장음표시 사용
11쪽
uno mirifice elucere Video, Copularem: indicaremque omnibus ad sacram Eloquentiam properantibus quod imitati ne complecti debeant: quod si probe effsecerint , multum in sacro dicendi genere se profecisse noverint. Facilius enim, inquit Magnus Aurelius Augustinus
actaret Eloquentia audientibus eloquentes . quam Eloquentia pracepta sectantibus . AC-
Cessit autem & altera caussa cur Tibi Dis sertationem hanc sisterem, Pater Samete: quae quidem me, Volentem tam n, penitus impulit, ut primum ingenioli mei foetum, in Romana Academia a me productum, qualecumque illud fuerit, nomini tuo dicarem . Ea est a paterna tua munificentia accepti beneficii ratio, quae a me jure quodam scio requirit, ut quam maximi beneficii memo .m aliqua saltem grati animi significatione te
statam velim . Quod quidem hoc pacto
faciam , aliter enim nequeo ut quissiquid feceri m, tuo semper nomini sit devotum . Servet Te diu incolumen Deus
12쪽
Optimus Maximus , Pater Beatissime, ut post horum temporum acerbitatem,& acrius ad ulciscendas religionis injurias , & Vehementius incumbere possis ad fidei incrementum , ad Christianae Reipublicae utilitatem, ad bonarum artium presidium, atque ornamentum.
13쪽
Reverendissimi Patris Generalis Ordinis Minoi umsancti Francisci Conventualium. m disertationem De usu & necessitate Eloquentiae in rebus sacris tractandis, habitam in Arcolvmnasio Romana Sapientiae a P. Magisero Al xanio Suetos Messenense sacrae Congregationis Indicis Consultore , in in eodem Arctivmnasio publico Eloquentiae professore , duo seri ordinis Sacrae Tbeologiae Magistri , quibus id commisimus, recognoverint, Θ in lucem edi posse probaverint ; facultatem concedimus , ut typis mandetur, si ita iis , ad quos spectat, iidebitur. Datum Romae die I 8. Novembris I Tos. D. B. Angelus Carucci Minister Generalis.
14쪽
Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro sacri Palatii Apostolici. Dominicus de Musis Archiep. Theodosiae TDeg. JUM Re erendi fimi P. Paulini Semardinii S. P. . q.
legi dissereationem, cui titulus De necessitate, atque usu Eloquentiae, humaniorumque literarum in addiscendis, tr dendisque rebus sacris a R. A. P. Hri Alexandro Burgor S. T. M. O . S. Franeisi Min. Conv. , ac in Archiramnam Romanae Sapientiae ρώ-μν GD aentiae professiore constriaptam . In ea nihil legi, quod fidei orthodoxae, probatisque moribus adversetur . Romae Eri. Decembris Μ DCC IX Ita censeo ego Fr. Thomas Maria Minorelli Ord Peaed.
D sertationem Rev. admodum Patris Fr. Alexandri Buringos Agis. Conv. quae inscribitur De usu ct necessitate Eloquentiae in rebus sacris pertractandis quum iussu Redi rendi simi Patris Paulini Bernardinii feri Palatu AposDIisi Magistri diligenter perlegerim, in eaque nihiI end rim , quos a Catholica flae bonisque moribus abhorreat, mu laque in o viderim, quae sacrarum literarum sudiosis ut Iliatis plurimum sint allaturo; iricino si ad quor pertinet,
ita sidebitur, eam opis dignam censeo . G aeditus Colum-nensibus iv. Non. Decembris Μ DCC IX. Ioannes Vignouus.
I M P RI M A T vFr. Joannes Baptista Carus Magister, & Reverendissimi P. Paulini Bernardinii sacri Apostolici Pal. Mag. Socius Ord. Praed.
15쪽
ZMo vestrum, Auditores, aut eo rum , qui vim Eloquentiae se tiunt, usumque cognoscunt, mirari prosecto poterit, me, qui tot annos in Scholis Theologorunia assidue sim versatus, nunc subito, mutato consilio , ad humaniorum Literarum castra remigrare, atque ita Eloquentiae causam agere, quasi VeteriS meae comsuetudinis oblitus omnino seisiem , & non jam disputatoris subtilis, sed copiosi oratoris nomen mihi adsistere studiose contenderem. Nostis enim, viri eruditi, cum omnes artes, ut ille ait, que ad bumanitatem pertinent, babeant quo dam commune vinculam, in quasi cognatione quadam inter se contineantur, nostis inquam, quanta sit cum bonis quibuscunque artibus, ac sacris praesertim studiis Eloquentiae, humaniorumque literarum mirifica sane, singularisque consensio . Nostis quanta ha- . A ctenus
16쪽
ctenus suerit, eritque semper Eloquentiam inter Se fa-pientiam indivulsa societas; quantumque ex mitioribus hisce studiis maximae quaeque res capiant adjumenti . Quare si hac de re tantummodo vobiscum agendum foret, jam me ab omni prorsus praefandi onere in hoc dicendi limine liberatum esse sentiret n. Facile enim, etiam tacentibus nobis, apud eos, qui justum rebus singulis pretium statuere solent, Eloquentia seipsa defenderet : jusque suum non injuria ad res sacras pertractandas se extendere polle nullo negotio demonstraret. Verum cum non dubitem sere plerosque praeposteros quidem, ineptosque judices , qui leve hoc argumentum Sc non fatis dignum viro Theologo judicent; quique putent perversa, falsaque opinione decepti, quae apud vulgus inolevit, impleri posse numeris omnibus Theologici muneris dignitatem, vix delibatis primis
grammaticae rudimentis , iis vero literis penitus neglectis , quae eruditionis nomine a veteribus, humanioresque appellantur λ Operae pretium me facturum arbitror,
Auditores, si in hoc primo dicendi aditu, morosos h
sce Eloquentiae reprehensores, Osoresque humaniorum literarum probe commoneam, evellamque radicitus, quantum potero, male eorum mentibus adhaeresce
tem falsam hanc opinionem, qua Theologiae studia, spreto penitus humaniorum literarum, atque Eloquentiae subsidio, perfici posse contendunt.
Quod si ex illorum numero ji sint, qui, ut Tullii
verbis utar, ad quamcumque sunt opinionem, quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum a dein rescunt; ac proinde M ad bonam mentem redire, Scmale
17쪽
male conceptum semel errorem sibi exuere noluerint ;non propterea operam omnem hac nostra adversus eos disputatione nos lusisse arbitramur. Etenim mihi pro veritate dicenti, laboris atque industriae, qualis qualis illa fuerit, maximus, uberrimusque fructus constabit, si ab hac opinione retrahere penitus atque abducere conabor animos adolescentum, qui ad sacrarum literarum studia non segniter accedunt: illorum praesertim, in quibus magna nunc spes instaurandae Theologiae secundum pulcherrima, nitidissimaque exempla Veter um Patrum, est collocata. Quare ad explicandam rationem sententiae meae ita paratus ingredior, Auditores, ut exeussa funditus vulgari, quam modo dixi, quin rumdam opinione , gravissimum de hac re doctissimorum virorum judicium probem maxime, quo statutum, atque decretum est, Neminem rerum diυinarum , solertem , copio-
fram , dilucidum , omnique ex parte perfectum di-
putatorem absque literarum bumaniorum tar Et quentiae adminiculo pro dignitate futurum et adeo, ut quanta sit in rebus sacris tractandis humaniorum literarum utilitas, atque necessitas, ac qualis etiam, quantusque esse oporteat in hisce studiis verae solidaeque Eloquentiae verecundus, ut ita dicam, ac nativus usus, omnibus, qui ad sacras disciplinas animum intendunt, clarius innotescet. Quod quidem non dubito, qui vobis, atque omnibus, qui sacrarum amatores se profitentur literarum, jucundum, pergratumque videatur;
cum praeclara illa studia , quibus doctissimi Ecclesiae
Patres ac Theologiae Parentes res sacras olim illustra-A 2 runt,
18쪽
runt, in memoriam revocet , atque ea ob oculos ponat,
quae viri omnium eloquentissimi, sanctissimique senserint , de omni, sacra illa quidem, ac Theologo digna ratione dicendi. Illud vero in primis positum velim, Auditores, quod in decursu orationis magis, atque magis intelligetur, non illum scilicet, nos hic in medium constituere Theologum, qui soli divinarum rerum contemplationi addictus, sibi tantum, ac Musis intra siparium canere statuerit; sed qui ad obeunda Ecclesiae munia vocatus, communi populorum utilitati inserviat ; qui Sc rudibus mysteria fidei explanet; qui Sc adversus heterod xos religionis dogmata propugnet; qui & res in Ecclesia
gestas vel literis mandet ipse, vel ab aliis mandatas explicet , ac singula venerandae antiquitatis rudera diligenter evolvat, qui & in scholarum pulvere ad facta . studia Adolescentes exerceat: quique tandem magnasbi rerum ubertate, ac quasi silva dicendi ex Sacrarum Scripturarum sontibus , ex Sanctorum Patrum scriptis, atque ex reliquis solidarum rationum momentis copi sius deducta, gravi simul, ac jucunda, inflammataque oratione seu vitia reprehendat, seu commendet virtutes , ita dicat, ut hominum caetus dicendo teneat, mentes alliciat, voluntates impellat quo velit, unde autem
velit deducat. Hunc sane Theologum, quem modo dixi, ab omnibus humaniorum literarum subsidiis instructum volumus, & jure quidem Optimo volumus eloquentem; sed antequam singula percurramus unum generatim dicam, quo tota quanta est, quasi solidissimo fundamento nostra inaedificari posse videtur oratio.
19쪽
Duobus profecto oratione de ratione caeteris nos praestare animantibus apud omnes in consesso est, A ditores. Eo igitur tota quanta est in addiscendis, tradendisque disciplinis humanae mentis acies collineare
debet, ut quae percipit, recta ratione percipiat, &dejis, quae sunt scientia, de cognitione comprehensa, si
cum ceteris Oratione communicare contendit, recta
itidem oratione communicet. At qui id unquam recte essicere poterit, quisquis ille erit, cujusvis doctrinae, sive indagator, sive praeceptor, qui fuerit ab humaniorum literarum praesidio destitutus Constat enim neminem sine istis elementaribus , ut vocant, rudimentis, ac sine rectae Eloquentiae praecognitione, atque usu, quae facem praebeant ad intelligentiam scriptorum illorum, qui scientiarum praecepta his literis, his dicendi modis memoriae prodiderunt, plenam ac persectam earumdem scientiarum notitiam consequi posse. Neminem item posse genuinum germanumque praeceptorum sensum eruere ; nisi verborum ille vim, ac linguae, qua scripta sunt, indolem, ac genium, stilique proprietates apprime calluerit. Nam quot videmus, qui secus faciunt, ac festinato cursu ad scientiarum penetralia cruda adhuc studia afferunt, humanioribus literis vix leviter tinctos, faedissime labi, atque in reterrimas immanesque foveas imprudentes incidere
Res siquidem ut ex Tullio clarissimus Uossius in praefatione, Aristarcho suo praefixa monet opportune in singularum disciplinarum assecutione ita se habet, quemadmodum in agris, quos proscindi opus multo
ante, quam conserantur ἔ aut cum lanis, quae antequam
20쪽
Gquam purpuram imbibant, prius sussiciuntur medicamentis quibusdam . Oportet igitur humanitatis, atque Eloquentiae praeexercitamentis primas aliarum scienti rum lineas ducere, jisque ante excoli animos, de ad viarilem sapientiam concipiendam imbui, ac praeparari. Quod si mandare literis, aut verbis explanare v limus quae mente percepta sunt, summarum disciplinarum cogitata , dicant quaeso, dicant isti superciliosi humaniorum literarum contemptores , qui puerilia . haec, dc vulgaria autumant, dicant quonam unquam pacto id explanare, non dico jam diligenter, non plene , non copiose, sed vel tenuiter poterunt absque verborum delectu, absque propriis dicendi formulis, abs. que apta verborum junctura, absque recta argumento rum dispositione, sine vi, sine nervis, sine proba , ac
Heus t homines, sapientum judicio aberrantes, &vestro sapientes, si quid vobis scribendum occurrat, si
quid in concione virorum doctorum memoriter pronunciandum; ut haeret vobis aqua i ut pueriliter rept
tis i ut omnia susque deque vertitis i Sed linquamus istos infantissimos , ut Tullius inquit , dialecticos ,
funosque disputatores. Nos authoritati doctorum limminum, quae nobiscum facit, assensionem adjungamus, putemusque firmiter, omnes enim cum Uossio
sic habemus persuasum, eos, qui spientiae, em literarum humaniorum ditortium faciunt , nunquam ad fotidam sapientiam perventuros: eos vero , qui alios a literarum bfusmodi, linguarumquestidio ab- Ferrent, non antiquae sapientiae, sed noῬa opinionis Doct