장음표시 사용
11쪽
sium, atque contra Ian senium explicabimus, de quo adjutorio gratiae fuerit controversia inter Augustinum, illosque haereticos . Deinde expendemus conditionem, & diversitatem naturae purae, integrae, innocentis, & lapsiae, hujusque praesertim infirmitatem considerabimus, uti & discrimen inter gratiam sanitatis, quae data est Adamo in statu innocentiae, & gratiam medi. cinalem, quae nunc hominibus lapsis confertur. II. Speciatim contra praecipuos gratiae hostes pugnabimus, atque praecjpuas actualis gratiae praerogativas & proprietates exponemus. Ac prae primis ostendemus gratiam interiorem in statu naturae lapsae nece Liariam esse ad quodcunque opus salutare, etiam ad initium fidei: eamque adeo esse gratuitam, ut conser tur nemini ex meritis operum naturalium, aut virtutum moralium. Subjungemus etiam doctrinam de speciali dono finalis perseverantiae, eamque sine singulari divinae gratiae adjutorio obtineri non posse declarabimus: ac porro quae & quanta sit gratiae necessitas ad
bonum ordinis naturalis peragendum, ad Vitandum malum, ad Deum ut auctorem naturae diligendum de finiemus.
III. Ea trademus, quae ad virtutem, & agendi modum gratiae actualis, id est, ad ejusdem sufficientiam & efficaciam pertinent: ubi praecipua fi ei dog-
12쪽
mata contra Baianos & Jansentanos propugnabimus. Praeprimis ostendemus praeter gratiam esticacem admittendam esse in praesenti statu gratiam mere susticientem in sensu catholicorum ; rejiciendam e contrario esse gratiam parvam, seu sufficientem in sensu Iansenti Postea , quomodo singulis provisum sit de gratiis ad observanda praecepta, & obtinendam salutem, speci, tim ostendemus. Demum proponemus varia systeinata de gratia enicaci , eamque inprimis cootra haereticos, deinde adversus nonnullos scholasticos ita propugnare conabimur, ut enicaciam gratiae cum arbitrii libertate plane conciliemus. IV. De Justificatione impii, quae est praecipua contra Novatoves controversia, duo potissimum tractabumus : primo de dispositione praecedente justificationem, deinde de ipsa Iustificatione. De dispositione praecedente dure erunt praecipuae quaestiones: prima, quaenam sit fides justificans; secunda, an fides sola justificet. De ipsa Iustificatione haec potissimum quaeremus, I '. An Justitia qua justisicamur sit inhaerens, an imputativa: utrum illud inhaerens sit actus vel habitus. 24', in quo sita sit Iustificatio impii. 3xi', de certitudine gratiae, & remissionis peccatorum, & perseverantiae. 4 φ . de inaequalitate, & mutabilite Justitiae. V. Age-
13쪽
V. Agemus de veritate, merito & essicacia Iusti. tiae actualis. Ac primo contra haereticos ostendemus, opera justorum esse vere bona, justumque posse implere legem divinam, ita ut in eo opere nullum peccatum admittat. Disseremus subinde de meritis bonorum operum: nempe an sint vera aliqua Iustorum merita : quid sit meritum, seu quid ad verum meritum constituendum requiratur : qualia sint haec merita , an eX Condigno, an ex congruo tantum; propter
quid sint, seu quid sit illud , quod proprie cadit sub
meritum. Εn synopsin totius argumenti, in quo ita versabimur, ut primas semper partes Scripturis, Conciliis , Patribus, & ex his Augustino praecipuo gratiae Divinae vindici tribuamus.
14쪽
n gravissimo hoc de Divina gratia argumento praeliminarem sere dissertationem instituendam duximus, partim ut uberiorem errorum postea refellendorum notitiam obtineamus, partim ut ea quae de necessitate, sussicientia , & emc cia gratiae dicentur, facilius intelligantur. Agemus igitur primo de notione, & multiplici partitione gratiae Divinae; secundo de variis circa eam erroribus; tertio de diverss relate ad illam humanae naturae statibus.
AC DIU 1 SIONE, UTI ET DE HAERT SI PELAGIANA.
Iaria quidem gratia est significatio, si nomen duntaxat V considerare velimus: at spectato nostro instituto haec B FOR
15쪽
vox id notare videtur, quod gratis datur. In hoc sensu loquitur Apostolus ad Rom. II. Si aurem gratia, jam non ex operibus 1 alioquin gratia jam non est gratia, quia nempe, si ex operibus esset, non gratis daretur, ac proinde gratia non s ret. Unde idem Apostolus capite quarto dixit: et, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum , quia quod solvitur ut debitum , non gratis datur. In ampla hac significatione comprehenduntur gratiae etiam naturales , seu quaevis beneficia ordinis naturalis gratis concocta, ut sunt creatio, conservatio, facultas liberi arbitrii &c. Quam ob rem D. Augustinus Epist. I 77. alias 9s ita scribit: non improbenda ratione gratia Dei dicitur qua creati sumus, quia non praecedentium aliquorum bonorum meritis operum , sed gratuita
Dei bonitate donata est. Quibus smilia habet de praedest. SS. capite s. ostendens quo jure si gratia, qua sumus animantia rationabilia, S d cernimur a brutis.
II. Gratiam in hoc sensu nemo unquam negavit, imo ipse gratiae capitalis hostis Pelagius hac acceptione Patres Concilii Palestini decepit, ut notat S. Augustinus Epist. citata. Dum enim videbatur concedere necessitatem gratia ad opera i alutaria, hujus nomine nihil aliud intelligebat, quam beneficium creationis, vel liberum arbitrium gratis a Deo nobis conces sum. Unde idem S. Doctor Serm. D. de verbis Apost. modo Serm. 26. cap. r. inducit Pelagianum ita loquentem: hoc
ipso quia liberum hominis arbitrium defendo, S sco , quia liberum hominis arbitrium sufficiens est ut Iustus Ita, non sine gratia Dei cico, nec contra gratiam Dei puro. Sed Augustino ipsum
interrogante, ut quam putet gratiam exponat respondet: cum
dico liberum hominis arbitrium, vide quia hominis dico. Quid deindep hominem quis creavit ' Deus. Quis ei liberum arbitrium de Et ' Deus. Si ergo hominem Deus creuuli, V homini
16쪽
DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. TIDeus liberum donavit arbitrium; quidquid potes homo de libero
arbkrio, cujus gratia debetur, nisi ellus, qui eum condidit cum Ibero arbitrio 8 in eo quidem non erravit Pelagius, quod gratiam naturalem agnoverit; sed in eo, quod sola hac gratia, qua homines furnus, contentus aliam gratiam, qua Christiani sumus , & qua supra naturam elevamur, negaret. III. At vero de illa duntaxat gratia hic nobis sermo est, quae comoeunt, & recepto scripturae, Patrum, ac Ecclesiae usu hoc nomine compellatur, atque haec consistit in beneficio supra totum naturae debitum nobis exhibito per Christum, quo disponimur & ordinamur ad facienda opera meritorsa, ut oportet, ad vitam aeternam consequendam. Haec est proprie& theologice gratiae acceptio, de qua dicitur Joan. I. V. II.
Lex per Movsm data es, gratia veritas r Iesum Christim ;& ad Rom. 3. v. 24. I si cari gratis per gratiam ii ius. Hi ne S. Augustinus Epist. I . sic scribit : Illam gratiam, qua creati sumus homines, etiam ita appellandam non immerito intelligimus, mirum es tamen, δε ita appellatam in ullis legitimis Propheticis, Evangelicis, Apo olici ve litteris legimus. Hanc Apostolica Darina gratiam so nomine appellat, qua I alvamur, O Iustiscamur. Iustam igitur gratiae Theologicae, de qua in hoc tractatu
praecipue acturi sumus, definitionem hanc habe: gratia Christi est donum Dei gratuitum, supernaturale, homini lapso concessum a Deo per merita Redemptoris nostri, in ordine ad vitam aeternam. Dicitur 1. donum gratuitum, ut ostendatur non repenui praecedentibus meritis, sed gratis dari; alioquin gratia jam non esset gratia. Dicitur a. supernaturale id est smara naturae debitum, exigentiam & virtutem, ut distin Di a donis naturalibus, ut est creatio, conservatio, sanitas B a cO Diuitigeo by COOste
17쪽
corporalis &c. Hanc gratiae conditionem evertunt, qui cum Baio & Jansenio docent, impossibilem esse purae naturae statum , in quo hom o sine peccato & gratia crearetur. Necesse est enim ut asserant , gratiam ad exigentiam & naturalem hominis statum concedi, adeoque integritatem primae creationis non fuisse indebitam humanae natura, exaltationem, sed naturalem ejus conditicnem: quae est propositio 27. inter Baianas proscriptas. Dicitur 3. homini lapso concessum , ut ostendatur hanc gratiam, quae indulgetur inimico, speciali titulo gratuitam esse juxta illud Apostoli Rom. s. commendat autem charitatem Dam Deus in nobis ; quoniam eum adhuc peccatores essemus . . . reconciliati sumus Deo per mortem Rilii Gus. Dicitur 4. concessum a Deo per merita Chrisi, ut designetur causatum emciens gratiae, nempe Deus, tum meritoria, nempe Christus , in quo habemus redemptionem per sanguinem ellus, remisionem peccatorum. Ephes. I. v. . Dicitur 5. in ordine ad Nnam aeternam: quia gratia est semen gloriae, quatenus hominem ad eam elevat, movet & disponit. Hinc Ioan. 4. dicitur fons aquae salientis in vitam reternam.
g. U. Multiplex partitio gratiae.
IR ratia Christi generatim dividitur in exteriorem , qualis est doctrina, seu praedicatio Evangelii, miracula &exempla Christi, institutio sacramentorum &c. & in interiorem , ut est gratia sanctificans, illustratio mentis, pia motio voluntatis &c. de qua duntaxat hic agimuS. Prima eiusdem divisio est in gratiam gratis datam, &tiam gratum facientem. Prior est ea, quae homini ad um-tatem
18쪽
io DE GRATIA SALvATORIS GENERATI M. I 3tatem proximorum divina liberalitate tribuitur. Eiusmodi gratias novem enumerat Apostolus epis. prima Corinth. cap. I a. , nempe sapientiam, scientiam, . fidem, operationem virtutum, prophetiam , discretionem spirituum, genera linguarum, in terpretationem sermonum, gratiam sanitatum. Dicitur autem gratia gratis data, non quod ipsa sola gratis detur; sed quia cum proprio & specifico nomine careat, ei tribuitur nomen genericum omni gratiae conveniens. Gratia gratum iaciens est ea, quae ad propriam recipientis salutem praecipue datur, seu est donum supernaturale ad propriam uniuscujusque salutem per se ordinatum, quod habet singularem proprietatem reddendi hominem Deo gratum , aut formaliter, quod praestat gratia habitualis, aut dispositive, quod essicit gratia actualis. Hinc oritur
Seeuncita divisio gratiae in habitualem & actualem. Habitualis seu permanens dicitur ea, quae datur per modum ha bilus , hominemque constituit permanenter justum, Dei amicum , & filium adoptivum; hine dicitur etiam gratia sanctificans. Talem inhaerentem, & permanentem gratiam dari, ma n seste ostendit exemplum parvulorum, qui baptizantur, qui, que non aliam recipere possunt, qua justificantur gratiam praeter eam, quae ipsis speciali quodam modo inhaereat. Hinc Apostolus ad Romanos s. v. s. se scribit: eharitas Dei dilfusa es in cordibus nostis per spiritiam sanaum. Gratia actuali est ea, quae datur per modum actus, seu motionis transeuntis, qua Deus hominem nlustrat, excitat, & adjuvat ad omnes pietatis actus , qui vires ipsus naturae excedunt. Hinc Augustinus lib. de gratia Christi cap. I a. sic ait: qua gratia agitur non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda credamus, verum etiam ut credita diligamus.
19쪽
i CONTROUERsIA I. V. Tertia divisio gratiae, nempe actualis, est in operantem, & cooperantem. Utramque hanc gratiae speciem tradit S. Augustinus lib. degrat. & lib. arb. cap. I . si scribens: quis Ham et fi parvam dire caperat charitatem sarcto Petro, de quo hic loquitur nis ille, qui praeparat voluntarem V cooperando perscit, quod operando incipit' quoniam Use, ut Velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur persciens. Propter quod ait Aposolus, certus sum, quoniam qui operatur in nobis opus bonum perscit usque in diem Chri tiIesu. Ut velimus , me nobis operatur, cum autem Volumus, O sc volumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen saeillo vel operante ut velimus , vel cooperante cum volumus, ad bona Pietatis opera nihil valemus. Colligitur etiam haec divisio ex scriptura; ac gratia quid om operans ex illo Philipp. asV. I 3. Deus es enim, qui operatur in nobis velle, o perficere: utraque autem ex illo I. ad Corinth. I s. v. Io. gratia Dei sum. id, quod sum , gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius his omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei me- cuin Unde S. Augustinus lib. de grat. & lib. arb. cap. de Vocatione Pauli, quae per gratiam operantem effecta est, sic ait: ut autem de coelo νocaretur, ρο tam magna ip emacissima vocatione, gratia Dei erat sola, quia merba ellus erant magna, sed mala. De gratia vero cooperante ibidem sic habct: non
ego autem, sed gratia Dei mecum, id es non solus, sed gratia Dei mecum, ac fer hoc nec gratia Dei sola, nec ipse Iolus, sed
gratia Dei cum illo. Circa notionem & definitionem gratiae operantis & cooperantis non Consentiunt Theologi. Cardinalis Gottius Trast. 6. de grat. quae . a. per gratiam operantem intelligit eam, qua Deus in nobis sine nobis incipit omnia nostra bona opera, seu peratur primam bonam voluntatem; & per cooperantem eam
20쪽
DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. Is notat , qua nobi Scum operatur persectionem & executionem boni operis, cujus initium jam in nobis operatus fuerat. Addit, gratiam operantem operari in nobis sae nobis, quia ad illam habendam nihil nostri conserimus, sive petendo, sive desiderando sive eam aliquomodo promerendo, aut impetra do : cum enim primam bonam voluntatem in nobis operetur, sequitur eam a nullo bonae voluntatis motu praeverti. Quare operatur sine nobis prius volentibus, conantibus, pulsantibus, desiderantibus, meditantibus; non tamen sine nobis physice& vitaliter agentibus. Contra gratia cooperans dicitur nobiscum operari, quia jam per gratiam Operantem conantibus, desiderantibus & petentibus perfectionem & executionem operatur. TX quo patet, gratiam operantem eam dici, quae primam bonam voluntatem in homine operatur, ut convertionis ab infidelitate ad fidem, vel a peccatis ad paenitentiam; COO.
perantem vero Bam essC, quae homini Jam per gratiam operantem Volenti cooperatur augendo ac roborando voluntatem,
ut perficiat, quod vult, ct ad quod conatur. Honoratus Τournelyus gratiam operantem explicat permotus intellectus,& voluntatis in deliberatos coelitus immis s, per quos Deus incipit bonum opus in nobis: Gratiam vero cooperantem per Concursum supernaturalem Dei, quo nobiscum concurrit ad bona opera. Unde gratia dicitur operans, quatenus per motionem indeliberatam applicat intellectum ad pias cogitationes& voluntatem ad sanctas affectiones : cooperans Vero, quat nus cuin intellectu & voluntate producit vel piam cogitationem , vel sanctam assectionem. Alii aliter utriusque gratiae discrimen exponunt, sed fortassis quoad rem ipsam conveniunt.
UI. 4to dividitur gratia in praevenientem, & subseque tem, quae diviso rursus sundamentum Eabet in scripturis, S
