장음표시 사용
21쪽
entem abducendo rebus, corpusque premendo
Ingenti imperio. dum sensus sub juga victor
Mitteret, atque omnem rationis subderet hostom. Totam illum perhibent hyberno sidere lucem,
Et gelidam hy berno medioque sub aere nocte
Duxisse, immemorem juxta vitaeque necisque, Et libare dapes, & inerte: ducere lomnos; Du lcibus assiam curis, animoque fruentem. Ac neque praecipitem pluui*m, coeloque ruentem, Nec super excussa crepitantem grandine nimbum Nec Boreae horrorem immitis seniisse nec Austri; Vsque adeo ς unctos requierat pectore sensus. Ipse autem, membris,& inani parte relicta Corporis, ignarusque sui, super ardua tecta Coelicolum errabat, celsoque instabat amori, Devius, dc pulchri diuino percitus igni. Cuius ab obiectu, radios,&pontus ScaeLConcipit, dc lato quae pendet in aere tellus. Candenti quales per noctem absistere ferro Cernimus, dc crebram tenebris aspςrgere Iucem. Hinc pulchrae in te is facies, campique virentes, Hinc fontes,memorumq; oculis gratissim's horror. o Hinc pecudes, formasque auium, vitasque natantes. Exiles utcunque sibi deducere partes. Hae eidem, gelidam formosi ad fluminis undam, Subnoto platani hospitio, proiectus in herba, Cantabat; multum verba inter singula mulcensi Caesarie in Phaedri liquidam, atque argentea colig. Hactenus, ut foedis populum Pandione natum Ignibus arceret, mentetitque ab imagine pulchr Duceret ad fontem. cujus, licetae; here ab alto Tot riui in terram,& species,dc nomina manant, Ipsum haeret,fixumque manet, neque cedit Olympo: Et Ionge attonitam trahit ad spectacula mentem.
zic cum purpureus radios per tecta domorum,
22쪽
Aut nemore in magno, per opacas arboris umbras, Sol jacit. ipse ingens ingenti corpore, nusquam Vel ς oelo egreditur, vel nostro inter denit orbi, At laetis ea 1igna oculis cum luce viator Intuitus, surgitque animo, totumque repente Cogitat absentem: quantus, cum mane recenti Attollens caput Ocean; rutilantibus undis Fertur in occ*sum, vel cum sua signa recenset, Et magnum coelo ingrediens conuertitur annum. Idem ubicunque dabat latebram nemus, aut spe
Aut late diffusa comis errantibus arbos, omnia diuinis loca vocibus, omnia dulci Implebat monitu, dc coelestis murmure lingua . Quylis pampinea pendens e fronde cicada, Solamen senis agricola , rurisque voluptas: Curat illi virides rami, totumque per aestum, Rore madens paruo, parvosque ampleXa Penates, Pura inter laetum deducit gaudia carmen. Hac idem moriens, dulcesque amplexus amicosi Singultus inter medios abitumque canebat; Haud aliter summo digressus limine & aeui Finibus, ac silento olim confectus amore, Nequicquam lento patriae confectus amore, Post longas hyemes, di taedia mille laborum, Linqueret exilium: paruos tum denique natos Visurus, castamque domum, notumque cubile. lNec secus educens gelidae medicata cicutae Pocula, quam si vere nouo,cum pingitur annus, . Et lux Cςcropidis, Baccho gratissima, venit, Flor comam multo, & frondenti vinctus aveth Nectaris in mensa latices liba rex, dc vltro Rorantem pateram sublato edueeret auro.
Illum ergo patriae frustra fleuistis Athenae, illum NImphae omnes, illum Nereides Omnes
23쪽
Extinctum fleuere. illum Tritonia virgo, Actaeos inter colles, desertaque Thesei Littora. nec questu assiduo cessauit Hymettos. Illius quanquam volueres, quanquam omnia mella Vicisset moriens suppressae flumine linguae. Te furijs, fatuisque odijs moriente tuorum,
Phaena retae puer, albentes ter rupit amictus, Ter laniata comas, terris discedere visa est Infelix Sophte: ter euntem maxima Pallas
obuia detinuit. tandemque in pectore magni Haesit Ari stonidae, gentique insedit iniquς. Hos igitur ductus atque haec exempla premendo, Prima quidem pulchro pandetur semita leto, Et recta e terris dabitur via; si neque rebus
Haereat, aut curas in se traducat inertes Semotus fixusque animus, neque cedat amori,
Luminibus qui sponte sua gratissimus usque
Insinuat, narret lique aliquo contingit odore, Aut tactu mille insidias molitur & ori, Aut captas totidem insidijs circumuenit aureis. quippe hinc, principio non intellecta voluptas Nasci tur, Sc lenes intentat pectore motus Illa quidem primo, multaque interuenit arte. Mox autem, & sceptro patrio, pulchraq ue tiara Exuit,&formas paulatim vertit in omnes ctum. Palantem , & magnis nequicquam ardoribus a-Exilium quamuis saepe indignatur, & aethram
Suspicit infelix, & quem dimisit Olympum
Fixus humi, multaque inter caligine septus. Scilicet ignavos deludunt plurima sensus, Perque vias quinque ingeni j mentisque ministrat.
Ob1 eurus vitio, morboue illabitur error, Aut spatio. Nam sponte sua concurrere menti,
Ut magno inter se deuincti foedere reges, Festinant oculi. nec mens auersa iustur,
24쪽
LI A E m. symperio postquam est dejecta, dc culmine verI.
Fallentes: gaudetque adeo , deceptaque turbam Decipit, & densam diffundit plurima noctem In populos, nullamque fidem non inuenit usquam. Nonne vides, ut *pe alios mentita colores Acra per liquidum formosa expanditur Iris,
bole lub adverso,radijsque obliqua refulget3Hoc sine nil magnum fieri & memorabile jactant
Attoniti vates, oculisque autoribus usi, Paulatim blandissuadentes omnia dictis. Nam modo praecipitem coelo Saturnia mittit, Audacem ad Turnum: nunc torvum affatur Achila
Inspiratque animos, & lauas lassicit iras. Illa quidem nusquam est . quippe igni illustris& auro Fulgentes radios, multoque ardore trementes,
Nubibus impingens med ijs Phoebeius orbis. Decipit inca titos aduerso lumine visus. Sic oculis pulchrum mirati currere Solem, E terris, dixere Deum: Lunamque per aras. Supplicibus votis , & salso farre piarunt. Nec visu tamen ulla magis cui credere possis, Discendi ratio est: cum stirpe & lumina fallant, Seu facie decepta loci, siue aeris ictu, Et magis incertos frustrentur caetera sensus. Hinc amor, hinc pestes animorum: hinc credula semper spes, hinc relligio fallax, vanusque Deorum Error, agens nubem immensam , populosque per
Europae, lapsusque Asiae, qua maxima Roma, Nictrices Aquilas emenso praetulit orbi. Hinc metus ille acer, primoq ue in limine leti Haud raro exhaustis incumbens viribuo horror.
25쪽
Quem ni docta parens, arcani conscia Veri,. . Dum molles animi, dum sponte inflectitur aetas
Euerpat ratio, mox ipsa inuita recedit, Et victo haud laetos auertit pectore vultus. Niligi tur credendum oculis. mens sola tuetur, Nec fallit: men sola audit, neque decipit unquam Q rin etiam . pulchro conatu auertit, dcvsu Vitali, aeterno libatam numine mentem,
Quicquid agit sensus, sensuque illabitur acto.
Nonne vides, quoties nox circumfunditur atra Immenisi terga oceani, terramque polumque, Cum rerum obduxit species obnubilus aer, Nec fragor impulsas aut vox allabitur aures,
Ut nullo intuitu mens jam defixa, recedit In sese, & vires intra se colligit omnes 3Vt magno hospitio potitur, seq ue eacipit ipsa Totam intus: ceu jussa Deum discumbere mensis. Nam neque sic illam solido de marmore tecta, Nec cum porticibus capiunt laquearia centum Aurea, tot distincta locis, tot regibus apta, Quaesitaeque epulae, Tyrioque instructus ab ostro,
Ut gaudet sibi juncta, sibique intenditur ipsa,
Ipsa sibi tota incumbens, totamque pererran Immenia, immensam spacio, longeque patentem. Seu dulces inter latebras Heliconis ginoeni,
Et nunquam arentem nemorum diuertitur umbrama
Foecundum pleno exercens sub pectore numen: Seu magno forte in populo dicturus, inerteis Explorat Vocςs,& verba decentia pectit, trans
Cuncta animo saepe explorans, cuncta ante peIer- Quam linguae temere officio committit, & oris. Seu causas rerum occultas & semina voluit, Et queis foederibus conspiret maximuS aether,
26쪽
alaeaque concurrant liquidis, frigentibus ignea.
Quae nunquam passa interitum volvuntur eodena xx alijs: eademque manent, mutataque surgunt. Sive altum uirtutis iter subducit, & almas Nolitur leges, queis fortunata iuuentus Pareat, ac pace imperium tutetur & armis. Nam neque tum primi comites surgentis EoLSub ramis volucres incendunt aera cantu, Latratusve canum,fremitusue auditur equorum. Quippe tacet nemus omne: tacent urbe'; feraequet.
Sed neque tum pictis gemmantes floribus horti. Nee liquidi fontes, nec saxa virentia musco. Nec coeli apparent aulaea, & splendidus ordo Astrorum, volucresque vagae, faciesque ferarum. Nec magno Oceani diffusum gurgite corpus: Caeteraque inter se innumeris distantia formis. Namque & humus spatiosa, suos induta colores, Quos Phaeton this equi illustrant caligine pulsa, Cum lucem infundunt rebus, jam nocte peracta, Circum oculis mille illecebris, & mille figuris, Blanditur, passimque aciem traducit ovantem: Multaque per noctem, quoties Latonia vultum Exerit,&totum subduxit nubibus orbem, objicit attonitis, incorruptissimus aether,
Lumina quae rapiunt oculorum. ea concita Porio Illiciunt mentem: ne qua consistere possit, It vitae assiduum nectunt mortalis amorem. At neque virtutem, neque si quid corpore toto Pulchrius est, oculorum acie lustramus: ut artes, Quaeque tenet primas vitae Sapientia; coeli Inconcussum, ingens,& non mutabile donum:
Nec pulchrum, pulchrique apicem, cui nascimug
Adde,quod in sese rapitur mens sola, Peumque
rertur in autorem, suasumque attollit et nitro, '
27쪽
. Quanquam aliena loco,proprijsque ea sedibus actari Ut grauis incerto si sidat in aere tellus, Aut leuis incumbat terrς penetralibus ignis.
Huc autem, in sese reuocata, a corpore toto,
omnibus & rebus, tandem ut seclusa feratur, Proximus huic labor, & vincendi ianua leti est. Nonne vides, ut terra sibi festinat& adtConjungi flammaeque leues, & mobilis humor
Non aliter primae mens nostra accedere menti
Ardet,&ex ipse rapit ut caligine sursum. Vulcano assimilis: su bito seu forte coortus Vrbibus in med ijs, siue illum incautus arator Sparsit, & undanti nequicquam occurrit, in altum Iponte sua rapitur, nubesque& sidera lambit. Iam quoque sponte sua, flammaeque assurgerea instar, Intendentis iter sursum, flammamque petentis, Ni gelida dc caelo premeret contraria moles.
REF prius heic subigenda diu. multumque d
Non rastris, durisite ligonibus, aut boue iuncto
Nullum in uertendo. Sed enim vi mentis & vluTxpugnanda prius tardae contagia matris, Et luxus elementa, modis haerentia miris. Nec magis agricolam suadebo intendere messi. Ne sterilis vires impune assumat auena, Aut infelices dominentur frugibus herbae: Quam male foecundas vitiorum incidere fibras. Pectore, quam totas errorum exurere sylvas, Si quem cura manet divinae incumbere menti Vt domita tandem tellure, exsurgat in altum. Ignis,& occultae purgentur semina flammae: Nec depressa solo maneant, cum postulat usus, Lustratas animas aeternis jungere rebus.
Nec tibi sit victus Iatio Postrema,sed acres
28쪽
Desidiae stimulos modicis auertere m en sis,
Et quas Naturae sponte indulgentia donat. Si non appositas incuruant pondere lances Viscera tosta boum, volucremque incognita mitti Phasis ,& extremo quae pascit in aequore Nereus.
At virides adsunt herbae, telluris alumnae, Lactucae, maluaeque leues, coenaeque Deorum, Innocuae caules, lapathumque,acceptaque ventri In tuba, nec crassum mox inductura seporem, Et quae Palladia carpuntur ab arbore dona; Vuaque pampinea paulatim educta sub umbra. Seu noua,seu veteres expressa estarida succos, Aut malum irriguum, aut prunorum cereus ordo At Cererem non celat humus, nec deficit unquam.
Exiguus, natusque sitim restinguere riuus. Has epulas mensasque olim possim Cleanthes,
Carneadesque pater. Spectabant dera magnos Artifices veri, deserta in valle sedentes, Et totus dabat aspectum coenantibus aether. Obducunt animum distentae sanguine vires. Ne coelo attollat faciem, sed mollis, de excors, In Venerem ruat,&foedos suspiret amores: Nec magnum leti contemptum in pectore versat V uidus assidue, multoque oppressus Iaccho: Obl ima tque aciem versae ad sublimia mentis. Contra autem, quoties in se tenuissima fertur, De rebus quanquam exiguis, ceu numine tacta, Iam felix, jam plena sui, defixa moratur. iVotorum ut penitus , penitusque oblita laborum. Non nocti, non Phoebe tibi , discedere victa Gestiat, aut alias meditetur voluere curas. At magis, immotae quoties jam dedita formae Haeret, Scaeternae; mundi praevecta quod usquam eri Et rerum quascunque tenet vastissima moles.
Quae licet immensos aperit qua ceruitur artus,
29쪽
dique,tot membra ostentat, quot terra polusque Explicat ante oculos; tamen, & compagibus ijsdem, Iisdem principijs, atque ortu surgit eodem. At supra, rerum genitor sedet, omnibus expἐrs seminibus, menti occurrens, supraque locatam, Sublimem hunc aequo suspensum examine circum, Ultima quam proni desinit linea mundi, Supra materiem leti, supra omne, quod usquam
Carpitur, & primum vitales exit in auras, Natali luce inuoluens. ea prima voluptas, Hoc vitae auspicium venturaefata dederunt, Hoc pignus pater omnipotens, hoc denique Ieti Dulce rudimentum: mens ut lustrata, suique Asiuet a imperio, naturae iuncta quiescat ternae fixaeque, Deumque intelligat una;
Iam pulchri patiem quantum fas corpore iunctam,
Ignavosque habitantem artus, terrenaque membra Illum autem, nostris iterum seiungere rebus Conuenit. Haec via prima datur, qua discere numen Incipiunt animi, primaeque occurrere menti. Vt si corporeum. & nigrae concedere morti,
Aut genitum sectum ite neges, quae singula nobis Conueniunt, nescitque Deus. Sic surgere primum Aude hospes, limenque aperi flammantis Olympi. Quin etiam, immensus veluti atque illustris amis
Quem mille artifices vultus ae mille figurae
Undique circumeunt, malo circulus auro,
Deducenda tibi, tellusque, dc pontus, dc aethraῖ
Corpora nunc oculis quaqua obuersantia nostris; Vt magnum inuenias ac non mutabile numen. Huc ubi peruenit nostrarum mayima rerum,
Crescit, & ulterius, seu per vestigia, tendit: Iamque illi omnipotens, posito velamine, circum Apparet. videt aternum, immensumque tuetur: Oceanun
30쪽
Oceanum vitae ingentem formasque eadu eas Eluctata, vagas semper, semperque natantes: Vt cum Carpathio,aut Ionio in magno, Voluitur,& ventis & fluctibus obuia pinus.
Atque ea ne certo nequeas deprendere, neu te
Tristis, & infe lix, ne quicquam eXerceat, error, Utque animo penetrare acri magis ardua possis; Ipse Deus toto manifestus numine terras Intrauit; pulchri emgies totius, & omnes Detulit ignaris aditusque expressit Olympi.
Hinc trinum, non nota prius, miramur in uno.
Et semper geniti damnatam sanguine mortem. Quippe adeo pater omnipotens, lex VItima rerum, Deflectens in se assiduo,seque ipse volutans Purum intus, letique omni contage remotum, Concepit fuditque suo de numine numen, Mens totus , mentemque suam, totumque quod
Cuius in amplexu, dum se, pariterque quod us Aspicit, donati foecundum exercet amorem, Omnia produxit, vastumque emnxit in orbem, Sublimesque anima signa uos fudit in artus. Hinc lucem dulceinque diem libamus &auras Ducimus aetherias, magnaeque exordia vitae, Cuius in excelsa defixit semina mente. Quae, velut attritu silicum, cum flamma repente Dissilit, ingentes, in se decurrere iussa, Concipit & radios, & magnos concipit ignes. Quos famae in gremio positos, Dea laeta per auras Abripit in populos serosque amplexa per annos Posteritas tenet, dc leti secura vetustas. Nam sacer aeternusque, nihil contingere malua In terris animus coelo demissus ab alto,
Se potuit. non si pulchro se inuoluere Phoebo Tendat,&astrorum medijs immittere formis. Ne