De usu et necessitate eloquentiae in rebus sacris tractandis. Dissertatio habita in Archigymnasio Romanae Sapientiae a Fr. Alexandro Burgos Siculo Messanensi Ordinis Minorum Conventualium theologo, & publico eloquentiae professore

발행: 1710년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Eloquentiae venustate, fuerint penitus destituti l Admirabilis quippe est lactea ac vere Angelica in divi

Thomae scriptis quaestionum dispositio ae connexio, dilucida, ornataque, quantum materia patitur, et cutio. Neque his virtutibus caret divi Bonaventurae rerum Theologicarum tractatio, quibus perpetuo addit ignitos quosdam divini amoris stimulos, vere ser phicos, ad legentium animos inflammandos . Lucet enim ejus doctrina , Gersene teste, & simul ardet.

Quod si in philosophicis aliquando plus aequo expatiari videntur sanctissimi scholae doctores; id tempori dandum , quo scribebant, atque adversariis, cum quibus

eos congredi oportebat. Aristotelis, Avicennae, Averrois, atque hujus farinae Philosephorum placita tempestate illa apud omnes obtinuerant, & utramque paginam faciebant. Iis abutebantur ad fidei catholicae dogmata labefactanda & libertini ingenii Scriptores , &Haeretici. Prudens ergo fuit scholasticorum doctorum sapiensque consilium j isdem armis adversus hostes incertamen descendere, M proprio ipsorum ense Haereseon monstra jugulare. Instituta a Patribus primorum sareulorum cum Graecis,tum Latinis summa cum sapientiae ac prudentiae laude hoc in negocio imitati sunt. Illi quippe cum Ethnicorum Gymnasia veterum Phil sophorum, Platonicorum praecipue , decretis maxima famae gloria eo tempore florerent ; suarum partium esse duxerunt eodem cum illis curriculo insistere, illorum axiomata convellere, argumenta salso inde deducta , falsissima esse demonstrare, nulloque modo rectae ratio-D a nis

42쪽

28nis lumen , sacrarum literarum testimoniis, ac fidei nostrae dogmatis adversari. Quam ob rem nost, qui in isthaec tempora incidimus, quandoquidem poti renatas meliori sidere literas, & erudita linguarum studia, de mirifica criticae altis adjumenta, de universae eruditionis praedivites thesauri in omnes omnium cultarum gentium scholas sese liberaliter effuderunt; nos, inquam , qui manus identidem conserere cogimur cum holtibus, hisce copiis luculenter instructis ; atque literarum ii maniorum & Eloquentiae artificiis bene stipatis , iii

Scholasticae Theologiae subsidium, firma illa semper,

constansque sit scholarum magistra harum rerum , universaeque eruditionis praelidia arcessenda esse plane intelligemus. Utinam magnast illae animae scholastic rum Principum ad vitales hine auras modo redirent. Utinam in agone scholastico iterum dasudarent. Qua in prae nostra sertius, feliciusque illorum occupataretur industriat Ut nullum ex his, quibus nos abundamus, adjumentis , in tanta librorum copia, typorum beneficio dissuti , in tam vasta, ac propcinodum infinita eruditorum laborum supellectile ; in tanta denique humaniorum literarum ac Eloquentiae luce, ut nullum v quam sibi perire paterentur adjumentum ; quin omnia sibi avidisIime arriperent: & mascula Eloquentia, Scuberiori, laxiorique sinu Theologiam exciperent, Sc liberalius educarenti O quales, quantosque vindices adversus vanam, mendacemque Haereticorum eruditi

nem in jis haberet Ecclesia i Haberemus prosecto in primoribus stholae magistris redivivos Athanasios, Ba. lios , Narianaenos , Chrysostomus , Hieronymos

43쪽

Ambrosos, Augustinos, summos scilicet & Τheol

gos & Eloquentes haberemus. Habemus tamen, qui pro vitili sanctorum Patrina uberem Theologiam, politis ac nervosis scriptis aliquo pacto conantur exprimeri, Non desunt, qui Patrum exempla secuti, probae illius Eloquentiae, omnigenaeque eruditionis atque humaniorum literarum notitiam cum Theologica facultate ita conjungunt, ut nedum paribus, sed certe superioribus armis novatores collatis signis adoriantur ,

eorumque petulantiam egregie retundant.

Ad nos itaque excellentium horumce Theolog rum hereditatem, & sacrorum studiorum imitationem

pertinere nullus dubito. His ducibus scholasticae Theol giae brachia bonarum artium praesidio, quasi firmissimo

umbone Obarmemus oportet, ut acutis Theologiae gladiis Eloquentiae splendor, conveniensque nitor accedat Verum, audio quosdam aliter, atque ego sentio,

post scenam obloquentes. Mi licet, inquiunt, Eloquentiae blandimentis acutissima Theologiae jacula hebetari debent atque obtundi l circumductis verborum peri dis bene constitutum argumentorum agmen dissolvi quis ignorat Superficie tenus illustria esse Eloquentiae arma at parum solida . Theologos, qui in haec di vagantur, eruditos quidem audire, sed parum in statione sua firmos; apparentibus ratiunculis ipsos delectari, non e fundo

rationis evisceratis: propterea nec acutos esse, nec prosundos . Haec & similia blaterare solent homines jejunis syllogismis innutriti. Quin etiam summos, clarissi mosque Theologos, quamquam & penitioris Theolo glae acumine ia dictionis nitore , dc Eloquentiae vi, eos

44쪽

lato intervallo antecellant, hoc ipso tantum nomine, quo eloquentes audiunt , ab omni prorsus assiment profunditate, atque acumine in re Theologica destit tos: ac si literarum humaniorum, & Eloquentiae exercitatio, res Theologicas pervidendi aciem prorsus obtundat , ac stupidos, hebetesque homines faciat. O diastortum, perversumque judicium t Erigant illi aures, audiantque quid calumniis ipserum reponamus: veram Eloquentiam non eam esse, quae sita sit in nescio quibus argumentatiunculis, in nugis sophisticis, in puerialibus argutiis jam siupradiximus. Illam veluti in divulsem sibi comitem rationem adsciscere, atque optimi instrumenti loco rationi artifici inservire, item diximus;

fundamenta, basesque scientiarum metiri, acute assi mentorum sedes ante perlustrare, etiam diximus, Mcenties inculcavimus. Quo pacto igitur obtundere pol xjt Theologicarum rationum acumen Eloquentia , quae argutos, certosque, & nimis anxie circumscriptos ver

horum ambitus a Theologo non requirit , requirit autem, ne inconditas, distipatasque sententias nullo prorsus verborum ordine scribat Hac quidem sana ,

Eloquentia qui pollent Theologi , & lima poliunt,& ad incudem revocant argumenta. Acuit igitur, non obtundit, coacervat scite, non dissipat incondite, ornat , non opprimit, in bona luce collocat, non obruit involucris Theologicas ratiocinationes sana istham ac virilis Eloquentia. Quanto haec sint prae ceteris bonarum artium instrumentis illustriora atque uberiora commoda, quae ab Eloquentia, universoque humani

rum literarum complexu in Theologiam derivant, plane vident,

45쪽

3Ivident, qui sapiunt. Sunt erum praeclara haec humanutatis studia nedum ad animi oblectationem pulcherrima , sed & ad defindendam, illustrandamque religionem nostram perquam necessaria. Qus si attendissent homines humanioribus literis insensi, minus in arrogantiam ossentirent, nec tantopere in acuta, ut ipsis videtur, barbarie perseverassent. Sed attendunt fortasse, Nihilominus tamen nestio cujus latentis invidiae fumo obcaecati, animi oculos sponte claudunt, ne videant quanto in errore versentur. Nonnulli siquidem ex illorum grege sunt, qui, ut Terentianus Mitio inquit.

Nihil rectum putant, nisi quod ipse faciunt.

Unde illam dumtaxat loquendi, stribendique rationem probant, quam se imitari posse confidunt. Hine

doctorum virorum diserta, casteque ornata Eloquentia, ad cujus culmen contendere minime valent vel ingenii imbecillitate, vel reluctante natura, & laboris, & acincuratae diligentiae impatiente, semper ipsis bc suspecta, M invisa. Non sunt itaque ab veritatis amore adversusEloquentiam, humanioresque literas, quas in vulgus spargunt, quaerulae illae voces non; habent alias, sive ab invidia, sive ab inertia, sive ab erroris pervicacia radices. Eloquentissimos Theologos oderunt, feruntinque animo iniquo sicci isti de macie tabidi acuminum sectatores, qui, ut cum Tullio loquar, certis quibusdam destinatisque sententiis est loquendi modis, ab Sanctorum Patrum norma longe alienis, quasi addicti, consecrati, ea sunt, quam altius imbiberunt, dura aliquando neces tate constricti, ut etiam ea, quae non

fatii probare solent, cogantur pertinacia caussa defen

dere a

46쪽

iare Accedit alia hujusmodi opinionis origo e nonis nulli ingenio suo aliorum ingenia metiuntur; cum vero ipsi impares tanto oneri se cognoscant, ut aeque gnavi ter dent operam de eruditis, humanioribusque studiis 3c divinarum rerum solidae meditationi, alios etiam id pro dignitate praestare non posse existimant: juratique asseverent, viros celeberrimos ut belle desipiunt) in

tantos rerum, atque eruditionis campos longe, lateque distractos-rationum momentis, & acutae Theologia carum rerum indagini non posse constanter insistere. Ita est, ita est, Auditores . Haec sunt nonnullorum per versa iudicia: haec illo is in viros doctos, ut saepenumero experimur, Archilochica eclicta. Ρroximo labente

iaculo inventi sunt Theologi , si ipsis credendum, acu.tissimi, qui virum 6c dignitare, & Theologica doctrina , Omnique Optimarumpanium laude eminentiss1-mum, non alia de caussa, nisi quia & rei chronolog cte, M multijugis eruditionis, re totius antiquitatis subacta cientia esset famigeratissimus, ex albos Theologorum censoria virgula expunxerunt, atque e sacra: Docti iii iubselliis per summam injuriam deturbatum ad Chro- nologos, ad Antiquarios, ad Grammatic amandarunt . Hac ipsissima, ut plurimum, via incedunt quidam ejusdem furfuris, qui ingenio intra cancellos dumtaxat macrae speculationis adstricto, dolium unum volutare noverunt, unoque in pistrino semper inclusi, iri eo tamquam in Regno , sibi plaudunt, ac triumphant. Atque hanc cantilenam centies recinere solent: viris stilicet eloquentibus ac amplissima eruditione praeditis in dorso studium esse, non in cerebro. O certe homines

47쪽

cerebrosi, totique ab ingenio facti l Grande nimirum ingenii argumentum liceat his scholae phrasibus uti

abibractissimis , chimaericisque praecisionibus mentem sursum agere, omnemque dialecticum spiritum ex aequi- vocorum succis exprimere, ut sophisticis argutiolis adversarium circumvenias ac decipias I Grande ingenii paradigma metaphysicis eliquationibus ut de novitiis Pseudomysticorum commentis senserat olim Jacobus Benignus Bossuetus Meldensis Episcopus , Theologus de doctissimus, Se eloquentissimus metaphysicis, inquam, eliquationibus res divinas, quasi chymicorum

igne segregare in aereas , vanasque particulas, atque in novas formas transmutare I Grandis ingenii labor ad amussim dialecticam duo, vel tria rationas momen ta , Sc aliquando figmenta revocare t Fac ut ita sit. At nullius ingenii labor sortasse erit sacrae Scripturae arcana perscrutari, varias caeri textus cum lectiones, tum versiones constulere: quae falso ab Haereticis obtruduntur

interpretationes, linguarum peritia expungere ἶ Nullius erit labor ingenii Patrum scripta in ipse Scriptorum fonte propitis, non alienis oculis legere: Sc collatis i ter se manuscriptis, editisque codicibus, si quid lux tum ac depravatum, ope critices integritati suae restia tuere, genuina vero a spuriis secernere 3 unde certam ad fidei defensionem argumentorum seriem sbi sumae Theologus, atque omnia recto filo disponat, de perspicue , ornateque in lucem emittat ἰ Ita ne nullius ingenii labor erit in Ecclesiae castra tot, tantosque commeatus importare ' Se scholasticam Theologiam, quam, uti ducem, omnes vere Theologi amant Be profiten-

48쪽

3 qtur, subsidiariis, quibus hoc tempore indiget, copiis,

adversus haereticorum conatus communi re Bajuli ne vobis erunt hujusmodi Scriptores, non artifices In dorso ne habent robustillimi istiusmodi Theologi studium, in cerebro non habent ' Ita vos tantummodo sapitis: ita vobiscum sapiunt, qui desipiunt. Sed d mus , inquiunt, perlibenter, eruditissimos illos dici:

acutos autem dici pernegamus. Heus homines contentionis cupidiores, quam veritatis i Fieri fortasse poterit, ut tam magna eruditionis, Eloquentiae, humaniorumque literarum copia acuminis laudem amittant Nempe hebetes, obtusque apud vos erunt Athanasii, Basilii, Nazianzeni, Nyssent, Chrysostomi, Hieronymi, Ambrosii, Augustini, Aquinates Hebetes erunt, qui hos acutissimos , eloquentissimosque Patres strenue his nostris temporibus sunt secuti Hebetes erunt, ut sexcentos alios praeteream, & Robertus Cardinalis Bellarminus, &. Gretserus , & Sirmondus, dc Petavius, Ec Alphonius a Castro, di Canus, Sc Bossuetus Meudensis hic, ille Canariensis Episcopus Hi omnes de controversiis fidei optime meriti, acutissinu in Theologiae Scholasticae pallestra habiti sunt , quamquam, illam semper cum Eloquentia, cum linguarum peritia, cum humanioribus literis, cum omnigenae eruditionis cRmulo, accerrimoque judicio summa laude conjunxerint. Quid restat igitur, nisi ut vos aberrare dicamus Restat sane, ut vos praepostere acutos, subtilesque disputatores, divi Augustini Doctoris de acutissimi, de disertissimi in utraque palaestra, Se scholastica Se Pol mica dictatoris, decretorio judicio permittamus. En,

49쪽

quomodo sanctus Doctor eodem vos , quo olim Iulianum, divinae gratiae hostem, acutum item, & callidum emedia ethnicorum philosophia disputatorem, fortissimos mul & eloquentissimo stilo impetat , atque cons diat . iaue Gobis sic adoritur magnus Ecclesiae magister sophistas fitvolarum ratiuncularum amatores. Rue vobis argumenta succurrent ' Ωuae Arsotelis cathegoriae φ Quibus ut in nos veluti anifices disputatores , in alios videri appetitis elimatos Ubi es adumen vestrum , quo vobis etidemini e cathegorias Aristotelis asecutos , etiam dialecticae artis Uutiam Videte nempe , quam dialectice nihil dix

ritis .

Quae cum ita sint, optime a nobis de re Theologica consultum erit, si illam eamdem in sacris hisce studiis robustam , copiosamque methodum, quam sancti Patres, virique de schola doctissimi probe tenus runt , presso pede percurramus. Ut nimirum peracto Theologiae Scholasticae curriculo hanc enim egregie

cultam in antecessu volumus ) res sacras adhibito dc linguarum, & Eloquentiae, recte convenienterque temperatae, atque omnis sanae eruditionis substo, pe tractemus e ne falso putemus nullum inter humaniores ac sacras literas, gravioresque disciplinas commercium intercedere: ne hac tempestate, tot tantisque virorum doctorum lucubrationibus locupletata, pristinam barbariem mordicus retinere, & in antiquitatis totius ignoratione misere versari videamur: neve tandem bonarum artium jejunitatem in tanta illarum abundantia praepostere diligamus ; digni propterea, ut Tullianis vel bis

50쪽

3σarguamur , veluti qui perverse post inventas frugei,

glande vesci perseveremus . Laetor autem, ac summo gaudio perfundor, quum plurimos video sanioris Theologiae magistros, qui ad lescenturn animos, flagrantes desiderio sapientiar, eo pe ducere incipiunt , ut in tractandis rebus Theologicis ad limatissimam sanctorum Patrum doctorumque vir rum methodum beatam illam, de copiosam, existiment esse regrediendum . Exstat, quem supra laudavi, doctissimi Mabillonii, cujus memoria in benedictione erit, liber de monasticis studiis, qui rerum sacrarum tracta toribus regiam plane viam iternit, cui maxima cum Theologici nominis commendatione utiliter insistant.

Quam , qui sunt secuti ex ornatissima sancti Mauri familia viri celeberrimi eruditis laboribus & Patrum Theologiam , Sc ecclesiam illustrarunt hactenus , de modo feliciter illustrare pergunt. Exstat item alterius de Patrum lectione tractatus Gallica lingua scriptus, qui praeclara de hac re habet atque utilissima documentardocetque prudenter quam sibi partem ex ampla Patrum lectione pro sua virili quisque sumat praecipue tractandam , ut juxta illud sapientis ingenii monitum, mideat

quisque prius quid possit, deinde totum faciat, quod possit: nam se quo in genere plurimum potes , in ea

magnopere adlaborat , egregium sibi opus relinquit. Exsurgunt etiam hac nostra tempestate ex scholis Italiae , quae fuit semper ingeniorum iacunda parens, ac

bonarum artium magistra , exsurgunt viri, qui cum sanae Theologiae, de omnis. omnino eruditionis copiatum politissimi stili ubertate , quae Italorum semper

SEARCH

MENU NAVIGATION