De usu et necessitate eloquentiae in rebus sacris tractandis. Dissertatio habita in Archigymnasio Romanae Sapientiae a Fr. Alexandro Burgos Siculo Messanensi Ordinis Minorum Conventualium theologo, & publico eloquentiae professore

발행: 1710년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

thecumenorum vulgus aperte Sacramentorum Mysteria audito, inquam, hujus disciplinae arcani vocabulo,

tanquam visi Gorgone perterritus haesit Sc obriguit. Similes ne erimus alteri ejusdem notae Theologo, qui, facta ab erudito viro de tribus famosis Capitulis mentione, Sc quid, inquit, malum, trium Capituloriam nomen significat Enim vero impares erimus equidem ego ita existimo ad subdola ista argumenta sub fallaci Eloquentiar Se eruditionis larva in scenam proindeuntia , si artis criticae regulas ignorabimus ; si ab Eloquentiae artificio, de humaniorum literarum notitia erimus destituti . Secus autem rem eventuram certo

certius sere confidimus, si ad Theologicas meditati nes humaniorum literarum supellex accesserit: quibus es quaenam sint genuina Patrum scripta , & quinam apud illos Eloquentiae usus , Sc quamam argumentandi,& refellendi methodus, Sc quinam scribendi scopus Moccasio , quaeve tandem ipsi veluti Traditionis testes assirment, quaeve repudient, luce meridiana clarius demonstrabimus . Id vero muneris egregio scribendi genere dc ad rem apprime facto exequemur, quoties nervosa simul Ze lucci optimi plena Eloquentia nostrarum partium momenta quae disertissimis novatorum mendaciis apposite respondeant) condiemus. Scite enim Augustinus in quarto libro eorum , quos de D mina Christiana inscripsit, sacrae, divinaeque Eloquemtiae usum contra hujusmodi hostes Theologo doctori

non minus eleganter, quam argute commendat. Nam

quis audeat dicere, inquit ipse, adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consipere verita- C tem,

32쪽

I8tem , ut videlicet illi, qui res falsas persuadere e nantur , noverint auditorem , vel benetolum , vel intentum , vel docilem prooemio facere, isti autem non nomerint Illi falsa breviter, aperte, veνVimiliter: es' isti mera sis narrent, ut audire taedeat, intelligere non pateat , credere postremo non libeati Illi fallaciabus argumentis veritatem oppugnent, asserant septatem; isti nec mera defendere , nec falsa valeant refutare Illi animos audientium in errorem moventes, impellente sque dicendo terreant , contrissent , exbila-νent, exhortentur ardenter. I ii pro meritate lenti,

frigidique dormitent i aeuis ita desipiat, ut boe sapiat

Hactenus more suo praeclare magnus & Theologiae, de Eloquentiae magister Augustinus. Quae cum ita sint, author sum ego vobis, Adolescentes optimi , quibus Ecclesiae gloria te Theol giae dignitas cara est, ut animo hujusce rei magnit dine comprehensa, in id studii tempus aliquod ita mere & humanioribus literis sedulam locare operam satagatis. Nemo enim, non mea quidem, sed vir rum doctorum sententia, Theologus esse poterit omni laude cumulatus , nisi fuerit omnium rerum, quas ante dixi, ac bonarum artium scientiam consecutus. Sed ecce tibi e transverso nonnullos, quibus haec studia frigescunt, nescio quid indignabundos ogga nire, & mihi succensere vehementer. Quid ital imquiunt . Anne Regina scientiarum Theologia ad munutas grammaticorum tricas, ad rhetorum compedes redigenda erit, ut non nisi comptula, Se verborum pigmentis illita in medium procedere audeat Altioris

33쪽

prosecto , ac liberioris indolis illa est, ut te in angustum dicendi genus cogi, adstringique patiatur ; ut syllabas numeret, ut periodos quadret, rotundetque: fi ctus illa amat, floresque habet suos ; alienis non indiget ab ociosis declamatoribus putide conquisitis . Indecorum ac minime congruum, pudicam matronam meretricio fuco deturpare. Mellitos verborum globulas exquirere, dicta quasi papavere, de sesamo sparsa virum Theologum consectari, atque jis gravissimas rerum divinarum sententias aspergere , & incrustare, quam ridiculum, quam turpe erit λ Bene est, bene est, Auditores . Lupum, ut in proverbio est, aure ten

mus. Ipsi prosecto se jugulant suismet armis, qui talia

effutiunt, atque optimae causae favent, dum illi putant se adversari. Ecquis unquam sanus, o boni, ipsa re-Hamante materia , talem cogitavit obtrudere ad res Theologicas pertractandas, qualem vos fingitis, Eloquentiam Equidem juratus assirmo, vos nunquamne de facie quidem quae sit vera Eloquentia cognovisse. Attendite quaeso, quam falsi estis, ac quanto in errore versamini. Atque illud in primis memoria recolendum est, firmiterque tenendum, Eloquentiam scilicet, quam in Theologo requirimus , masculam illam esse oportere & robustam: non calamistris inuitam, non e minatam ; sed quae rerum sublimissimarum naturam Sc majestatem scite consequatur, de exprimat. Nolumus enim, ut omissis recti stimis ac solidissimis studiis , quae Theologiae fundamenta sunt, consumat omnem operam Theologus in rhetorum exercitationibus , quod Oratoris ossicium est; nec, ut ejus omnis in C E dicen-

34쪽

dicendi studio occupetur industria. Non susum illud ,

ac circumductum dicendi genus, Tullianae Eloquentiae proprium, non ardentes, inflammatosque Demostheis nis spiritus ubivis intempestive sectari debet . Neque nimis anxie periodicam illam , & ad lancem perpensam numerosam periodorum rationem, qualem fuisse constat Isocratis, in ea praesertim ad Athenienses habita Panegyri, quam alii decem , alii quindecim annis et boratam esse, memoriae prodiderunt. Ratio enim ipsa, atque ipsemet vera Eloquentia nunquam a rectae rationis ductu nec latum unguem abscedens , in hanc potissimum nos sententiam ducit, ut rerum divinarum majestatem adsciticio, exquisitoque ornatu nullo modo vestiamus. Id unum Eloquentia, dc ratio Eloquentiae magistra , cum Theologos humanioribus literis i structos volunt, apposite praecipiunt, bc sane jure suo praecipiunt, ut nimirum & idiomatum glossemata, Zedicendi formulas , 8c peculiares authorum sacrorum phrases internoscamus: ne caece ac temere de sentemtiis eorumdem aliter, atque judicandum erit, judicium sine judicio proseramus 3 ne inscitiam nostram prodamus : ne ab Adversariis, harum literarum callentissimis turpiter irrideamur . Quod si mentis nostrae cogitati nes de rebus Theologicis explicare aliis velimus: id dictat Eloquentia, quod de ratio dictat, ut acute quidem, sed clare, sed distincte, sed ordinate, modesta, ac temperata quadam elegantia , quod explicandum fuerit, explicemus, memores praecepti illius Poeticae artis magistri, qui recte ad rem nostram cecinit. Ornari res isto negat, contenta doceri. Nam

35쪽

Nam est quoddam Eloquentiae genus peculiare,in addiscendis , tradendisque severioribus quibusque ac lacris disciplinis usurpandum didacticum appellant quod suam habet elegantiam, suasque Ueneres habet quidem, sed in methodi perspicuitate & in sobriae dictionis puritate collocatas. Quo sit, ut gravissimorum rerum Tractator nunquam ab ipse causae cardine, omisisa controversiae sede, quod plurimi, qui tamen facundi ingeniosique videri volunt, non raro faciunt ; in aliis minime controversiis expatietur: quo nullum gravius in Scriptore vitium. Hoc enim est offendere in limine,& in ipso itineris exorsu, ut quidam ait, e via deflectere. Non est, non est inclamat Divi Augustini verbis sobria ac recta Eloquentia non es Eloquentem,

disertumque I beologum esse, campos verborum nec- quicquam captare , in quibus ventos er inanitereurras. Nam aliud est, quantum ad probandam causam suam sufficit argumentorum testimoniorumque eleganter de nitide promere , aliud inani verborum, utut elegantissimorum, strepitu, copias omnes suas incondite in aciem adducere ostentationis magis, quam victoriae causa. Postremum istud dicendi genus indecorum ac vitiosum exsibilat Eloquentia, alterum tempori , & materiae scitissime serviens probat, Se amplectitur . Hae sunt, Auditores, verae Eloquentiae de recta

rerum tractandarum methodo castae elegantiae conjuncta, eximia, bc nunquam fatis laudata axiomata: quae quam bellissime cum Theologiae tractandae methodo conveniant, caecus sit, qui non videat. Media igitur

via, quae semper tutissima est, incedendum ; abusus

vero Diqitigod by Gooste

36쪽

vero Be extrema quaeque, vitio enim nunquam carent, perpetuo vitanda . Caveant ergo Theologi , ne peregrino atque alieno ornatu Theologiam ineptissime induant, neve suo eam a sanctis Patribus , doctisque viris concesso εc tradito denudent. Absit autem omniano, ut, dum electis verbis, dc propriis quibusdam elegantiae modis rem Theologicam explicandam docemus, vocabula illa & dicendi formulas sive Patrum , dc Co ciliorum authoritate firmatas, sive in scholis magistrorum exemplo de communi omnium calculo usurpatas, eliminare velimus . Minime gentium nobis haec omnium hominum sanioris judicii vox est probari umquam debet eorum distorta non minus , quam temeraria opinio, qui vocabula disciplinarum quarumcumque propria repudiant 3c exsufflant; atque etiam Theologorum sermonem ad trutinam Ciceronianae locutionis appendunt. Assentimur enim magno critic tum Principi Iulio Caesari Scaligero, exercitatione prima in Cardanum recte monenti e non versamur in foro, aut in Romano comitio , sed in communi tbeatro sapientum sub oculis veritatis , cujus supellectilem atque apparatum , non tam nitidum , quam opulentum se decet. Perquam igitur ridicularia res est ut Plautina voce loquar ) anxia illa quorumdam Semeticulosa diligentia ita contracta , de adducta in angustum, ut non nisi jis utatur verbis, etiam cum religionis Christianae mysteria te divinarum scientiarum arcana tractat, quae tantum medio illo arvo aureae latinitatis fuerunt usitata. Sed bc quam praepostera est dc plane inverecunda illorum sedulitas, qui in sacrarum

37쪽

23literarum translatione, ut prae caeteris puritati studuisse videantur, de voces Ecclesiae priscae usurpatissimas, ta quam scopulos evitant : dc idiotismos linguae sanctae ab versionibus suis exterminant, tamquam monstra ia- distimat Nam quis aequo animo serat, lotionem pro

Baptismo, pro Angelo , pro fide considentiam, vel persuasionem, pro Ecclesia Rempublicam, pro Synagoga Collegium ineptissime substitui Quis graviter

non exardeat, quum illud S. Ioannis primum dictum, quod est nostrae Religionis caput , Perbum caro factum est, in hasce elegantioris sermae voces, si Deo placet, sermo caro factus es, vel fermo fuit corporatus , audiat indignissime commutari Nihilominus in hos scopulos aliquando impingunt, non quidem sebrii illi pudicae Eloquentiae amatores, sed vel homines lati na lingua intemperanter aburentes, vel scioli quidam , ac semiliterati, qui argutuli videri volunt, Ze veluti equuli nondum bonis artibus cicurati in hisce pascuis hinniunt, de subsultant. Memini me audivisse, magno cum stomacho simul Sc risu Theologum quemdam , cujus sertasse palato tritum in scholis unionis b

postaticae vocabulum & Sanctorum Patrum , Conciliorumque religione consecratum , dc Theologorum omnium receptissimo usu probatum, fastidiose sapie.

bat ; illam divini verbi oeconomiam qui fuit Graecorum Patrum dicendi modus ditinam dipbibongum appellantem. Bone Deus i quid est hoc monstri Ualeant tandem aliquando delicatuli isti blandiloquentes,

atque in ultimas terras cum puditissimis hisce rancidisque mercibus asportentur. Ibi quantum volunt insoniant:

38쪽

niant: ibi date veniam quaeso, ut eos suismet phrasibus irrideam ibi inquam quantum volunt, per me licet lc nusquirent, in nunquirent . Haec enim duo monstrosa verba ex latinissimis particulis nusquam, Ec nunquam illorum nescio quis sibi finxit, ut posse

Deum condere, ac conservare res aliquas extra Omne

5e loci Zc temporis nostri spacium, declararet. Verum a nugis ad seria transeamus. Habet Religio voces sibi proprias. Habet Theologia suas. Habent artes quaeque Se disciplinae . Iis utantur artifices oportet . Id unum requirimus, quum Eloquentiam de literarum humaniorum peritiam in Theologo requirimus, ne scilicet inquinate, ne barbare, ne incondite scribat. C terum liceat Theologo in scholis perspicuitatis gratia , ut Adolestentes rerum momenta probe percipiant, ea explicare vocibus etiam novis, sed recta analogia contactis , quae rem evidentiori luce demonstrent. Dum. autem libros de re Theologica conscribimus, prudenti consilio pro rerum N persenarum varietate , modo magis , modo minus castigate Sc limate scribamus. Legendum propterea caput undecimum libri, quem de studiis monasticis scripsit Mabillonius. In eo vir doctissimus plurima de hac re, vere aurea, ex Basilio, Na-Zianzeno, dc Augustino excerpta, laudat; quibus scitissimum Quintiliani testimonium subnectit. Legendus item, ac totus Sc saepe , Sc accurate evolvendus

Tractatus ille politissimus , quem de stilo, qui in didascalico dicendi genere adhiberi possit ab scientiarum

praeceptoribus Zc acute & eleganter exaravit SANtia Cardinalis Pallavicinus, vir de sanae Theologiae, M

39쪽

verae Eloquentiae peritus. Ex eo didacticae elocutionis praecepta, quae ille comparationibus satis aptis explicavit, hauriemus. Verum ne nos, qui Theologiam bonis artibus instructam, humaniorum literarum, Eloquentiaeque lima politam, ac Sanctorum Patrum exemplo facundam volumus de opulentam 3 Scholasticam Theologiam, quae modo in scholis obtinet, ac maximo cum Ecclesiae em lumento radices suas fixit & in dies adolescit, e sede sua deturbare videamur, operae pretium erit hoc Ioco, Auditores, mentem nostram explicatius aperire. Non bene profecto, quae a nobis hactenus dicta sunt, animo comprehenderit qui nos putet de tam mirifica ac necessatia, res divinas addiscendi, tradendique methodo , qtiae nunquam satis laudari poterit, pessime aut minus aeque sentire. Haereticorum est illa vox, quae adversus

scholasticam Theologiam, quae scilicet recte instituta est, debacchatur. quippe qui multum sibi metuunt ab hac strenua , fidissimaque ratiocinan di duce r quae laxas mendaciorum, errorumque ilacinias presso pede insequitur, atque in angustum redigit di, quae nodos sub tiliter extricat, ic tricas dissipat ; de ostusas veritati tenebras , caliginesque mira ac singulari luce discutit, utque involutas ita udes in medium diem producit. Quis ergo, nisi plumbeus plane sit, vel iniquus, Scholasticam

Theologiam tantorum bonorum parentem faecundissi,mam ad rerum inutilium classem amandaverit, eamque silvescere dei sterilescere permiserit φ Itaque, ut haeci sacrarum literarum ac veritatis vindex acerrima, salva

semper, incolumisque consistat, arque novum in dies D capiat

40쪽

capiat incrementum, aut res nos oppido sumus et tantum abest, ut Theologiam Scholasticam repudiemus. Quod volumus id unum est, Auditores, ne a rectis

doctissimorum scholae Principum vestigiis gelici

praesertim, ac Seraphici Doctoris unquam deviet, dein abrupta se proripiat: ne frivolis de vanis quaesti nibus tota quanta est se immisceat, ne in tricis, & nugis omne tempus insumat: ne denique quadam innovandi libidine nova commenta recudat, atque jis mordicus adhaereat. Hoc quidem volumus : quod non est Sc Iasticam Theologiam extirpare, sed purgare; non est

ad vivum resecare , sed palmites inaniter luxuriantes praecidere, ut uberior cognitae veritatis fructus ad maturitatem perveniat: non est, non est tandem Sch lasticam Theologiam damnare, sed abusus in eam i mere invectos corrigere. Quemadmodum enim in reliquis artibus, ut ut bene constitutae illae sunt, optima quaeque non sano earumdem usu corrumpi aliquando contingit ; sic quoque in hac omnium arte summa, imperiti vel intemperantis artificis vitio aut tememtate, ne id eveniat, verendum est. Quatre Theologia terminis a majoribus sapienter constitutis optimo consilio finiri debet & circumscribi ; quin etiam si temporum conditio id postulat, ad grandiorem Sanctorum

Patrum normam est revocanda. Atque utinam omnes,

qui schol e subsellia modo implent, Principes illos scholae parentes prae oculis haberent semper , semperque eorum scripta sedula manu volutarent. o quam nitidam tractandae Theologiae methodum ab jis ediscerent ;vide rentque simul ; ut illi, sicuti per aetatem licuit, nec

SEARCH

MENU NAVIGATION