Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

a6 CONTROvERSIA LInter eos, qui contra haereticos pugnarunt, primus in aciem prodit S. Hieronymus , qui inprimis adversus Pelagianos scripsit Epistolam ad Marcellinum 8a. , alteram ad Ctem phontem 67. An. 4Is. edidit tres dialogos inter Atticum &Critobulum , quorum meminit Orosius in sua Apologia. Impugnavit etiam Hieronymus Pelagianos in praefationibus ad libros A. in 'erem. Ejusdem argumenti sunt Epistolae ad Alipium& Augustinum conscriptae. At videamus , quid in causa Pelagiana egerit sanctissimus orthodoxae fidei propugnator Augustinus. Post vulgatos Pelagii errores scripst D. Doctor an. Ia. tres libros de peccatorum meritis G remissione ad Marcellinum, in quibus disputat potissimum de baptismo parvulorum ad deiniendum peccatum originarium. Eidem Marcellino inscripsi librum de spiritu G littera, in quo oppugnat impeccantiam Pelagianorum, ostenditque ad habendam justitiam necessariam esse praeter legem gratiam, quae infirmam erigat voluntatem. Anno 4I3. cum Carthagine grassarentur errores Pelagii, habuit in Basilica Sermonem contra novam illam haeresim, qui Sermo est Iι. de Herbis Apostoli. Anno sequenti cum per Siciliam virus Pelagianum diffunderetur, dedit ad Hilarium, qui illum consulebat, Epistolam, quae nuno ordine est II . alias 89. Eodem anno idem S. Doctor conscripsit Epistolas duas ad Hieronymum; item librum de natura gratia contra illum, quem Pelagius de natura scripserat: in quo opere demonstrat naturae vitia non pertinere ad institutionem, sed ad vindictam, detegitque Pelagii cavillationes. Anno 4I . edidit librum de

gestis Pelagii, & sequente librum de gratia Chri & alterum de peccato Originali, ubi agit de adiutorio possibilitatis & operationis, de peccato Adae: de nuptiis, de libidine, & de eo

a. m.

32쪽

DE GRATIA SALVATORIS GENERATI M. a sectibus bapti sint: eo fere tempore scripsit librum unum de Nuptiis G concupiscentia cum vero ad Augustinum pervenissent postea objecta quaedam Iuliani, addidit alterum, quo refutat haeretici dolos, confirmatque dicta de peccato originali, de poenis ejusdem , de gratia baptismi. Interea scripsit libros 4. ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagian. An. a 4. elaboravit fibros de grat. Γ lib. arbit. nec non de correptione Ugratia ad Monachos Adrumetinos: contra Iulianum conflixit soapius i & paulo ante mortem exaravit etiam libros de praedes.sunsorum, & de dono perseverantia, quibus Pelagianorum reliquias profliga it.

CAPUT II.

DE NONNULLIS ILERESIS PELAGIANAE

Postquam de variis haeresis Pelagianae statibus generatim egimus, necesse est, ut controversa quaedam ejusdem capita speciatim, & paulo uberius exponamus, atque quid reipsa circa gratiam Dei senserint Pelagiani, aut de quo genere gratiae inter illos, & S. Augustinum fuerit controversia, enucleate explicemus. Quare inprimis ea , quae in controversam venire possunt, paucis sunt praemittenda.

Status Controversiae.

XIV. Huplex distinguitur gratia interior, una quae ad inte, I I tectum, altera quae ad voluntatem pertinet. Prior est mentis illustratio, perquam illa cognoscit operis salutaris praestantiam , & vitii turpitudinem; posterior est motio, seu excitatio facta a Deo, qua voluntas ad actus verae pietatis in-D a cita

33쪽

a 3 CONTROVERSIA I. citatur & iuvatur. Utrum prius gratiae genus admiserit Pela.

gius , controvertunt Theologi. Assirmantem partem defendunt Suaregius, Simon ne tus, Dionysius Petavius cap 9. de haeres. RIV. , aliique plurimi: negantem sequuntur cum Leo-

nardo LelliO lib. de scacia grat. cap. II.) perpauci alii. Aliqui ex iis, qui censent Pelagium praeter legem & doctrinam ad mitisse interiorem illustrationis gratiam, putant dictum haereticum nunquam voluisse eam esse simpliciter necessariam, sed dari duntaxat ad operandum facilius: Oppositum tradunt Bertius lib. I . de grat. cap. 5. & Thom istae cum suo Ioanne ConsaleZ Controversia ψ. de auxiliis ort. 6. Circa posterius gratiae genus consentiunt sere omnes, dicuntque Pelagium nunquam agnovisse veram & internam gratiam voluntatis. At vero Jan senius I prensis Episcopus, ut suae gratiae victrici praeluderet, libro f. de haeres Pelag. docuit Pelagianos admisisse gratiam interiorem etiam inspirationis seu voluntatis, sed quae relinquat indisserentiam liberi arbitrii : eam proin inde gratiam quam negabant Pelagiani, & Augustinus defendebat) non e illa qualemcunque interiorem gratiam voluntatis; sed talem, quae virtute sua invicta & insuperabili voluntatem ad agendum necessario determinet. Unde concludit Jan senius, S. Augustinum nunquam contendi sie cum Pelagianis de adjutorio gratiae, quocum maneret indifferentia activa, sed de adjutorio necessitante, & dominante, seu tali, quod sublata a hitrii libertate voluntatem necessario ad agendum applicaret, Ex quo sequitur, Pelagianos in eo errasse, quod negarent gra tam victricem, & ex natura sua insuperabilem, ac essicacem,

quam proinde S. Augustinus merito ab illis postulabat. Haec doctrina totius systematis Iansentani est fundamentum, atque grandioris, quod scripsit Iansenius, voluminis praecipuus

34쪽

DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. a 9 Quis Pelagii sensus fuerit de gratia habituali, disputant intor se Theologi . Gratiam interius sanctificantem, qua homo permanenter sit justus, non fuisse a Pelagio admissam, asserunt SuareZius Protegom. S. de grat. cap. a. , Tournelyus lib. I. de grat . quaest. 3. Oppositum tradit cum multis aliis Theologis Mariinonus in Anti-Jansenio disp. 7. de haeres Pelag. Sect. I 3. Alii tenent mediam viam, putantque istiusmodi gratiam admissam a Pelagianis, non tamen eo modo, quo illam confiteri

debemus. ζ. 'Ergo tria poti mimum examinanda veniunt. Primo an Pelagius gratiae alicujus interioris adjutorium admiserit: secundo quae fuerit illa gratiae species, de qua disputabat S. Augustinus Pelagianos impugnans: tertio num Pelagius admiserit gratiam habitualem. Sit igitur ----

ASSERTIO I.

Admisit Pelagius gratiam internae illustrationis ; sed non ut simplicuer necessariam : at Veram inspirationis gratiam nunquam agnoνit. XU. rima pars demonstratur auctoritate S. Augustini cap. 7.L de grat. Ch. ita scribentis : Et tanquam explicaturus Pelagius) quam dicar gratiam, adjunxit dicens quam nos non in lege tantummodo, sed N in Dei addiutorio esse fatemur . . ALjuvat erim nos Deus per doctrinam test revelationem suam, dum nos inessabili dono gratia coelesis illuminat. Εn fatetur expresse Pelagius praeter legem doctri namque exteriorem , internas mentis collustrationes & gratiam ex parte intellectus. Primo enim profitetur hoc loco gratiam non in lege duntaxat esse, sed in adjutorio, quod vocat revelationem. Deinde eodem libro cap. I. teste Augustino assirmabat Pelagius : ipsas quo-D 3 quo Disiligod by Cooste

35쪽

CONTROVERSIA. I.

3Oque orationes ad nihil aliud adhibendas, ns ut nobis domina etiam divina reVelatrone aperiatur, non ut adjuνetur mens hominis , ut id quod faciendum esse Acerit, etiam Alesione G Hione permiat. Quisquis autem orat, jam lege & exteriore doetiina instructus est, & oratione postulat donum nondum imp tratum ; ideoque praeter externam legem gratiam aliam innuebat. Adde : quod idem D. Doctor lib. de haeres. 88. dicat Pelagium cessisse reprehensioni fratrum, qui illi exprobrarunt, quod internam gratiam non admitteret: ergo admisit gratiam interiorem aliquam, non inspirationis, sed illustrationis. Et si autem Pelagiani id genus gratiae admiserint, illius tamen ad opus salutare necessitatem nunquam confitebantur. Constat id ex libro de haeresbus haeres. 88. quem D. Doctor sopito jam Pelagianismo scripsit: ibi enim de Pelagio ita ait: Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret alutorio gratiae Dei ad ellus mandata facienda, correptioni eorum hasenus

cessa , ut non eam libero arbitrio pr oneret, sed infideli callidistate supponeret dicens: ad hoc eam dari hominibus , ut quae facere per liberum arbitrium jubentur , facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique ut facilius possint, voluit cre , etiam id fodius, tamen posse homines fine gratia Divina facere jussa Diovina. De Pelagianis autem subjungit: illam vero gratiam Dei,sne' qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit

natura nostra. Teste igitur D. Augustino Pelagiani negabant necessitatem omnis interioris gratiae ad bonum salutare agendum de malum vitandum, tantumque tribuebant potestati h manae ut idem loquitur in Epist. ad Hilarium) ut dicerent adservanda mandata nullo nos Divino adjutorio egere.

36쪽

Da GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. si Secunda pars Assertionis, seu quod Pelagius praeter gratiam intellectus nunquam agnoverit gratiam Voluntatis probamus multiplici S. Augustini testimonio. Primo fatetur saepe, se in scriptis Pelagii veram voluntatis gratiam nunquam deprehendisse: nec alicubi Potui r erire, inquit lib. de grat. ch. Cap. 3η ., hanc eum gratiam confiteri, qua non solum possibilitas naturalis MoluntatIS actionis . . . Ied jsa etiam voluntas actio submin ratione spiritus adjuvatur. Item eodem lib. cap. 3. de Pelagio mentione n iaciens: Gratiam Dei, ait , S adjutorium, quo aluNamur ad non Peccandum, aut in natura I liberoponit arbitrio, aut in lege, atque dos rina . ut cum alu Vat Deus hominem, ut declinet a malo O faciat bonum, revelando G osendendo quid feri debeat, aluVare credatur ; non etiam cooperando

ty d lectionem . inspirando, ut id quod faciendum e se cognoverit,

faciat. Secundo, eam Pelagius reiiciebat gratiam , quam ab

ipso S. Augustinus ex publica Ecclesiae fide exigebat : at exigebat gratiam voluntatis & actionis. Hinc lib. de gratia Christi cap. I a. requirit eam gratiam, qua agitur non solum ut facienda noverimus, Verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda credamus, verum etiam ut cre Ia illigamus . . qua ostendat non tantum veritatem, sed N imperitat charitatem. Capite autem ejusdem libri 33. sic scribit: Nos autem illam gratiam in eorum confessione requirimus, de qua dicit Aposolus non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis V charitatiso continentiae. Non est auIem confquens, ut qui habet donum

scientia, quo noνerit quesid agere debeat, habeat etiam charitatis, ut agat. Eadem fere repetuntur in eodem libro cap' Io. I 3. 24.& plurimis aliis locis. r. .

XVI. Contra priorem partem assertionis haec fere opponi Possunt. Pelagius eis negaret adjutorium voluntatis & acti

nis , admisit tamen ad utorium possibilitatis , ut constat ex fib.

37쪽

de gratia G. cap. 3. U. 4. Consessus ergo est talem gr aliam quae tribuit potestatem agendi: atqui hoc ipso admisit necessitatem alicujus gratiae interioris: ergo &c. Confirmari id

potest ex duplici loco D. Augustini , & primo ex ejusdem libri cap. 47. ubi sic ait: s consenserit Pelagius ): etiam ipsam

voluntatem V anionem divinitus aluvari, G fc aluvari, ut site illo adjutorio nihil bene Celimus G' agamus . .. . inter nos nihil controversae relinquetur. Porro si Pelagius non admisisset necesstatem gratiae interioris ex parte intellectus , superfuisset ea ex parte controversa. Secundo D. Doctor postquam cap. 4. ejubdem libri retulit Pelagium iri a distinxisse, nempe possio ilitatem , voluntatem & actionem , haec addit cap. s. scire debemus, quod nec Voluntatem n iram , nec calonem divino ad. juvari credit auxilio, sed solam possibillitatem . . . G ideo non. aliauet, ut Velimus S reamus, sed tantum ut velle S agere varitiamus. Agnovit ergo haeresiarcha illα gratiam, quae . daret

His ergo obiectis respondemus cum distinetione: Pelagius admisit adjutorium voluntatis consistens in libertate homi- nis, & lege ac doctrina seu naturaliter indita seu exterius revelata, concedo; consistens in interiore ac supernaturalis quadam illustrationa, subdistinguo: quam tamen dari duntaxat volust ad facilius, non ad simpliciter Operandum, concedo; quam prorsus necessariam dixit ad opus bonum, & salutare, nego. Pelagius inprimis asseruit ad bene operandum. sumeere liberum voluntatis arbitrium, addiditque gratiam consistentem

in cognitione praeceptorum seu per lumen naturae , seu per exteriorem legem atque doctrinam orta; teste enim S. Augustino de grat. cap. 3. dicebat gratiam Dei is adllutorium . quoahu amur ad non peccandum, aut in natura D libero arbitrio, aut in lege, atque doctrina consitui. Postea correptus a fratrib

38쪽

Da GRATIA SALVATORIS GENERATI M. . 33bus interiorem aliquam gratiam admist nempe internas super naturales revelationes, quibus ignorantia pellitur, non vero quibus charitas inspiratur) hanc tamen gratiam se tenentem ex parte intellectus voluit dari tantummodo ad facilius , non ad simpliciter operanduae.

Ad primum S. Doctoris locum resp. eum hoc duntaxat sensu asseruisse nullum amplius fore controversae cum Pelagio locum, si lateri vellet voluntatem & actionem gratia Dei adjuvari , quia nempe admissa gratia voluntatis, nulla prorsus dissicultas superest circa gratiam intellectus; & illa admissa istam quoque admitti necesse est. Arguit igitur S. Doctor quali amajori ad minus: si nempe Pelagius sateri vellet gratiam esse

necessariam ad honam voluntatem & actionem, quanto magis fateretur gratiam necessariam Exoaxis intellMhus 2 Ad alterum Iocum dico per ea Verba: aduuVsire Deum, ut νesie I agere να-

leamus intelligi adjutorium legis & doctrinae proponentis, quid agere debeamus quale gratiae genus praeter naturam li- heri arbitrii professus est Pelagius. Hinc D. Doctor cap. 3I. de grat. Ch. expendens haec Pelagii verba: liberum arbitrium divino semper adjuvatur auxilio , asserit illa verba esse ambigua,& posse Pelagium, sicut solet, per auxilium velle intelligi legeniae doctrinam. Adversus alteram partem assert. adferri potest id, quod S. Augustinus cap. Io. de grat. Ch. seripsit, ubi Pelagium scloquentem inducit: Operatur in nobis velle quod bonum est, velle quod fansum es, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, mutorum more animalium praesentia Ianrummodo diligentes, futura gloria magnitudine O praemiorum pollicitatione succendit, dum reνe Iatione supientiae in desiderium Dei supentem fuscitat Coluntatem,

dum nobiS . . . suadet Omne, quod bonum es. Ergo agnovit

39쪽

tandem Pelagius gratiam, quae operetur ipsum velle, ac proinde gratiam voluntatis & actionis.

Respondeo distinguendo illatum : ergo agnovit gratiam,

quae operatur velle per solam interiorem revelationem, seu illustrationem mentis, concedo: per excitationem & motionem voluntatis , nego. Non admisit Pelagius gratiam , qua Deus in nobis immediate operatur velle, sed tantum mediate, nempe per illustrationem mentis, & per legem ae doctrinam seu e terius , seu interius per spiritum sanetiam propositam: ait enim Deum in nobis operari velle bonum , proponendo magnitudinem praemiorum, & per revelationem sapientiae. Haec sane

expositio ipsius est Augustini, qui eodem cap. haec addit: Quid manifestus, nihil eum aliud dicere gratiam, qua Deus in nobis Persitur Velle , quam legem atque do trinam ' In lege namque N. arana sarietarum scripturarum futura gloria S praemiorum

promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur. Ad doctrinam pertinet, cum suadetur omne quod bonum est. Pelagius igitur hoc loco nullam aliam gratiam admittit, quam legem, doctrinam, & gratiam illustrationis, quae: ad gratiam legis & doctrinae merito a S. Augustino revocatur: .' quali 1cunque enim gratia, etiam internae revelationis, quoad munus non differt a lege & doctrina, quia hoc solum essicit, ut divina praecepta & promissa discamus, non Uero voluntatem adjuvat, ut agat. Sed videamus porro, de quo gratiae genere contentio fuerit inter Augustinum, & Pelagianos.

Certum es contra Iani finium, Sanai Augustini cum Pelagianis controversiam non fuisse de gratia necessiante ς sed de necessitate gratiae interioris ad assiones Ialutares. XVII. Irobatur. Si Augustinus a Pelagianis non postulavit

40쪽

DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 33 consessionem gratiae necessitantis; sed duntaxat exigebat adjutorium se tenens eX parte voluntatis, eam praeveniens & eracitans ad operandum salutariter, controversia non fuit inter illum , & Pelagianos de gratia necessitante: atqui Augustinus non postulabat a Pelagianis consessionem gratiae necessitantis, sed duntaxat necessitatem gratiae Voluntatem adjuvantis: e go &c. minor ostenditur T. testimoniis S. Doctoris , qui cap.

1 o. de grat. Ch. ita scribit: eam gratiam aliquando Pelagius θ' fateatur, qua futura gloriae magnitudo non solam promittitur, νωrum etiam cre tur , speratur ; non solum re Melatur sapientia, verum S amatur non solum Iuadetur Omne quod bonum es, fodU persuadetur. En exigit gratiam non quae necessit et, sed quae suppeditet vires ad credendum & sperandum, & qua omnis

honi salutaris amor inspiratur. Item cap. 13. ita ait: hac gratia, s doctrina dicenda cerae ala ,-ω istius ta interius eum D tis eum In absit suaVitate credaIur infundere. . . . ita ut non ostendat tantummodo veritaIem, νerum etiam impertiat chariatatem. & cap. a 4. fateantur Deum verari in cordibus hominum non tantum veras re,elationes, sed bonas etiam voluntates. Exigit ergo praeter gratiam illustrationis adjutorium inspirationis, quod voluntatem assiciat, moveat, & adjuvet ad agendum salutariter. II. Probatur eadem minor ex iis locis, ubi D. D ctor clare asserit liberum arbitrium; ex quibus unum audiamus: non itaque, inquit contra Julianum l. a. de nupt. & con-

p. cap. 3. , sciat te atque alios saliens loqueris, s quis liberum in hominibus arbitrium dixerit, Coelestianu ς Γ Pelagianus νο- eatur 2 blud quippe catholica siles dicit. Non ergo redarguendi sunt Pelagiani, quod liberi arbitrii indisserentiam assererent; sed id in eis damnatur, quod ejusdem arbitrii vires adeo rob stas esse jactabant, ut vellent sine adjutorio gratiae posse bonum, modo illud per legem, doctrinamque innotesceret. Quare Augustinus post laudata verba prosequitur: sed ii quis ad

SEARCH

MENU NAVIGATION