auro Cara relegati, quae poteS, ora Did S. Duplicem autem Ob causam insensum sibi Augmni animum reddiderat, tum quia libros de arte amamdi conscripserat, quorum lectione juvenum animi corrumpebantur , tum quod aliquid nolens, ac per errorem vidisset; quid tamen hoc fuerit, incertum prorsuSest, cum ille uoique reticuerit. Perdiderint cum me duo crimina, carmen, S error

Alterius fati culpa flenda mihi

Nam tanti non sum, renovem ut tua vulnera

Caesariauem nimio plus es indoluisse semel& alibi

125쪽

& alibi' In a quod crimen viderunt lumina plectar Peccatumque oculos es habuisse meum ' Et quid praeterea peccarim quoerere noli in pateat folia, culpa sub arte mea

Putarunt aliqui ' errorem , quem innuit fuisse, quod Juliam Augusti filiam amasset, falso Corinnae nomine celebratam; hoc tamen rejicit 3 Manutius, cum id, non error, sed scelus fuisset; praeterea iuvenis arumodum ille Corinnam amavit, & Cum ad Getas relegatus est quinquagenarius fuerat. Alii existimant vi-clille Augustum cum filia Julia turpiter jacentem, &suspicionem augere visiis est Calligula, qui pretic hat matrem suam ex inceso, quod Augustus cumJulis sui ua admissset procreatum; verum neque hoc adprobari potest , quia hanc Calligulae opinionem, M. Agrippae avi materni ignobilitatem dedignati , im

sectatIouem vocat Suetonius, ac Poeta toties hoc secretum obiiciendo immitiorem reddidisici Augustum, quem placare studebat: Obiit inde Tomis Ovidius, &apud Oppidum sepultus est. Ejus sepulcro saeculo XvI. estosio, inventus est calamus argenteus, seu potius sirius , Ovidii Nasonis nomine inscriptus, quem, ut ait Ci sanus , I fabella Joannis Lapulii Hungariae Regis uXor plurimi faciebat, ae Deluti rem farram caram hiabo bat ; nec praetereundum est, quod in laudem tanti v tis dixit Alphonsus primus Aragonius Neapolis Rex,

non tam virtute bellica, quam doctrina clarus, qui Dicto captoque Antonio Caldura cum exercitu in PolguoS profectus, cumpcrvenisset in locum, unde Submo poterat dispici, pcrcunctatus, an ea, ut ferretur

126쪽

ODidii esset Patria, re qui aderant ormassent, Umbem salutavit, gratiasque genio loci egit, in quo tam

tus olim poeta genitus esset, de viri laudibus , cum non pauca disseruisset, tandem famae ejus magnitud, ne commotus, ego, inquit , huic regioni, quod non pam Da Regni Neapolitani, nec contemnenda pars est, ibbenter cesserim ,s temporibus meis hunc poetam hiberem, quem mortuum pluris Vs faciam , quam rutii dominatum'. Valesus.

NERO, ET AGRIPPINA

IN HYACINTHO A B U L A LXXIV.

V c 1 u s Claudius Nero natus Antii A. C. XXXVII Xum. Kal. Jan. patre Domitio AEno. barbo, matre Agrippina, cujus ope imperium adeptus , primo quinquenni optime se gessit; hinc stupris caedibusque Omnia miscens, Urbem incendio vas Muit ; Christianos etiam persequutus . Mox peste Ur hem vastante, multisque Provinciis deficientibus, a Sonatu hostis declaratus , Roma fugiens se ipsum Occidit ; in eoque progenies Caesarum defecit ann. Chr. LXX. v. Id. Jun. ann. Imperii xiv. Agrippina Germanici filia, Neronis Mater , patruo Nupta, Augustae nomen mox consecuta est, Immodicae ambitionis iamina, quae , Cum ingentem re gnandi pruritum Compescere non posset, filii jussit imterempta est. Prima ex Augustis aereos nummos a Senatu obtinuit, sed rarissimi sunt; pretiosiores gemm ,rius Cori. Dd inter

127쪽

inter quas recensenda nostra est, quamvis dubia ant,quitate a peritis judicetur.

I N C I S. IN ACHATE. TA BU LA LXXV.

UL 14M Sabinam Titi Augusti filiam in

matrimonium sibi collocatam recusavit Domitianus devinctus Uxoris Domitiae nuptiis,' verum postea Sabino patrueli locatam perdite amavit, ac Imperium a Lsequutus, occiso levem ob causam Sabbno , repudiataque Domitia in uxorem duxit, unde Ephesi nuptialia sacra publice celebrata fiunt reserente Pnilostrato, ' cui nescio quam ob causam fidem abro. get Tillemontius, dum idem Domitianus coactam, ut faetum perderet, poculum medicatum sumere,' desundiamque consecravit, ut ex nummo apud Tristanum, in quo Diva appellatur, ejusque simulacrum cultum in

Templo Flaviae gentis, quod diserte scripsit Martialis. qTarpeii summa faxa dum patris stabunt Dum voce supplex, dumque thure placabit

Matrona diver dulce Iulium numen Manebit altum Flaviae decus Gentis De praeclara gemma nihil addam, observandum solum est falligiatum caput, veluti in metam, quod

128쪽

venustatem vultus addit, quod etiam inspicitur in gem. mis Leonardi Augustini, aliorumque ς' nOS autem piniamus hanc comam ascititiam fuisse sicuti exemplum tradidere antiqui sculptores in capite Lucillae apua Har. redes Cardinalis Imperialis Romae; atque in altero Juliae Severi ambo in Museo Capitolino, a Petronio Arbitro Cocimbon appellatur, atque a foeminis ferebatur, ut possent unum ornatum pro alio sebstituere ad majorem

vultus venustatem.

ANTINO IS

IN GEMMA VULGO NIC COLO. TABULA LXXUL

Nr1 Nous Bithinii supra Sangarium amne natus insignis pulchritudinis adolestens

defunctum muliebriter fleverit, Τ Urbem. que veterem Byam in Thebaide , eo loco , quo ille oppetierat, restitutam, ab eo denominaverit. Varia tamen fuit Opinio quonam genere mortis ille perierit; cecidisse Qrte in Nilum e navicula , ibique demersiim ' credi ab omnibus volebat

Hadrianus, seripsitque, & ejus iussu una cum Cymba

tumulatus est, ut monuit S. Epiphanius in Anchorator

Α'θιο- καπαγουα: Ad hunc modum Antinous tu

Urbe fui nominis cum luserio navigio sepultus ab Hindriano

129쪽

driano in numerum Deorum relatus es . Alii vero quod magis consentaneum est) putant Imperatorem ad Magicas artes mactaste, quod ἰk dixit Aurelius Vbctor: Hadriano cupiente fatum producere, cum Do

luntarium ad vicem Magi poposcissent , cunctis rotractantibus Antinoum obiecisse fes; mortuus inde

que est in AEgypto decimo sexto imperatoris anno. Ivlirum vero quam fyda adulatione hujus Principis - δευουίου auxerint Graeci homines, qui Antinoum coimsecraverunt; & cum nova stella apparuisset, ex ejus dem anima in Coelum recepta ortam evulgarunt; hinc Templa ubique illi condita, Sacerdotes, QuinqUeΠΠροles , Gymnici, oracula, ludi, ' sacra attributa, cultusque sub imagine quoque plurium Deorum, ut in nummiSVidere est, praecipue Apollinis, Solis, Bacchi, & Lu-ni, Arpocratis, & Mercurii uti in gemma cui miro artificio speciosissimi adolescentis emgies insculpta est addito Caduceor & sane Bithinii hunc eorum civem quasi alterum Mercurium , qui natus serebatur in AD cadia, & Cyllenius inde dictus, ac Antinous quoque origine Arcas erat, cum Bithinium ejus Patria Mant, Neorum colonia fuerit, ut testatur Pausanias' loquens de Templo Mantineat ab Hadriano in Antinoi hono

Bithini ias ex Arcadia oriundi imantineenses olim

fuere . Ceterum voluit Hadrianus ut Antinous inter Deos, & Heroas numeraretur; & hoc Herois nomine inscribitur in nummis Chorinth rum, Smyrneorum,

Tarsiensium , Juliensium, Nicomediensium, Bithiniem

130쪽

sium, Achivorum, Amisenorum, Ancyranorum, A Cadum, Byzantinorum, Chalchedonensium, Adriano. iliciritarum, Tianorum,' saepe cum epigraphe HPΟΣ , vel NEn. ΠΥΘm novo Apollo & oracula per eum da ri asserebant. φ. Valesus.

ANTONINUS PIUS, ET FAUSTINA

IN GEMMA VULGO NIC COLO. TABULA LXXVII.

N egaruM est an Imp. Antoninus Pius ex Faustina uxore liberos susceperit, vel amte quam ad Imperium pervenit, Vel tempore , quo breviter vixit Faustina in Imperio Cum viro. Inter numisinata, Imperator extat in quadriga triumphans, devtera sceptrum cum aquila, liberos in curru ante se collocatos habet, proprios quidem etiam num parUulos ex Faustina susceptos, quando sic moris erat, ut Pra textati liberi a parentibus in currum triumphalem a Lsumerentur. Non nemo tamen existimat esse filios ado. pticios Annium Verum, & M Antoninum, de quibus Spartianus: ' Mortuo AElio Vero Caesare Hadrianus, imgruente tristissima valetudine , adoptavit Arrium Amtoninum , qui postea Pius dictus est, sed ea demum lege ut ille sibi duos adoptaret, Annium scilicet Verum flus Core. E e AElii

- cI Patin. Tlies numis pag. 7.&Bonarror. co spartian. e. q. Spanhem. u,sup. Dis .7. Medagi. pae.a .qui Nicomediensium pulclier, 3 In Hadrian. c.1 mum nummum refert.

SEARCH

MENU NAVIGATION