De reipublicae romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones.

발행: 1854년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

tanta sunt, ut huc transcribenda esse Videantur. Νam ii ipsi ne ea quidem posuerunt, quae ad universum rei genus perlinent, quod ita definiendum videtur: HEst sTngrapha proprie debitae pecuniae perscriptio, s0lvendi illam conditiones continens, et stipulationis, pr0missi, pacti, conventi confirmatio . - Εl vide Ernestii Clavem Cic., ubi haec: HSyngrapha, litterae, quibus creditor sibi careta debitore, ut possit docere, sibi pecuniam ab eo deberi, si forte insitiari selit, eaeque a testibus obsignatae in templis, aut apud amicum communem, aut apud argentarium deponuntur, eaeemplis earum creditori et debitori datis . Ibidem laudatur Salmasius de modo usurarum c. 10 et 11. Cf. de Sarigny uber denLitteralcontraci der Romer, pag. 296 et sqq. in den Abhandii. d. his . philol. Masse der Acad. der Wissensch len in Beri. 1S16-IS 179. Ernestius autem in illa explicatione sua ea, quae ad illum Verrinarum l0cum cI, 36.J de sγngraphis

docuit Holo mannus, aliis Verbis complexus est. - At in iis quidem, quae illustratu sunt ab Ernestio, insunt quaedam, cui verba heaeque a testibus usque fideponuntur9, quae in Asconii interpretatione absunt. Ea lamen ipsa propius ad veritalem accedit, cum ea, quae rei propria Sunt, amplectatur, ut illa Verba finsyngraphis etiam contra fidem rerilatis pactio renit et non numerata pecunia, aut

non integre numerata, pro temporaria poluntate hominum scribi solent, etc. - Ηaec vero praecipua sunt maXimeque conVeniunt in eam rationem, quam Senalores

legali in sγngraphis illa aetate laciendis seculi sunt.

Plurimi istorum id nimirum agebant, ut, cum non bonis neque honestis rationibus, sed aliorum sp0liis rem augerent suam, graViore foen0re pecuniam occuparent, vel potius transferrent ad quaestum et Deneralionem. Cuius rei causa unum sibi parabant subsidium STtigrapharum, in quibus non raro salsum erat Scriptum, ut debilor affirmaret, se, ut hoc asseram, centum num0s, cum pauciores esSeni dati, accepiSSe. Qua pr0pler saepe incidere solebat, ut istiusm0di legali, qui longe lateque peregrinarentur ad pecunias foenori datas omni malarum artium genere eXigendas, cives eXleros non magis itinerum sumptibus, quam iniquissimo foenorella veXarent, ut primo secretae mullorum indignationes exaudirentur, deinde ad criminationem res et publicam querimoniam excederet. Cuius quidem rei sexcentis

locis Ciceronis, quibus de syngraphis mentio infertur, non modo in Verrinis ac Philippicis, sed etiam in epistolis datis et ad Familiares et ad Allicum, bene admonemur. At lamen duobus illis locis, ex Verrinarum lib. I, c. 36 et ex

52쪽

epist. 11, 8, lib. XV ad Allic. supra iam allatis, qui sunt de Malleolo et Scaptio,

salis edocemur, quam suerit arrogans illa aetate et intolerabilis usus sγngrapharum. Ex quo priValarum rerum genere optime perspici potest, quales fuerint mores et consuetudines eorum, qui in gerendis negotiis suis omnia quaestu melirentur et

commodo.

Sed liberas istas legaliones, ut hereditatum obeundarum et pecuniae eXsΥngrapha exigendae causa, ita 4J ad votum eX80lvendum nonnunquam impetratas esse cognovimus Hae autem legationes, liberae legationis genus, voti vel veri vel ficii causa susceptae, dicebantur rotisae; quas qui habebant, cum V0la, quae voverant, velut si stetisset respublica, Solvebant, lum vero sana et sacra loca circuibant. Quae tamen legalio, quia non, ut celerae legationes liberae, privatarum rerum, i. e. quaestus et lucri causa expeti Videbatur, a Cicerone nominata

est honestior. De qua ille ita in lib. IV epist. 2 ad Atticum datae: ἡEgo mea Pompeio legari ita sum passus, ut nulla re impedirer, quin, si rellem, mihi esset integrum, aut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere posse', aut votiram legationem suscipere prue omnium fanorum, lucorum cad eundorum). Adde IV, S: hAtque etiam scripsi ad Antonium de legatione: - . Quod autem aditus ad eum dioicilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum, ut is ei meas litteras redderet, legatione mihi opus esse. Honestior est rostra, sed licet uti utraque svoliva et alia libera)μ. ibidem epist. 11: ἡ Dolabella me sibi legarit. - Volina ne tibi quidem placebat. Etenim erat assurdum, quae si

stetisset respublica, Movissem, ea me, eversa illa, rota dinoirere. - Areo genus

legationis, ut, quum relis, introire eaeire liceat: quod nunc mihi additum est . 0uibus l0cis putet, votivam legulionem alii cuidam legalionis generi interdum ad iunctam suisse, ut qui illam haberent, quamdiu vellent, a periculo, quod imm

neret, longius abeSSent. Omnino autem libera legalio, quaecunque erat, non raro ideo eXpetebatur,

ut qui impetrassent, eiusmodi 5J periculum, quod iudicio intenderetur ab adversariis, vitarent. Sed tamen ne ita quidem istam legationem qui obibant, salis firmum sibi parabant praesidium. Nam ii lanium, qui non privatas, sed publicae rei causa legali aberant, cogi non poterani et ad iudicium revocari. Quod videtur effici posse ex hoc loco orationis in Vatinium habitae, cap. 14, 8. 34: ἡ Atque illud etiam quaero, quum, posteaquam es poStulatus, eae legatione redieris, no

53쪽

qvis te iudicia defugere arbitraretur, teque, quum tibi, utrum velles, liceret, dictitaris, causam dicere maluisse: qui consentaneum fuerit, quum legationis per fugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad aurilium nefarium confugisse p- - Ηaec verba referenda videntur ad legem Memmiam, quae an. 614, C. Laelio Sapiente, Q. Servilio coss., lata, senomina eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi inter reos relabas Valer. Maaeta. III, c. 7, etBachius Histor. Jurisp. Rom. Lib. II, c. II, 3. 47, pag. 161, ubi laudatur de

argumento ipso Herald rer. iud. I, 10. Ex illis causis sane intelligitur, legatos a publica et militari legalione revocari ad causam dicendam praetoris edicto non potuisse, reos contra a liberis legationibus privatarum rerum et periculi declinandi causa susceptis potuisse revocari. Talis Messii suit legatio, de qua Cicero ad Allicum IV, 14 haec scripsit:

ἡMessius defendebatur a nobis, a legatione revocatus. Nam eum Caesari legarat Appius. Serrilius disit, ut adesset Eodem quoque revolvuntur, quae in Digest.

lib. L, tit. VII, I, 14 leguntur apud Ulpianum lib. 74, ad edictum praetoris: is uilibera legatione abest, non ridetur reipublicae causa abesse: hic enim non publici commodi causa, sed sui abest ρ. - Atque praetor designatus legalionem

liberam impetravit. s CL Sueton. Τiber. c. 31 . Quae illa de re diXi, ea praecipue illo loco confirmantur, qui est in Ciceronis epistola ad Allicum data, lib. II, epist. 18: ἡA Caesare palae liberaliter inritor in legationem illam, sibi ut sim legatus: atque etiam libera legatio roti causa datur. Sed haec et praesidii apud pudorem Pulchelli non habet satis: et a fratris adrentu me ablegat: illa et

munitior est et non impedit, quominus adsim, quum relim. Hanc ego tenes; sed usurum me non puto. Neque tamen scio, quid agam sconiectura). Non lubet fugere: areo pugnareμ. Aperte hoc loco ostenditur, Ciceronem, si Voluisset publicam illam legationem a Caesare delatam accipere, potuisse se contra nesariOS Clodii conuius munire et iudicium, quod ab eodem intendebatur, declinare, cum qui reipublicae causa legationem obibant, legis Memmiae beneficio iudicii laqueis irreliri non possent. At ille etiamsi ad Caesaris conditiones non invitus descendisset et, quamdiu is in magistratu esset , lardare vel propulsare tribunitios impetus potuisset, tamen in lanias optimatum offensiones incurrisset, ut nomen eius in summam apud illos invidiam contemtionemque venisset, nec ullo iam in numerosuisset. Quamobrem quum in lanio discrimine rerum Valde suspenso ac sollicita

54쪽

esset animo, et huc illuc suctuaret, tandem constituit contendere potius cum Clodio, quam Caesari se obstriclum addicere. Sed salis sit significasse, ad ea negotia priVala, quorum cauSa SPnatores supra demonstravi liberas legationes expetivisse, ut ad hereditates obeundas et ad pecunias ex sTngraphis exigendas, alia complura, quibus illi quaestum sacerent, accessisse. Ex quibus nullum ad rem quaerendam honestius Romae putabalur, quam quod in praediis soci0rum Vel provincialium bene et emendis et vendendis,

in frumentis eorum et c0emendis et Romam, aut qu0rsum quaestuS iuberet, Vehendis continebatur. Haec autem res cum ab univerSo, quale erat Romanorum, negotiandi genere seiungi non p0ssit, atque allius, quam conveniat huic opuSculo, repetenda sit; ne nimius essem in tota causae ratione eXplicanda, hic decrevi subsistere.

Iam reliquum est, ut hoc addam, in iis rebus, quas superioribus partibus

eXposui, me ita esse Versatum, ut, si quid Vel observassem Vel investigassem, non m0do in certum quendam ordinem redigerem, sed etiam perinde idoneis Velerum scriptorum leStimoniis, ac meae sententiae rationibus confirmarem. Τ0lam autem huius rei rati0nem, ad quam ego ea, quae a me Sunt priore parte eX- planata, rev0cavi, in illorum, quorum Opera utebantur Caesares, legatorum iure, conditione, digni latis statu recte cognoscendo instituendam ac retinendam esse existimo. Qui flatus quoniam pri0rum principum aetate certus erat atque confirmatus, p0sleri0rum tempestale incerius ac perturbatus, laniae inde exstiterunt totius rei vicissitudines, ut, dissimillima ne inter se commisceantur, severe pro temp0rum Varietate distinguendae esse Videantur. Sed illae rerum varietates cum miram quandam obscuritatem dissicultatemque rei attulerint, non arbitror inutile esse futurum, universae huic causae altera quaestionum particula explicandae curam operamque tribuere. Illud autem eXlremum est, ut generatim hoc loco eXponam, quare mihi

Visum sit, aliqu0t harum quaestionum capila paulo tractavisse uberius. Quod si qui sorte erunt, qui Velint reprehendere, id me spectasse meminerint, ut non tam hominibus doctis, quibus ad intelligendum satis esset breVis quaedam Vel obscurae rei explicatio, quam iis adolescentibus, qui iam plus aliquanto pr secissent ad optimas artes litterasque perdiscendas, ea, quae ego eX Velerum script0rum locis eruissem, diligentissime perscriberem, quo c0gnoScerentur ab

55쪽

iisdem lacilius, ac melius rationibus eorum conducerent. Quamobrem id, quod ego secutus Sum, qui volent improbare, plane Videant atque perpendant, cum in illis concisae cuiusdam in scribendo brevitalis, in his accuratae in explicando diligentiae habenda sit ratio maXime, ad varia uirorumque consilia, studia Voluntatesque eandem rerum tractationem non lacile posse omni in genere accommodari. Quae cum ita sint, nec idem possit omnibus omnino probari, hoc certe optimum putavi, mediam aliquam scribendi viam inire initamque lenere. In qua quantum ego profecerim, aliorum sit, non meum iudicium.

56쪽

pag. 2 vers.

leguinita pro initia

Bruto pro Bruto,

legiones pro Legiones

-- pro in

quidem pro qnidem

in pro u

consularibus pro consularibus

tamdiu, dum pro donec

dum pro donec

is, qui succederet pro successor

dum pro donec

Iegationis pro legationis.

58쪽

erranan.

Ordinarius: Gymnasiallelirer Dr. Soli n).

SEARCH

MENU NAVIGATION