장음표시 사용
5쪽
Habita in Archigymnasio Romanae Sapientiae
Siculo Messanensi Ordinis Minorum Conventuarium Geologo , εν publico Eloquentiae professore.
7쪽
mei multis de caussis erat, CLEMENs Pater Sanctissime, ut Tibi brevem hanc non tam laud tionem , quam defensionem verae solidaeque Eloquentiae inscriberem ; qua
8쪽
quidem sese adversus quorumdam male feriatorum calumnias, falsasque opiniones politiores literae tuo sub auspicio tuerentur. Unam tamen & alteram nunc t
tigisse sit satis: etenim hujus nostrae Dis
sertationis, tota quanta est, eo praecipue collineat industria, ut &. artis splendidissimae atque mirabilis, ad Conciliandos movendosque animos factae, & hinmaniorum literarum politissima studia, e sede sua quorumdam sive tarditat ingenii, sive animi socordia, aut malevolentia deturbata, ad res saCras Veterum Theologorum more pertractandas
postliminio revocentur. Quod quidem S. plenius & persectius me assequi posse confido , si quae a me virilis sanctaeque Eloquentiae praecepta doctorum hominum testimonio firmata traduntur , ea Tu probes maxime, quem & summum rerum sacrarum Antistitem, & iacum
dissimum ac disertissimum Eloquentiae Praesidem jure ac merito appellare possumus. Tu enim, Pater Beatissime, ab
9쪽
ineunte aetate bonis artibus, ac Graecis latinisque literis probe imbutus, ad summi Sacerdotii fastigium evectus nihil amtiquius habuisti, quam, ut Veterem illam pene interminam priscorum Pont, ficum , Copiosam scilicet sublimemque Eloquentiam ab sacris divinarum Scripturarum fontibus derivatam mirificerenovareS . Quare magnificum illud gravissimumque dicendi genuS rerum, divinarum majestati scite respondens, quod ego hac disputatione pro mea Virili , a sacris praesertim oratoribus usurpandum praedico e Celeberrima Romanae Sapientiae specula , in qua quae tua beneficentia 6uit me veluti Eloquentiae praeconem stare voluisti; illud
inquam ex te Uno discere possunt omnes , qui se divinarum, humanarumque literarum amatores profitentur lItbnam sacri nostri oratores, orthodoxique
Theologi , exemplum, quod prae oculis habent in facundissimis tuis lucubrationibus , quas Tu de rebus praestantisti
10쪽
mis, atque de altissimis religionis Christianae mysteriis tam praeclare, tam elinganter inuituis, fideliter ipsi exprimant aliquando i Iam profecto apud omnes in pretio erit pudica illa & sebria atque optimi succi plena Eloquentia, cujus,
ut ille ait, insignis est indoles in verbis verum amare, non verba. Iam detractis meretriciis calamistris, ac rejectis nugacibuS Ornamentis , quibus hactenus per summam quorundam scitulorum amentiam non
jam ornari, sed deturpari visa est, gramdi gravique passu incedet Eloquentia, pristino suo nitori ac majestati restituta. En igitur, Pater Sanctissime, quod primum in caussa fuit cur Tibi dispitationem hanc meam de necessitate atque usu Eloquentiae, humaniorumque literarum in addiscendis tradendisque rebus sacris , inscriptam voluerim et ut nimirum divinae Eloquentiae praeceptis, quae Deo auspic res sacras pertractaturis tradere cogito, summum, omnique ex