장음표시 사용
21쪽
doctores habendos esse. innumera enim sunt commoda , quae ex mitiori literatura, atque Eloquentia ad ingenuarum artium, scientiarumque studia redundant. Quae vero si non adessent, adsunt autem quamplurima, non minimi certe facienda est incorrupta quaedam ratio
recte judicandi, quam quidem ex solido humaniorum
literarum contubernio reliquarum facultatum sectatores haurire solent e quaeque in omnes silentiarum omnium, ut ita dicam, artus, quasi firmae valetudinis
color quidam occulte pervadit, seseque ditandit: quae 3 distincte, Se distribute, & eleganter, S: ornate scribere docet: qua denique fit, ut quae inter se nexa Scjugata esse debent, recte juncta dicamus, & recte : illudque aequabile dicendi genus sequamur , quod de complectatur verbis, quod vult, & plane dicat, quod omnes intelligant. Et sane ut statim manifesto indicio prodit, bonam habere mentem scriptor eruditus ,
ac prudens, qui clare , qui perspicue, qui nitide explicat , quod explicandum est i Ut illum habere, quod
verbis exprimere vix possumus, optimi saporis gustum, quandam scilicet ingenium inter & judicium persectam harmoniam, atque consensum: Quae duae res valde difficiles , ac raro inter se coeuntes; ubi quandoque in unum coalescere visae sunt, mirabiles illos, egregiosque Magistros pepererunt, in omni doctrinarum g nere facile Principes, qui scriptiones suas aeternitati
consecrarunt . Horum itaque inhaerendum vestigiis, Auditores, atque eorumdem exemplo frequens sit humaniorum literarum usus cum rerum gravissimarum
pondere conjunctus , frequens cum scriptis dissertissimorum
22쪽
morum virorum, qui veram sapientiam verae Eloque tiae lumine vestierunt, familiaritas; frequensque commmercium . Nam hujus rei causa nobis eveniet, quod olim sibi Romanae Eloquentiae Parens ex hujusmodi optimorum librorum Iectione evenisse testatur: ut nimirum , sicut quum in sole ambulamus, etiamsi aliam ob causam ambulemus, fieri tamen natura solet, ut c lorem , caloremque aliquem induamus, sic quum disertos, doctosque libros studiosius legerimus, orati nem nostram, illorum luce quodammodo inflammari,& quasi colorari sentiamus. Et haec quidem est, quae ad omnes disciplinas bene, copioseque tractandas ex humaniorum literarum usu egregia illa quidem ac magna promanat utilitas. Nunc vero pressius ad rem n stram veniamus ; quantaque sit in rebus Theologicis hujusce adminiculi necessitas atque usus, invicte probemus . Etenim animo vos tenere arbitror, quod ego initio dicendi, non satis tamen explicatum recensui,
Auditores, principem scilicet locum inter Theologi munera illud sibi jure optimo vindicare, quo vires suas omnes ipse exerit, ut illorum pervicaciam, qui a mendacio stant, atque antiqua Christianae Religionis dogmata convellere, novaque superinducere audent, probe retundat I unde a priscis accepta Patribus orthodoxae
fidei statuta confirmet. Hujus rei gratia scholastico in pulvere umbratiles pugnas conserit, & strenue desudat, ut nimirum probatis in palaestra viribus, in apertum inde campum exertis lacertis descendat, deque veritatis hostibus palmam tandem aliquando reportet. Propterea sic fingi, formarique debet Thcologus , atque jis
23쪽
praesidiis instructum esse oportet, ut veritatis assertorem ac vindicem decet, qui ita veritatis causam acute simul & nervose agat, atque jis utatur armis, ut persuadeat, ut vincat. Jam vero haec petenda sunt, tanquam ex quodam sibi parato armamentario, ex Sacris
Scripturis , ex Apostolicis divinisque traditionibus,
quae Sanctorum Patrum, EM Conciliorum decretis continentur . Verum quo pacto unquam poterit armorum
hujusmodi vim intrinsecus pernosceret Scripturarum, Conciliorum, Patrum sensa, involuta illa quidem aliquando , 5c non satis explicata penitus introspicere, aciunditus ruetrare quo pacto unquam poterit ' Quo pacto unquam poterit ex his ea seligere, quae ad rem faciunt , ordine suo scite collocare, communes argumentorum locos virili manu tractare quomodo poterit, nisi ipsi praeluceat, semitamque sternat humaniorum literarum, ac sublimis, masculaeque Eloquntiar non levis,& perfunctoria, sed profunda, sed bene subacta cognitio Exemplo hujusce argumenti energiam illustremus. Occurrat aliqua de Sacrae Scripturae interpretatione perdissicilis & perobscura quaestio, ac variis dissicultatibus implicata. Novatores, qui hoc in negocio pessime falsi sunt, quum se a veritate destitutos plane sentiunt, sentiunt autem se plurimum valere in linguarum peritia , Graecis, Ebraicis, Latinisque literis probe imbuti atque instructi , rem totam Theologicam ad
Grammaticorum tricas callide redigant, atque solius diitoriar, pravaeque rationis ductu, Sacrae Scripturae aut horitatem, aliter, atque Ecclesia Catholica, interpretentur . Quid his reponet Theologus linguarum,
24쪽
humanarumque literarum plane rudis ' Nae causa sua , etsi optima illa sit, cadet: nae fasces Heterodoxis subia mittet: nae ludibrio apud eos erit, qui his strophis vim veritatis eludunt. Nescio quonam malo fato, Auditores , sive, ut castigatius loquar, Dei optimi Maximi permissione factum est , ut qui adversus Ecclesiae arcem perduellionis signa audacius extulere; ji pene omnes bonis artibus imbuti, quibus humanitatis studia comprehenduntur , dc doctarum linguarum cognitione, de universae propemodum profanae eruditionis gloria florere visi suntl Id fortasse accidit, aut ego fallor , ut
superba eorum audacia Se confidentia, quae semper fuit haereticorum indoles, intumescentis naturae viribus in
criminis poenam relicta, de inani sibi seliorum strepitu
blandiretur , dc fructum omnem veritatis amitteret: contra vero veluti a somno excitata scholarum Catholicarum socordia pristinam secrorum studiorum rationem , pene intermissam, ardentius instauraret. Hinc renata in Ecclesia Tridentini Concilii authoritate Graecae, Ebraicaeque linguae studia i Hinc humaniorum, divinarumque literarum copiosa supellex tota se liberaliter explicuit. Hinc grandis illa de suis compacta nervis Sanctorum Patrum facundia postliminio revocata. Hinc tandem, quasi rigido adversantium attritu acriter perfricta, scabritie ac rubigine posita, sacrae Theologiae arma omni ex parte perpolita novum vivaciorem. que colorem induerunt. Quae quidem tot, tantosque radios inde emiserunt, ut jis perstricta inimicorum acies obtusa penitus atque tenebris obruta videretur . Ne igitur bene constitutum a majoribus Theologicuma agmen
25쪽
agmen ignavia nostra dissipemus ; ne acceptum a peritissimis Theologicae militiae ducibus adversus haereticorum copias dimicandi morem probatissimum com rumpamus , humanioribus literis majorum exemplo sacrae Theologiae arma perpolienda sunt. Hinc studiis linguarum latinae, & graecae praesertim, atque Eloquentiae, universaeque eruditionis subsidio arx summa The logiae communienda est, eo serme more, quem summis ingeniis, exquisitaque doctrina praediti Sancti Ecclesiae Patres secuti sunt. Non enim haberemus Maximum in exponendis Sacris Scripturis Doctorem Hieronymum , nisi ille Romae adolescens in his liberalibus disciplinis a Donato, ab aliis viris doctissiniis fuisset multo ante eruditus. Non summi Theologi cognomento Nazian-Zenus Gregorius , non Magni Doctoris titulo Basilius in Ecclesia inclaruissent, nisi uterque Athenis saecularibus literis instructi ad explicandos Sacrae Scripturae libros verius, te uberius prae aliis accessissent. Quam ob rem hortor omnes vehementer, qui secris literis nomen cum utilitate daturi sunt, ut hujusmodi adjumentis , quae ab linguarum peritia, atque ab universa bon
rum artium coagmentatione ducuntur, magnopere su
fulti, heterodoxis, ac veritatis hostibus eripiant arma, eaque perserant in Ecclesiae castra ; summo studio, atque industria perpoliant, bonumque in usum convertant . Et profecto convertent, si hisce studiis utantur non ad inanem pompam, sed ad praeclaras res nitide, decenterque explicandas , ad investigandos Scripturae sensus, ad ejusque testimonia roboranda, atque ad veritatem Catholicam forti brachio defendendam. Haec B E enim
26쪽
enim humanitatis studia in eo genere ponimus, ut ea sacrarum scientiarum non bases, sed ad eas apte percipiendas , tradendasque veluti instrumenta quaedam perquam neeessaria esse noscamus. Quibus sane Sc dogmatum veritas recta methodo traditur, Sc argumenta singula suo loco rite disponuntur: & rationum vis, atque essicacitas in bono lumine collocatur. Accedet 3c aliud commodi genus minime contemnendum. Horum scilicet studiorum beneficio fucatas haereticorum ratiunculas , qui vaferrime humaniorum literarum artificio abutuntur , & subtiliter pervadimus, N: sortiter enervamus. Sed de hoc satis. Proximus est Theologicorum argumentorum I cus ex Sanctorum Patrum authoritate derivatus. Accipite ergo aliam ex hoc loco humaniorum literarum, atque Eloquentiae non minus perspicuam necessitatem ,
quam ne cogitans quidem, statim quisquis animadvertat . Quoniam eo tandem deducta est a Novatoribus Theologicorum dogmatum praecipua tractatio, ut qui sanioris apud eos judicii sunt, Sanctorum Patrum, eorum saltem, qui primis Ecclesiae saeculis floruerunt,
authoritatem, non omnino quidem respuant, transvenissum tamen abducant, atque distorqueant: in hanc maxime curam incumbere debet Theologus , ut diurna, nocturnaque manu verset eorumdem Patrum scripta: genuina a spuriis secernat, assutas a falsariis lacinias,
interpolationesque distinguat; de stilo judicet; & haee
non temere quidem, sed recte, ac religiose peragat: illorum sensa integre, atque explorate percipiat 3 eaque a nobis adversus veteres, novasque corruptelas liqui
27쪽
I3 dissime stare demonstret: simul & haereticis ostendat, nullum novitiis eorum commentis a Patrum testimoniis esse praesidium. Cum vero felicia illa , foecundaque ingenia omni doctrinarum genere exculta sublimem, divinamque explicent sacrarum rerum tractationem cum lauti1sima eruditionis univeris supellectile conjunctam, nemo ad praeclaros illos caelestis sapientiae sentes summa labia admovere poterit , qui prius, quae sent a mitioribus hisce studiis suppedit ata adjumenta, altius imbiberit, &constanti animo retinuerit. Qui enim fieri potest, ut e Patrum lucubrationibus germanas expediat sententias, qui graecae, latinaeque linguae genium non assecutus sue rit ; qui vocum proprietates, qui usitatas illis temporibus dicendi sermulas non expedite pernoverit i qui m thodum tractandi, qui Eloquentiae vim, totamque a gumentorum texturam non perviderit Ecquis, amabo vos, Principes illos e Graecis Patribus, ut reliquos praeteream , Clementem Alexandrinum, Origenem, Athanasium, Basilium, utrumque Gregorium, de N
aeianzi Se Nysis Epistopum, probe unquam intelliget sine Eloquentiae, de linguarum adminiculo E latinis vero, ut de Ambrosio taceam, cujus dictio plane R mana, sed pressa aliquantulum nec satis aperta) quis Tertullianum in Apologetico praesertim, quis Arnobium , quis Minucium, quis Cyprianum ita funditus
mente comprehenderit, ut eorum sensus explicet aliquando plane involutos , nisi hujusmodi Patrum Sc dialectum, quae Graecis idioti sinis sere scatet, qua lenia omnes sciunt ut plurimum suisse Asticanorum Patrum,
28쪽
I q& insolentem eorum phrasim diligentissime tenuerit qScio nonnullos mire turbare, Sc permiscuisse omnia,
ubi apud Cyprianum quid sit formam dari, fom
mam innotescere, nunquam potuerunt satis habere perspectum. Quid autem sit apud eumdem Cyprianum, exbιbere se, exbiberi, babere exbibitionem , ita ab surde intellexit nuperus quidam sarcinator, ut a germana hujus dictionis significatione, antiquis jurisconsultis alias familiaris, toto sane aberraverit Gelo, pessim que lapsus sit, propterea ab eruditis turpiter ic merito irrisus. Nunquam ergo hi nobis errores documento sint ad Patrum lectionem praecociter & illotis,
ut ajunt, manibus accedamus, Auditores. Bonarum artium studia impeditam alioquin Theologiae Patrum viam multo ante consternant, atque expeditam complanent . Saepe enim Patres & Scriptores rerum Theologicarum , authorum profanorum sententias laudant ;saepe ad mores, ad instituta, ad usus Ethnicorum, atque ad alia id genus, ad illorum temporum disciplinam spectantia alludunt; quae quidem absque subsidio humaniorum literarum nunquam intelligas . Neque aliorum oculis semper omnino fidendum, Auditores, neque Patrum dicta ab aliis laudata absque proprii judicii pensitatione laudanda sunt: aliter enim sepenumero de locis authorum statuas, si seorsum hac illac divulsa & syarsa legantur: aliter si apud authores ipsos antecedentium & consequentium ratione habita expendentur. Porro ut clarius innotescat quantum hoc in
negocio Theologorum intersit in Patrum scriptis hospites non esse & peregrinos, sed literarum humaniorum,
29쪽
Is atque Eloquentiae beneficio ea optime callere, quae Patres literis mandata reliquerunt, unum addam sedula profecto animadversione dignissimum. Joannes Dallaeus haeresis Calvinianae in Gallia sectator, eruditionis inter suos minime contemnendae, ut erat, si quis alius, vir non hebetis ingenii, Sc in veterum lectione versatus; callide pervidit, quam sertiter Sanctorum Patrum auctoritas novitias suorum gregalium opinationes labefactaret . Edidit propterea librum de recto usu Patrum,
ut sibi blanditur, inscriptum, Gallicὸ primum, deinde
latinitate donatum . Quo quidem libro , eo nervos omnes intendit homo vaferrimus , ut in dirimendis quae de fide orthodoxa in dies oriuntur, controversiis, jus omne a Sanctis Patribus penitus , atque penitus ab-judicaret . Quibus vero armis id se consecisse gloriatur
audite: Patνum, inquit ipse, statim a limine in argumentorum synopsi. Patrum maxime primi, secundi,intertii oculi pauca scripta babemus. Rue me ro babemus illius aetatis scripta, de rebus alienissimis
ab bodiernis controversis agunt . Scripta, quae Patrum nomen praeferunt, eorum revera noniunt omnia,
sed pleraque seu olim , seu postremis seculis conficta
Genuina Patrum scripta multis in locis, tempore, imperitia , fraude vel pia, vel maligna , antiquis in postremis saeculis adulterata fuerunt. Di iis est Patrum scripta intelligere tum propter linguas haec,
quaeso attentius animadvertite tum propter linguas idiomata, quibus utuntur, tum propter rerum explicandarum etariis plerumque rbetorices figuris ornamentis , dialecticaeque aculeis es' argutiis, er
30쪽
quam qui nunc in usu est, sensu usurpent. Tandem quantumlibet diserte posita sententia in Patris alicujus scripto occurrat, non possumus ideo flatuere ipsum in ea fuisse; cum saepe aliena a mente sua scripserint Patres, seu aliorum sententias suppresso nomine referant quod frequenter in Commentarιιι faciunt seia
in disputationibus cum adversarus: quo ιn Scriptorum genere aliud dicere, aliud sentire sibi licere autumant , seu quid sentiant, di penset ne aliqua dis
mutent, ut in Homitiis , quo ad captum quorumdam auditorum se accommodent. Haec ille & similia magno Eloquentiae apparatu amplificat de coacervat. Resutarunt sane hujus audacissimi hominis strophas de quidem probe, nonnulli erga Patrum venerandam canitiem obsequentiores, ex iis etiam , qui cetera cum Dallaei erroribus adversus Romanam Ecclesiam consensere : quos inter principem locum tenet, ut mea fert
opinio, Georgius Bullus Anglicanae utinam Romanae Ecclesiae presbyter doctissimus . Sed qui potuissent,
nisi de linguarum & Eloquentiae & Critices Sc univeris propemodum eruditionis copia, adjumenta suppeditasset i At nos, ad quos maxime attinet hujusmodi mendaciorum struem funditus evertere, muti erimus Elingues erimus, Auditores Similes ne crimus obscuri nominis Theologo cuidam, qui e scholarum angustiis
nunquam egressus, audito nuper disciptinae arcam vocabulo , ea est, ut bene norunt eruditi, provida quaedam disciplina non prodendi in Ethnicorum & Ca