De reipublicae romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones.

발행: 1854년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

praescriptum egisse omnia reperiuntur. Quod illo loco confirmatur, quo Caesar in lib. II, c. 17, de B. Civit. haec Varronis verba assert: se Praeoccupatum Seses arronem) legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide: necessitudinem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere: neque se ignorare, qu0d e et

picium legati, qui siduciariam operam obtineret . Ibidem III, c. 51: is ius

Sullae legali) consιlium reprehendendum non ridetur: aliae enim sunt legati partes, aliae imperat0ris; alter omnia agere ad praescriptum; alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare castris relictus, liberalis suis, hoc fuit contentus, neque proelio decertare Moluit, - ne imperatorias sibi partessumsisse rideretur . - Εx quo loco hoc efficitur, impers loris sive praesidis eSSe, de Summa rerum iudicare et consilium suum cum aliis c0mmunicare; legali autem, illius arbitrio voluntatique ita obtemperare, ut, quae ab eo mandala Sini,

accipiat et conficiat; neque longius progrediatur, quam praescriptum sit. 0uineliam senatus legatos cum populi Romani maiestatem in provinciis lueri, tum praecipue eorum, qui maius haberent imperium, existimationi consulere dignitalique inservire Volebul. cs epist. ad 0. fratrem I, 1, 3b. Quamobrem hoc praesidum arbitrio relictum esse video, ut legalis , qui omnia ad illorum consilium volun talemque conserre deberent, quamdiu Vellent, uterentur, e0Sdemque, Si Suae aut ipsorum praesidum) dignitali deessent, possent dimillere. Eo patet pertinere illum locum, quo graviter Vituperatur Verres, qu0d Abronichum, perdilum hominem, missum non secerit; qui locus est in lib. III Acti0nis in Verrem secundae c. 58, 134: , uaestores, legat03, praefectos suos, tribunos multi missos fecerunt et de

prorincia decedere iusserunt, quod eorum culpa se minus commode audire arbitrarentur, aut quod peccare illos aliqua in re iudicarent . Et epist. 30, ad Fam. dat. lib. XII: heos flegatos) eae senatusconsulto, si non decedunt, cogendos, ut decedant, eaeissimo . At legati lamen, ut in gerendis muneris sui partibus nihil poterani suo arbitratu sacere, sed referre omnia ad praesidum iudicium debebunt, ita videntur, ro exigente, soluti ac liberi suo iure ila usi esse, ut, omissa omni religione societatis, Vel sine piaculo, quod quidem quaestoribus sacere non licebat, ab iis, qui praeessent provinciis, discederent. Quod apparet comprobari Acl. in Verrem secunda lib. II, c. 20, 49: , Sodales, risi fortes, legali tui, primo anno te reliquerunt: unus legatus, P. I adius, qui erat reliquus, non ita multum

22쪽

tecum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum multo magis suae pepercisSeιμ. - Νeque tantam habebant potestatem provinciarum rectores, ut iis liceret, si quae iusta de legalis querela deserretur, de ea cognoscere, Vel in ill0s animadvertere, Vel potius p0ena eos asscere. Hac de re in lib. 1 Accus. in Verrem secundae c. 19, 50 ita dicitur: hDe qua eaepugna tione fiani Jun0nis Samiae) quum legati ad C. Neronem in Asiam Samo senissent; responsum tulerunt, eiusmodi querimonias, quae ad ste*ntraria voveta Ho- inani pertinerent, nori Ra I EnetoTein, sed non nari avrerr oportere . - Εx quo loco non iniuria suspicatur Garatonius Nolae ad Cic. orati.

Pars. Ι Ηavniae 1825.J, legatos, id qu0d ex sententia l0lius capitis quarti colligi

possit, repetundarum eSSe accuSRlOS, nc negat ullam praetoris in eos animadversionem suisse. Sed salis magno in errore idem ille Versatur, cum a Ner0ne

adimi liciores Verri p0luisse non arbitratur, et ad probandam hanc opinionem illum locum, qui est in Cic. epist0ll. ad Fam. XII, ep. 30, testem laudandum putat. Ibidem enim haec leguntur: se De Venuleio, Latino, Horatio flegatis C. Cali isti, per quos Africam absens obtinebat, quibus Cornisecius lictores ademeras' sulde laudo. Illud non nimium prob0, quod scribis, quo illi aequiore animo

ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse. Honore enim digni cum ignominia dignis non sunt comparandi: e08que eae Senatusc0nsulis, Si non decedunt, cogendos, ut decedant, eaeissimo μ. - At Vero eX pri0re huius loci parte prorsus intelligitur, praelori licuisse liciores legalis adimere. Et Cicero etiam valde laudat Cornificium, quod illud socerit, sed eam causam impr0bal, qua is adductus lictores istis ademerit. Hanc autem lolius rei summam esse iudico: legatos in gerendo munere pr0vinciali, vii Supra dem0nstratum est, omnia debuisse eX prael0rum consilio

voluntaleque facere et, si quid vila el m0ribus ita offendissent, ut nefaria iis si auserimini daretur, ab illis dimitti, iisque adimi lict0res p0luisse, ignominia, vel eliam poena assici ab iisdem non p0luisse. Neque iniuria. Nam prudentissime erat legibus ita institulum, ut, qui generis et ordinis amplitudine nobilitati, publicae

dignitalis auct0res essent, quique prael0ribus, quibuscum officii necessitudine erant coniuncti, opera et c0nSilio a deSSent, iidem maXimarum rerum controversias senatorum, qui privatarum Ossensionum rati0nem non ducerent, arbitrio atque iudicio disceptandas relinquerent. 0uare 0mnino caulum erat, ne utrique neque praesides neque legali contenti0nes reipublicae periculosas susciperent.

23쪽

Jam Vero legali, cum lania illa aucl0ritale s0rerent, lamen iure putantur non proximum a praesidibus locum tenuisse, sed honoris gradu inseriores fuisse quaestoribus, qui min0res tantum in republica magistratus gesserant, neque antea fuerant tot tantisque, quantis legali, honorum insignibus Ornali. Is autem in provinciis ordo servabatur, ni quaestor legal0, legatus praefecto, praefectus tribuno militum honore praecederet. Quod Videtur his Verbis posse pr0bari, quae sunt in s. sup. l. in Verrem lib. III, c. 58, 134: h uaestores, legatos, praefect08, tribunos suos mulli missos fecerunt et de prorincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur . fCf. ad hunc lo c. Manut.

in Comment. pag. 226, ab . Ibidem lib. V, c. 32, 83: ,, 9uid primum- querar 8Siculone homini legali, quaestoris, praetoris denique pote8tatem, honorem, auctoritatem dari Z - Si te impediebat ista occupatio, ubi quaestores Z ubi legati Z- ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa et data Z CL ad hunc l. Zumplius . Ibidem c. 52: HI , nasis cum

esset a quaestore et legato capta praedonum, archipiratam - removiSti .

Intelligi vix p0lesl, quid sit, quod Naistius fin Comment. ad Cic. 0rali. pag. 281, bo haec scribere p0luerit: ἡHuius 10 ci testim0nio legaliam p0lius, quam

quaeSlorem, praeeSSe claSSi debuisse cognoscitur ρ. At ne ullum quidem verbum ibi invenitur, quo illud, qu0d d0cet Manutius, leviter modo significetur. - Illum tamen ordinem, quo Vel contumeliae loco duceretur, si legatus quaestori praeponeretur, quam diligenter lenuerint Romani, licet ex hoc loco iudicari, qui est in orat. pr0 Ligario c. 1, 2: ἡ . Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est: qua in legatione et ciribus et sociis ita se probavit, ut decedens Considius provincia satisfacere hominibus non pos8et, si quemquam alium pr0vinciae praefecisset. Itaque Ligarius - provinciam accepit insitus . - Cum igitur Sine ignominia non soleret quaestori legatus anteferri, ac pr0inde videri posset Ligarius legatus ambitiose Africam provinciam impetrasse, quaesi0 reiecto, Cicero huic Suspicioni frudenter occurrit, cum sit Ligarium integritale et innocentia ita sibi provincialium am0rem conciliasse, ut decedens de provincia Considius satisfacere hominibus n0n p0sset, Si quemquam alium proVinciae praefeciSSet. Praeterea Cicero Thermo, Asiae praetori, suadet, ut decedens C. Ant0nium quaest0rem potius, quam legatum, pr0Vinciae praesciat, quod cogn0Scitur ex

epist. ad Fam. II, 18: ed mihi magis magisque quotidie - placet illud meum

24쪽

consilium, quod - ostendi, grares te suscepturum inimicitias, si adolescens potenses nobilis squaestor) a te ignominia affectus esset. Et hercle est ignominia. Habes enim neminem honoris gradu superiorem. Ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso ricit piros optimos, hominesque innocenti88imos, legatos tuos, qu0d et quaestor est, et quaestor tuus . Horum aliorumque locorum testimonio quamquam legalos a quaestoribus honoris gradu Superatos esse c0mprobatur, tamen nemo eX iis, qui in pervestigandis populi R0m. rebus Versantur, explicavit, quare legali, qui fuissent post gest0s magi Stratus maiores rerum usu ac prudentia Superiores, quaeSloribus, qui essent minore aliquo magistratu sui cli, dignitatis gradu fuissent inseri0res Cuius lamen rei non ita dissicilis Videtur explicatio. Nolum est enim, quaestores delatam a Senatu popul0que ac longe a praetoria separatam, qua iis magis suo iudicio uti licebat, potestatem habuisse. 0uin etiam non minus eXpl0rnium est, eosdem in agendis officii sui partibus sicut magistratus ordinarii, ita civitatis personam gerere eiusdemque decus ac dignitatem pro honoris gradu sustinere debuisse, et apud praetorem filii locum oblinuisse. Cuius necessitudinis palernae optimi testes citari hi loci possunt, qui reperiuntur apud Ciceronem in divinat. in Caecil. c. 19

ἡ Sic enim a maioribus nostri8 accepimus, praeforem quaestori suo parentis loco esse oportere nullam neque iustiorem, neque graviorem causam necessitudinis

P038e reperiri, quam coniunctionem 30rtis, quam provinciae, quam licii, quam publicam muneris societatem ρ. Atque epist. ad Fam. XII, 10: ἡSalis enim com mendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te n0n fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proaeimam voluit esse . - C ad All. VI, 6; post redii. in senal. c. 14. Huic aulem singulari ossicii coniunctioni, tanquam sanctiori cuidam religioni societatis, tantum putabani tribuendum esse Romani, ut palernum illam necessitudinem non perpetuam m0do esse Vellent, sed omnem etiam illius violandae vel etiam dirimendae libidinem nefas esse iudicarent. Duo reserendus est ille locus, qui est in Ciceronis divinat . in Caeci l. c. 19 sitiaque neque C. Philoni in C. Seri ilium nominis delerendi potestas est data, neque M. Aurel. Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium: quorum nemo propter indignitatem repudiatus est; sed ne libido riolandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur . - 0uocirca tantum absuit, ut quaestor ullus exoriretur, qui prael0rem, qu0 cum antea suiSset publica muneris societate

25쪽

coniunctus, accusaret, ut eum p0Stea, ubicunque et quibuscunque p0sset m0dis,

defenderet. CL Asconius Ped. in Mil0n. pag. 36; Cic. de Orat. II, 47 et 50;

Caes. de B. Gall. VIII, c. 50. - Ιn paterna autem illa coniunctione SenatuSpopulusque Romanus hoc potissimum spectabat, ut summo loco orti adolescentes, qui provinciales magistratus capesSerent, eum multarum rerum usum ac Scientiam c0nSequerentur, ut p0Stea, altiores honoris gradus adepti, possent in rerum elcivilium et bellicarum varietate perite Versari. Unde cum ille Senatus maxima in rei publicae salutem commoda redundatura esse confideret, neque quidquam Omil teret, quo tanquam incitamento aliquo quaestorum animi incenderentur: certe non

eSi, quod miremur, quare iidem illi maiorem in proVinciis, quam legali, honoris

gradum tenuerint.

Sed etiamsi illa, cum res ipsa loquatur, Verissima pulanda Sunt, lamen hoc mihi non minus Verum Videtur esSe, praesides iis legatis, qui iam antea gessissent magistratus maiores, vel pro Vinciis praefuissent, debuisse plus, quam quaestoribus ipsis, tribuere. Cuius rationis argumentum videtur peli posse ex epist. 15 lib. ΙΙ, ad Caelium data, in qua Cicero eas causas assert, propter quas Caelium Caldum quaestorem, n0n alium, qui Superiore h0nore usus fuerit, ut Quintum Dalrem, provinciae praefecerit. Illud autem in primis urget et addit, se a Quinto Dalre, legato Su0, ut se absente pr0 vinciae praeeSSet, impetrare

non potuisse et, Si eundem reliquiSset, habuisse, cur omnia timeret; se nobilem adolescentem Caelium quaestorem non iam allicere voluisse, quam alienare nolui SSe. Verumtamen cum legali fiduciariam lanium operam oblinerent, alque agere omnia ad praescriptum deberent, incertum illud quidem atque obscurum esse nequit, quare, quam Vis magna fuerit in iis auctoritas, quamvis magna de eorum rebus gestis 0pini0, tamen nunquam p0luerint neque supplicationis, neque triumphi honorem adipisci. Εum enim ipsum constat, nisi ad eos, qui essent cum imperio militari lege curiata dalo proVinciis praesecti, non potuisse deserri. Duae res eo minus potest ullam iustam reprehensionem habere, quod, qui sua sponte ac libere ad summam rerum conSulere, quique legat0rum omnia cum dicta, tum etiam facta praestare debuerint, eosdem convenit eX rebus gestis, triumphis aliisque orna mentis gl0riae fructum percipere. Quare iure potest dubitari, num quis hoc scriptum acceperii, ullum unquam legatum, etiamsi pro Consule, vel pro Prael0re inprovincia relictus res gessisset praeclarissimas, lamen iusium aliquem triumphum egisse.

26쪽

megati a et an lin 'Pν Mari in Provi ne in . Qtoren et Moeraren an in Eltat, H ne Quanquam illa, quae ego dixi, honoris ac gloriae ornamenta legatos con-Sequi non p0tuisse, nemo n0n intelligit, tamen, num iidem potestatis dignitalisque insignibus, velut imperio, lict0ribus securibusque, usi suerint, eo magis Videtur esse quaerendum, quo maior eSt inter viros doctos hac de ro opinionum discrepantia. Qui quidem ita in contrarias partes disserunt, ut quod alteri assirmant, negent alteri, neque res consecta et expedita, sed magis impeditu et contorta esse reperiatur. Quare quid illi in medium pr0 tulerint, videamus diligentius.

Ita C. Sigonius de Antiq. Jure provv. lib. II, c. 2, pag. 276.b haec tradit:

-0uoniam autem praesides cum legatis p0lesialis atque imperii partem communi cabant, hinc facium est, ut ei ipsi legali lictoribus et suscibus uterentur . - At primum cum n0n Semper, Sed, necessi late flagilante, praesides cum legalis imperii partem communicarent, haec verbB ficum iis necesse videbatur male abesse aperium est; deinde in eo loco, qui tanquam gravissimus testis citatur a Sigonio, ut in Action. in Verrem secunda lib. I, c. 22, 60, Verba ficum imperio et Securibus u recentissimis Verrinarum editoribus non minus optimorum codd. mSS. auctoritate, quam re ipS a p0Slulante, iure omissa Sunt. Manutius Vero,

qui fili C0minent. ad Cic. orali. pag. 160, b.b illa Verba omissa re VocaVit, ViX potest idoneus testis asserri; a se enim ipso dissidet, cum ibidem haec dicit: himperium igitur et legatus habebat et lici0ribus utebatur; id et ex lib. XII, Fam. epist. 30 ad Cornificium cognoscitur . - Eodem autem libro spag. 723, b.b adorat. pro Sestio habitam c. 60 haec profitetur: ἡ0uaestores et legali imperium

in provinciis non habebant; ideo eos separatim Cicero nominat . - Maiore etiam, quam Manutius, studio contendit Abramius, ut in interpretandis Ciceronis Verbis,

quae sunt in OrBt. de pro uv. consul. c. 3: is Macedoniam - eaeigua manu singimperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur: legatos cum potestate quidem, sed sine imperio fuisse demonstret. Licioribus tamen interdum honoris causa iis uti permissum fuisse, imperium iis non suisse, qu0d propria auspicia non habuissent, unde post insignem aliquam Victoriam ab exercitu non essent salutati imperatores . Similia fere ibidem tradit Graenius, qui legatos unquam habuisse

27쪽

imperium et proconsules hoc dare iis potuisse negat; iurisdictionem dicit potuisse

legatis mandare, et fasces etiam ac Secures nonnunquam. Atque idem adulterina

illa scriptura, quae invenitur in lib. I, c. 22 Verrinarum, inductus pergit dicere, Valde improprie vocem hi inperii μ poni pro potestale quadam eXtra0rdinaria, quam

imperator legato dedisset, ut lania eius esset ibi, quo mitteretur, Bucl0rita S, quanta imperatoris, qui ipse venisset . - Et Abramius et Graevius quam parum dilucide vera a falsis , sive quid interesset inter imperium militare, ratis auspiciis datum, et inter civile, in quo esset et iurisdictio et aliarum rerum civilium administratio, destinxerint, perspicuum est ac manifestum. 0uis enim n0n ignorat. legatos imperium militare, sive Summam rei bellicae potestatem, a senatu et lege curiala delatam, quod auspicia n0n haberent, neque habere nec rem Suis auspicit S

gerere p0luisse' 0uibus quid datum, quid non datum sit, quid facere licuerit, quid non licuerit, insi a videbimus. - Ad illum autem Verrinarum locum Garatomus DN0t. in Cic. 0rali. Pars I, pag. 178 sqq. J legatos cum imperio fuisse et lictoribus uti solitos esse, acrius et copiosius, quam pr0babilius et Verius, quod infra docebimus, defendit. Quae ibidem Garatonius, Wielingit auctoritatem seculus, conatur probare, eorum errorem coarguit Iadvigius fin Dispuit. criti c. de Asconii in Cicer. orati. commenlarr. Ηuvniae 1828, pag. 101.J, qui recte docet, illa verba ficum imperio μ quantum a l0ci ratione abhorreant. Nec vero minus Garatonii ratio improbatur a Zumptio, qui ad illum Verrinarum locum negat, Garatonium aliud quidquam efficere p0luisse, nisi legalos saepe inveniri apud scriptores cum lictoribus et p0lesiale aliqua propria, tanquam legatos populi R0mani, imperium lamen et secures legalis tribui, non sacile posse probari. Tum etiam idem, quod Madrigius, iudicavit Zumptius, illa verba secum imperio F et fisecuribusμ e lib. IV, c. 4, ubi de praetore recte dicta essent, huc a librario aliquo esse translata. Contra Meupoortius Gib. sup . all. pag. 134.b et Schwaratus sin observall. ad Nieupo 0rlii compend. antiqq. R0m. pag. 189. mediam quandam Viam Sequuntur, cum ille ita tradit: filictoribus qu0que et fascibus legati, aliquando certe, utebantur- , hic autem: filictoribus lamen honoris causu interdum iis flegalis) uli

permittebatur . - Verba illa , aliquando certe et ,honoris causa interdum ure ipsa aliena esse non obscurum est; nam neque faliquando neque istuterdum- , sed, quum praeSidibus necesse Videbatur, licioribus et fascibus uti legatis concedebatur. In illa causa C. Sigonius, etsi acutius Vidit, quam reliqui, qu0S ego

28쪽

nominaVi, et a Vero pr0Xime abest, tamen ea, quae hac de re tradidit, non salis eXpl0riste, ut supra significavi. percepta et cognita habet. Illi autem ipsi ad unum omnes ea, ad quae revolvuntur omnia, parum diligenter observarunt: legalis, qui fiduciariam tantum operam obtinerent et agere omnia ad praescriptum deberent, licuisse si quid Vellent praesides Vel mandarent, eXsequi et, si quid ipsis concederetur vel polesialis, vel honoris, vel dignitalis, id habere ac lueri. Sed cum, quidquid in provinciis aut in Stilueretur, aut perficeretur, praesidum arbitrio et iudicio esset relictum, hinc sactum esse pulet, ut ii ipsi, Si res Vide retur postulare, cum legalis p0ssent imperii, qualecunque id esset, vel militaris partem communicare. Neque id iniuria. Nam quid potest esse ad rem ipsum convenientius, quam praesides Vel imperatores, qui omnem rei culpam sustinere atque omnes belli casus, im0 Vero si quid ageretur, praestare deberent, in summo rerum discrimine, Vel ubicunque commodum videretur, tantum, quantum

vellent, de imperio militari ad legatos transferendi ius potestatemque habuisse Τ0uod nisi ila suisset, quid suturum suit 8 Numne, ut hoc utar, Labienus contra Aeduos et Bellovacos aes. de B. Gall. VII, 56 sqq) rem tam egregie gerere,

et cum copiis suis omnibus incolumis ad Caesarem pervenire potuit, nisi imperii militaris partem, qua praeclaram illam Victoriam libere agendo consequeretur, a Caesare mandatam habuisset' At etiamsi illud non potest in dubium vocari, quin praesides, re cogente, legatos imperii militaris socios sibi adiunxerint, vel p0luerint arbitratu suo sibi adiungere; tamen pro vero constat, iustum istud imperium, qu0d Iege curiata daretur praeseclis pro Vinciarum, tanquam annuum qu0ddam a senatu ad legatos nunquam fuisse delatum. Quod lamen senatus pali eo minus poterat, qu0d legati essent cum imperatoribus, quorum erant adiutores, sive dignitale sive auctoritale eXaequali. Nec Vero minore iure eXistimandum est, proconsules Vel propraetores potuisse aliquam imperii civilis, quod vocatur, partem legalis impertire. Η0caulem ut fieret, et necessitas ei rei ratio Videbatur postulare, cum senatus populusque romanus pro Vinciale iuris dicendi reique bene administrandae munusia legatorum opera, cura, slde, c0n Sili0 poSilum esse putaret. 0u0 circa quid potest esse apertiuS, quam magistratus maiores, qui maximis iisdemque belli cosissimis provinciis praeessent, tot laniisque negotiis impeditos fuisse, ut expedire ea non possent, niSi potuissent suae ipsorum potestalis partem legalis concedere,

29쪽

qua iidem ex suo iudicio liberi ac soluti uterentur ad gravissimas res conficiendas 30ui enim fieri potuit, ut in amplissimis provinciis lot conventus B gerentur, tollamque turbulenta et operosa et invidiosa negotia transigerentur, nisi licuisset praesidibus, re p0stulante, imperii civilis partem ad legatos deseri e 8 Eo spectare videntur ea, quae Cicero in Verrem lib. I, 17, 44. exli'. hunc in modum dicit: ἡ sit hoc crimen in Verrem, fecerunt alii, cum ille non daret, animadsertis

ubi lola ratio, qua Verres in animadvertendo usus est, exponitur. Et ibidem c. 20: hQuas enim sociorum atque remicorum urbes adisti legationis iure et nomine, Si in eas vi cum eaeercitu imperioque inrasisses μγ - De discrimine uulem V0cum sipotestatis, imperii, in imperio, cum imperio et potestate esseμ conserantur e3, quae a me dispulata Sunt in hQuaesit. de Proconsulibus et Pro

prael0ribus etc. pag. 35 et sqq. Hunov. 1831μ. Ila mihi quidem videor salis pr0basse, qui pr0Vinciis praeeSSent, esspotuisse imperii sui aut militaris aut civilis sive togati aliquum certe partem legatis mandare. Sed non recte inde colligitur, omnes legatos nunquam non cum imperiosuisse, Sive sine imperio esse non p0luisse. Cui quidem opinioni Garatonius i. sup . all. pag. 179 sqq.J ut fidem saciat, leniat omnia, quamquam iis, quae disputantur ab eo, non probantur, quae pr0banda sunt. Huc accedit, quod, ut rem suam loci alicuius testim0nio confirmet, illa Verba secum imperio μ in Verrin. lib. I, c. 22 exlr. post , legationis nomine μ ab aliquot librariis et editoribus illa ladelandit neque cogitat, scripturam illam, id quod supra demonstravi, neque

optimorum c0dicum uiss. auctoritate, neque loci ratione posse c0mprobari. Nec vero quidquam inierest, imperium lcgalis ab imperatore commissum utrum militare, an civile suerit, sed hoc quaeritur, utrum illud ut legitimum fuerit a senatu vela p0pul0 Romano datum, an a praesidibus eX re Vel pro tempore et concessum et ademium 80uae hoc l0co de imperio legatorum diximus, eadem possunt in lictores et fasces, quibus illi usi sunt, traduci. Primum illud quidem, quod nonnulli viri docti confli sunt facere, in dubitationem adduci n0n p0lest, quin ulli unquam legali illa potestalis digni tulisque insignia habuerint. Νamque a Livio clib. 29, c. 9.J de Pleminio, P Scipionis impera l0ris legato hoc scriptum accepimus: hesiserespectu non dignitatis modo, sed etiam humanitatis, in legatum impetum, licto ribus primum indignum in modum mulctatis, faciunt . Et Cicero in Verrin. I,

30쪽

c. 26, 67, de Verre, Dolabellae legato, qui erat Lampsaci nesarium scelus facturus, h0c dixit: sillic lictor istius fVerris) Cornelius, qui cum eius serris erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem collocatus, occiditur Cicero in epist. ad Cornificium data, quam supra iam commemoravi, lib. XII, ep. 30, de Calvisit legalis, per qu0s Cornificius Africam absens oblinebat, haec

scripsit: ἡ De Venuleio, L&lino, Horatio DCalvisit legalis), ralde laudo qu0diis liciores ademit . Illud enim non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse . Cons. praeterea Spartianus in Sever0 c. 2, qui, legati0ne proconsulis Africae accepta, fasces habebat iisque utebatur. Hisce testimoniis perspici potest, legalis non datos esse solum liciores et fasces, Verum etiam, Si illi hon0re digni non essent, ademtos esse vel adimi potuisse. Nihil aulem probabilius esse iudico, quam praesides, Sicut, si res ferret, legalis eripere illa insignia p0ssent, ita tribuendi potestatem habuisse. Et hoc polissimum ideo Videtur esse saclitatum, ut, qui provinciis essent praesecti, vel iis, qui negotiorum suorum causa legati essent legatione libera, lictores

concederent, quod intelligitur ex Ciceronis epist. 21 ad Cornificium data lib. XII ubi scriptum est: ἡ In primis, quod ei C. Anici ob carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in prorincia facere sum solitus

non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem: quod idem acceperam et cognoreram a summis Miris factitatum ρ. - 0uod hic praesides iis senatoribus,

qui habebant liberam legali 0nem, sacere solebant, quidni iis in aliis legalis,

negotiorum administris, licuisse arbitremur 8 Sed Romani, sicut lict0res cum fascibus ut potes latis insignia necesse ducebant, ut legali eorum, qui ipsorum consiliis occurrerent atque reSiSlerent, c0naluS e0mprimere iSlorum opera possent, sic eadem magis etiam in pr0consulibus et propraetoribus dignitalis ornamen laosse volebant. Aperte h0c declarat Cicero in epist. ad 0uint. fratrem dat.

lib. I, 1, 10, his verbis: ἡSit lictor non suae, sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia, quam potestatis- 0uod ibi de propraetoris fascibus et securibus dicitur, id

putandum est in legatorum sasces Sive insignia c0nVenire, quae cum ad eorum potestatem SiVe ad imperium ci Vile, tum praecipue ad publicam, quam legali sustinebant, dignitatem augendam reserenda esse Videbantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION