장음표시 사용
1쪽
4쪽
SS. THEOLOGIAE DOCTOR EIUSDEMQUE PROFESSOR PUBLICUS , ΕΤ ΙΝ
SACRA FACULTATE CAESAREO. REGIUS EXAMI NATOR IURATUS.
6쪽
xplicrum Dominicae Incarnationis dogma consequuntur amplissimi fructus & magnifica illa gratiarum dona, quae ex illo Mysterio uberrime profluunt. Cum enim Incarnatio omnium in homines promanantium gratiarum fons sit & origo, atque per incarnatum D Ei Verbum tanquam supremum caput Obtinea- .
tur, quidquid habet universum Ecclesiae corpus, ordo doctrinae postulat, ut postquam de Verbi Incarnatione egimus, illustre de gratia Christi argumentum pertractandum suscipiamus : quae quidem disputatio Catholi-
7쪽
co theologo & necessaria videri debet, & operosa, seu plurimas spectemus concertationes inter ipsos Catholicos subortas, seu impios haereticorum conatus, qui ex hac parte doctrinam orthodoxam gravissimis erroribus evertere moliebantur. Ac inprimis uberrimum disputandi campum nobis aperiunt tam Veteres quam nostri temporis haeretici, Pelagiani, Massilienses, Praedestinatiani, Lutherus, Calvinus, Baius, Iansenius, Quesnellus, qui etsi in- . ter se dissentientes in id tamen communibus votis Coninspirarunt, ut catholicam de gratia doctrinam penitus
convellerent. Eorum certe errores adeo patent, ut per omne fere Theologiae corpus sese diffundant. Praeceteris caput extulit duplex & extreme contraria haeresis, Pelagiana & Jansentana, quarum illa gratiae divinae necessitatem evertit, ut servaret libertatem; ista libertatem arbitrii negavit, ut necessitatem gratiae tueretur. Quid, quod Jansentani cum Pelagianis in eo mire consentiant, ut errores suos sub verbis ambiguis& in speciem Catholicis involvant, Ecclesiae censuris sese subducere moliantur, imo solam Augustini doctrinam sibi vendicare velint, quam Ecclesia in argumento de gratia semper probavit, summisque laudibus ornavit.
Sed & ipsae inter catholicos obortae disputationes
8쪽
ejusmodi sunt, quae viam arduam & permolestam essiciant in iis praesertim, quae ad gratiae Divinae Cum libertate humana concordiam pertinent. Agnovit id acerrimus divinae gratiae Vindex Augustinus lib. de grat. cap. 47. ita loquens: quasiosa, ubi de arbitrio volunta
tis, ω Dei gratia disputatur, ita es ad disernendum distilis,
ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur ; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium auferri putetur. Hinc prout diversiae sunt scholae, diversique auctores certis magistris addicti, diversae etiam vigent opiniones, quae quidem omnes etsi in dogmate fidei Ecclesiae: sententia definito facile consentiant, inter
se tamen quoad modum--dmodum ci repant , quo
dogma catholicum exponitur & propugnatur. Itaque Theologi ossicium erit omnes haereticorum, praesertim Jansenistarum, fallacias & recessus ita aperire, ut latere non possint, fiatque manifestum, FcIesiam per tot annos persecutam esse non inane quoddam erroris simulacrum, ac phantasma cut nonnulli fraudulenter contendunt θ sed verum & realem errorem, quo Ecclesiae, ac Galliae pax atque tranqui litas jam diu infeliciter turbatur. In scholasticis autem dissidiis illud conandum est Theologo, ut quidquid salva fide contentiosum est, illud . totum conferat ad defensionem catholici dogmatis adversus errores No- torum, neque haereat in propugnatione incertarum
9쪽
opinionum, quae haereticis potius quam catholicis se.
Porro quae ad dogma fidei potissimum pertinent, sequentia sunt: primo de fide est, praeter externa legis & doctrinae Evangelicae adjumenta, necessariam esse internam Christi gratiam ad singulos actus salutares, etiam ad initium fidei, primosque ad salutem conducentes motus, nec non ad perseverantiam in statu justitiae: primam gratiam praevenientem ita prorsus esse gratuitam, ut sine ullis meritis nostris ex solis Christi meritis concedatur. Haec una cum peccati originalis in omnes homines propagatione, illa sunt fidei dogmata, quae adversus Pelagianos Semipelagianos invicte defendit Augustinus, Secundo de fide est, nullum dari, etiam in statu naturae lapsae, auxilium gratiae, quod insuperabilem agendi necessitatem inferat hominis voluntati; sed liberum arbitrium a Deo motum & excitatum cooperari gratiae etiam efficaci, posseque dissentire si velit, ipsamque inspirationem abjicere.
Tertio de fide est, dari in hoc statu gratiam, non solo nomine, sed re ipsa sufficientem, cui non modo resisti possit, sed vere resistatur, privando eam effectu, ad quem divinitus data est, quemque habere poterat, nisi
10쪽
PROOEMIUM. Snisi humana voluntas obstitisset. Talem gratiam nunquam deesse homini justo urgente praecepto , quod sine gratia impleri non potest, nullaque proinde Dei praecepta este illi unquam observatu impossibilia. Unde
peccatum & culpam omnem unice in nosmetipsos, non vero in Deum esse refundendam: contra Vero opus omne ad vitam aeternam utile Dei gratiae esse tribuendum, cum tanta sit ejus erga nos bonitas, ut nostra
velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Haec aliaque fidei dogmata partim contra veteres haereticos definita sunt in Conciliis Africanis, Mileuitano, Arausicano II., partim contra novatores nostri temporis in Concilio Tridentino , quod uni haci de re edidit XXXIII. canones, partim in decretis Pontificum, qui damnarunt propositiones Baianas, Jansentanas, Quem ellianas, ut suis locis dicemus. At enim ut totius argumenti ratio constet, tria disputanda se offerunt : primo de gratia a ctuali, ejusque influxu, necessitate, sufficientia& efficacia erit disserendum; deinde de Iustificatione impii; ac demum de consequentibus Iustificationem, id est de fructibus & bonis operibus justificatorum. Ista porro quinque praecipuis capitibus complectemur. I. Agemus de notione, & multiplici partitione
gratiae Divinae, de variis circa eam erroribus, de diverissis relate ad illam naturae humanae statibus. Quare initio exponemus errores Pelagianorum & Massilie n.
