Poematum editio nova. Accedunt praeter alia libri, De contemptu mortis ...

발행: 1621년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

sua reuera nὶbi prater apparatum queu-dam nudum babeut 9 fortunx, strepitum, suo inoso metimur. Qui Assis se cras mentis occupationes aestimat ut debet; mihi yrinceps e . qui beata sapientia contemnunt studis, non plaris ea facient, si ijs pupplicemus: nobis astem, id quod sapiente Hiro et dumisimum, perserit; magnitudo amini,ct contenta sorte sua felicitias. quibus equidem, nec isti, qui largiri posse citera putau-tur. maius aliquid ast luculentius a Deo . Guβequuntur aut donare nobis poDnt. De - reliquis qsi eo νβost abiiciunt, hi ipsi viderint. Hoc, rt stero, nec inuidia negabit, nos, heroicam pol , iterum ad argumentum siuum, hoc est . apicem humana ac diuina sapientia , transferre hic conatos esse. In qκο Orpheus, Linus, ac Musis, tota denique ista prima sapientia familia, aut inuenit eam aut constituit : nisi quod Om- Itba io altius fuit ascendendum. Cale frater iucundisiime.

12쪽

Lia Ri I. ΡRimus liber continet doctrinam

Platonicam , de vita secundum mentem: quae in sieparatione animae a corpore ac sensibus, & in vera cum Deo conjunctione, consistit.Quod, eodem teste, unicum Philosophi est munus: unicum initium mortis. quae est, animae a corpore solutio, ct conjunctio cum summo Bono.

Secundus liber multis rationibus ac copiose docet, quare mors sit contemnenda. Ac primo, quanta vitae sit calamitas:tum quo pacto animus ad contrariam de morte opinionem dc contemptum eius, praeparandus sit: quae agenda in hanc rem, quae su-

13쪽

glenda. Qua occasione, Inter caetera, multis argumentis animae pro- batur immortalitas. 'Λ

' Lipsti III.

Liber Tertius informat militem ; qui praecipue sic nasci debet, sic institui,

Ut pro patria moriendum sibi ali- quando esse intelligat. Talis, quo' pacto solidam animo virtutcm dc contemptum mortis debeat palyre, ostenditur.

Postremus liber docet,Vitam nostram esse in uno Iesu Claristo reconditam./' Quem antiqui Patres semper sunt intuiti. donec in carnem tandem vcnit. Idem po bis faciendum ess

14쪽

se. Conducere huic rei assiduam illius contemplationem , veram fidem, spem, charitatem, veramque anteactae vitae poenitentiam. Cogia tandum quoque de martyribus, qui exemplo suo docuerunt, eundem, mortis terrorem sustulisse, qui hane iustulit. Cuius natiuitas, Vita, mors, triumphus de morte, describitur.

16쪽

MORTIS

RRO VMENTUM.ortavi liber continet doctrinam ita tonἱ eam, de visas cundum mentem e qua in separarione animi a corporeae sevisibus , ct in vera eum leo coniunctione, eon it. Auod, eodem teste, unicum Thilosophi est munus: vnia cum initium mortis.aeua est,anima a corpore solutio, conjunctio cum summo Tono. Catera e Compendio, librarum Angulorum , quod in sine legitur , petau rura

QVid mentem eripiat tenebris, quid pectore

letum a Seu mors sponte vocat, seu tela aduersa minamur,

Eximat attonitis, animasque asscribat Olympo, Sanguine lustratas , terrae pelagique potentis, xt fati, nostrique, canam. Tu virgine natus, Et vitae Rex ipse, faue. tu, maSime, Vati Auxilium, tu finis eris. Τibi nostra carina, Sillat inoffensum supremo in littore cursum.

A Namque

17쪽

Namque tibi Graiorum omnis sapientia seruit, Et Musae quaecunque tibi famulantur,& Omnis. Vt semel exorta est tua lux animoque refulsit, Interit extemplo, longeque auertitur, error. Nec minus & nobis, Rutgersi, in limine primo Aduenias, auresque adhibe. seu munera nostra Iam tangis, floresque legunt tibi mille, Camoenae, Ut nuper , variasque legunt cum floribu, herbas:

Codanum seu jam superas mare: seu tua Alavors Regius, extremum patriae conuersus ad axem, Ocia tota tenet, debellatorque trionum,

Iam triplici effulgens auro formaque decorus, Districtum, nullaque tibi iam parte vacantem, Possidet, &Μoscho speratae frigore laurus; Quicquid id est, quocunque agitas in littore curam, Heic mecum ignaui paulum obliuiscere leti, Et foedum indignumque viris dimitte timorem. Ipse tibi, qua ΜOsa pater, pulcherrimus errat, Et Lingam Vahalimque uno complectitur amni, Arboribus cinctam, &foecundo gramine, ripam, Dispiciam, vento expertem, Phoeboque furente. Heie te Cecropides Μuse, &mea maxima cura, Magnus Aristocles jam nunc expectat, &aurae Indigenae, viridesque parant occurrere Nymphae, Extremo Borea redeunti, & finibus Arcti. Principio pueris i namque hinc exordia prima Ducere praecipio cum sensim intendere mentem Coeperit,& vocem moliri infirmior aetas, Custodem junge assiduum, vitaeque magistrum, Qui vitiorum odia, ac cultum virtutis honestae, Et dulcem sensim discendi instillet amorem. mor, Illum adeo, neque foeda venus, neque Massicus hu- Amarit resides animos, dc inertia corda, Ne furtim incautus contagia ducat alumnus,

Ingentisque animi pulchro desuescat amori.

18쪽

1sum autem prim is mirari discat ab annis

Protinus: illius primos ab origine fontes, Mente adeat secum, diuinaque semina lustretrVt quondam omnipotens genitot, postquam humi

da regna,

Et terram,& vigiles coeli suspenderat orbes, Vnum inspirarit, totiesque inspiret ab alto,

In lucem quoties venturus concipit infans AEtherium motum,& iucundae exordia vitae: omniaque ex ipso iam tirin deducat Olympo. Nec de corporibus fluat, & post corpora restet, Non mixtus, non compositus, purissimus in se, Non undae pars aut flammae, non simplicis aurae, Non terrae. quanquam omniparens, quanquani omnibus altrix, Quan tiam tot facies animantum uberrima gignit, omnibus ti dulcem pariter respondet amorem. Qininuis& Cererem, quan uis & munera Bacchi Didit, & arboribus gelidaque exuberat unda: Viventura simul transactaque saecula volvat, Et rerum euentus dubios, formasque locosque: Tum mille egregias paulatim excuderit artes Vsibus humanis; cum vita informis & excors, Volueret in solis ignauum montibus aevum.

Quod neque flamma potest, nec humus, nec mo lis unda, Nec purus mixtume aer. nee siquid ab IIIis

Aut partem trahit, aut vi reis deducit inerteis. Ergo, non stellarum orbes, non lucidus aether, Nec Lunae albentes radii, aut Titanius orbis,

Quanquam igni illustris formoso , & cornibue

aureis,

Fi picturatum toties decurrit Olympum, Quantum animus possunt. nec se illi aut sedula tellus

' Aa Audeat

19쪽

Audeat, aut vasti facies componere ponti. sbis Nec vero,immensus quanquam in se vertitur oris AEtheris aurati, terramque amplectitur omnem, Quanquam tot populos urbisque ingentibus vinis Continet, includit meditantem assurgere, supra Coelum omne , & proprium naturae accedere som

ternum coeli regem,Vitaeque parentem. Praecipue, quoties altae penetralia mentis

Reelusit, quoties in se diuertitur ipse, Auersatus opum splendorem,& commoda vitae. Et quos ambitio mendax suspirat honores. Ille etiam, vitiorum undas, foedosque tumultuc Et tempestates subicit: populoque subacto, Praecipiti insano, turbasque inferre parato, Ipse sibi imperium & fasces transcribit honestos, Purgatam includens intra sua gaudia mentem. Illa autem, excelsa sedem sibi legit in arce,

Indefessa, vigil: quantoque e corpore tardo, Longius exierit, tanto magis ardua fertur, orbem extra, & geminos coeli septemplicis axes. Non secus ac quondam tenebris & carcere rupto Immitis caueae, v*lucrum regina, repente Dat plausum coelo ingentem, nubeisque relictas Praeterit. 5c versis ad Phoebum elabitur alis, Seque auras inter liquidas dc nubila condit.

Ipsa igitur jungenda sibi est, inseque vocanda,

omnibus a rebus quas circumuoluitur aer, Et quaecunque agitant mortales pectora curae, Aut conjurati collectam abducere sensus, Mente relegandi tota, sensimque domandi. Ne procul euectam terris, secumque putantem, Aut rerum causas, aut magni semina mundi, Culmine dejiciant tanto, volvantque deorsum

Reginam, samulorum instar, quos nulla lubido Pulchrom

20쪽

LIBERI.

Peschrorum, nudique animum percussit honesti. Namque ubi tranquilla sese in statione locauit, Atque in se abscessit penitus, seque ipsa recepit;

Tum neque mors illam, nec iners Acherontis auariCireum uat formido, atque illaetabilis horror. Ac neque pauperies,neque Vis inimica, nec ullus Fortunae fatiue aries, tum moenia pulsat Pectoris indomiti, terrorue aduertitur ullus, Cum semel ascendere arcem delubraque mentis Illustres animae, coeloque autore creatae Nec si terrifico fremitu ruat arduus aether, Sentiat, aut tantae speret superesse ruinae. Hanc adeo vitam, ex vero quae vita vocanda est,

Principium leti diuino prodidit ore Magnus Aristocles: quia sensim excedere rebus. Et nullo insuescit paulatim corpore niti Mens animi, sensusque excelsa auertitur omnes. Hinc quibus affxa est penitus praestantibus ausis, Hanc animi vim nitentis pulchramque quietem, Continuant leto, dulcique in imagine perstant. Ignari necis, & vitam inter gaudia fundunt, Terrore haud ullo, haud ullo intercepta dolore. Hanc vitam in terris coelo delapsa canebat Phaena retae soboles. cui nulla a stirpe relicti bam Iugera Iuris erant, nulla usquam armenta per her-Palcebant, nulli vertebant arua iuuenci. Nulla domus, nulli maiorum in limine vultus, Nullus honos , nulla in patriam populumque Potestas.

At supra fortunam animo processerat omnem, Liber & intrepidus; primaque in origine pulchri Fixus Scattonito similis, dulcique furore suetus humum fugere, di mortales linquere curari

PIaecipue,venturum olim praevertere secum,

Molirique animo, dc paulatim addiscere letum ἴ

δε a Mentem

SEARCH

MENU NAVIGATION