Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Patribus. Sic de praeveniente dicitur Ρs. 58. v. II. Misericor a ejus praveniet mer de subsequente vero Ps. aa. v. 6. D m, sericordia tua subsequetur me. Hinc Augustinus in Enchirid. cap. 32. postquam dixisset: hominis voluntatem bonam Deus NPrvarat adliuvandam adjuvat praparatam, se ait: Praecedit enim νoluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quα autem non pracedit i a , in eis est ipsa. Nam utrumque legitur in Goquiis misericordia ejus praeveniet me, msericordia ejus subsequetur me. Nolentem praevenit, ut Melit, Nolen rem subsequitur , nefrustra velit. Constat id etiam ex oration, bus Ecclesiae, quae precatur, ut actiones nostras aspirando praeveniat, & adjuvando prosequatur, & gratia divina nos praeveniat, & subsequatur, praestetque nos esse bonis operibus jugiter intentos. Enimvero Deus nobis principio mentem collustrat, & pium desiderium inspirat, atque sic boni

motus initium causat: tum vero provehit, & executioni applicat bonum motum in voluntate per gratiam praevenientem

inchoatum , adjuvat liberum arbitrium , dum opus prosequitur, regitque ut perficiat. Prior igitur gratia est praeveniens, posterior subsequens. Quo modo videtur haec gratiae di visio parum a priore discrepare. VII. sto dividitur in excitantem & adjuvantem. Utriusque rursus meminit scriptura: excitantis quidem in iis locis, quibus homines quas sopitos & torpentes excitat. Ut ad Ephes. S. v. I . Surge qui dormis, o exsurge a mortuis, . Uilluminabit te Christus. Apoc. 3. v. ao. Ecce so ad ostium pulso Adjuvantis etiam meminit Ps. 78. V. 9. Adjuva nos Deussalutaris noster, & Ps. c6. Adjutor meus so. Utramque suis in precibus postulat Ecclesia, dum orat Deum, ut excitet voluntates nostras, & vota nostra, quae praeveniendo aspirat, etiam

adjuvando prosequatur. Hinc S. Augustinus lib. a. de pecc.

mera

22쪽

DE GRATIA SAELVATOR Is GENERATI M. I mer. c. I 8. ait: Quod ad Deum nos convertimus, nisi ipso emcitante atque aluν te non possumus. Ad quae omnia respicientes Tridentini Patres Sess. 6. cap. s. declarant ipsum Iustificationis exorsum in adultis a Dei per Christum Jesum praevenientis gratia sumendum esse , hoc es ab ejus vocatione, qua nubhs eorum exsentibus meritis vocantur , ut qui per peccata a Deo avers erant, per ejus excitantem atque aliavantem gratiam ad convertendum je, ad suam ipsorum Iustificationem , eidem gratia libere assentiendo, ω cooperando duponantur. Porro per gratiam excitantem intelligitur ea, qua Deus ante omnem liberae voluntatis motum nos excitat, impellitque ad bonum, per ad- . Uantem Vero ea, qua homo adjuvatur ut velit, ac deinde sectat, & exequatur ; unde patet hanc divisionem non differrenis nomine a priore. 6to Dividitur gratia in sufficientem, & essicacem. Sufficiens est ea, quae potest habere, sed non habet effectum, ad quem datur, idque ex sola culpa voluntatis nolentis ei conse tire. Esticax vero est ea, quae non solum potest habere, sed etiam certo habitura est effectum, si detur. circa utrumque divisionis membrum gravissimae exortae sunt discordiae & comtentiones , quassio loco speciali dissertatione discutiemus.

S. M.

De Haeres Pelagiana.

De hoc argumento ut brevem notitiam demus, tria praecipue expendi debent. Primo enim dicendum est, quinam fuerint Auctores haeresis Pelagianae: deinde quales sint illius errores capitales: tertio quorum studio, & quoties haeress illa fuerit prostri pia. & profligata. It. P. Redihamer Theol. T. III. C De

23쪽

De Auctoribus haeresis Pelagianae.

VIII. Delas iani duce Pelagio, unde haeresis nomen habet, &Oliginalis culpae propagationem, & gratiae Divinae necessitatem negabant: hujus tamen erroris primus assertor non fuit Pelagius, sed multi ante ipsum eundem errorem prae formarunt. Ac primo quidem circa gratiam errarunt Judaei ad Chri Itum conversi tum illi, qui putarunt gratiam Christisne observantia legis ad salutem non lassicere: tum illi, qui de meritis Legis Mosaicae gloriantes, Evangelicam gratiam ejusmodi meritis debitam asserebant; ideoque gentiles ad talem gratiam vocatos iniquo animo ferebant. Contra priores scripsit Apostolus Epistolam ad Galaias, ostenditque Christ4m gratis suisse mortuum , si circumcisio , ceteraque legalia necessaria forent. Adversus posteriores dedit Epistolam ad Romanos , in qua demonstrat & gratiam Evangelii omnibus necessariam sine omni discrimine a Deo dispensari, & illam gratiam plane gratuitam sine merito concedi.

Origenem haereticam de divina gratia docuisse sententiam contra nonnullos propugnatores demonstrant cum Norisio viri clarissimi, evincuntque id maxime testimoniis scriptorum, qui grassante haeres Pelagiana floruerunt. S. Hieronymus in Rpist. ad Ctesiphontem alloquens Pelagium: doctrina tua, inquit, Origenis ramusculus es. Orosius in apologia: Origenes cinquit de Pelagianis) in his vivit. Et Uincentius Lirinensis Common cap. 23. testatur, Origenem omnium pene haereticorum magstrum evasse Id vero palam fiet, si ipsius Auctoris doctrinam perpendamus: Variis locis docuit Origenes gratiam dari secundum merita nostra : nempe libro I. Periarchon cap. c . lio. 3. cap. I.& 3. Philocat. cap. et O. & in Epist. ad Rom. lib. I.

9. Quae loca congessit, & illustravit Huetius. Es inquit

24쪽

DE GRATIA SALVATORIS GENERATI M. I9

Origenes) alia Spiritus Sancti graria, quae dignis praestatur, ministata quid ni per Christum, impetrata autem a Patre secundum

.meritia eorum, q tr capaceS efficiuntur. Et unumquodque vas vel

ad honorem, vel ad contumeliam formatur, prout ex se ipso causas, ta occasiones praesitit conditori. Meruit item initium fidei esse ex nobis, & profectum a Deo: rursus Angelos diversa officia meruisse ex suis meritis, Ioannem Baptistam in

utero sanctificatum ob merita comparata, priusquam illius anima devolveretur ad corpus, eodemque modo Christum promeruisse unionem hypostaticam, quae est omnium gratiarum maxima. Quare illustris Huetius in Origenianis lib. a. quaest. I. num. I 3. fatetur Origenem docere, quidquid gratiae nobis largitur Deus, totum id nostra voluntatis arbitrio acceptum esse referendum. Neque ad propugnandam Origenis fidem dici potest, eum aliis iux lmis Oem p. zap. 8. lib.,a. Periarchon, & Homil. 4. In Usalmum 36.) divinae gratiae dona de- piae dicasse. His enim lociS commemorat tantum gratiam praecedentibus meritis obtentam, quod ex eo colligimus, quia multis aliis locis distinguit duplicem fidem, humanam, quam propriis viribus nulla gratia roboratis habere possumus, & divinam, quae nobis per gratiam infunditur: item distinguit initium virtutum, earumque prosectum. Ex quibus colligi potest, dictum Auctorem ascribere gratiae fidem secundam , non primam, & incrementum virtutum, non inceptionem, ac propinde errori Pelagianorum praelusisse. 'IX. Alterum pelagianas haereseos prodromum suisse Rus- num quendam Presbyterum luculenta monumenta ostendunt. S. Hieronymus Epist. ad Ctesiphontem ait Pelagianam de im- peccantia haeresim derivatam esse post alios a liu fino librorum Periarchon interprete; id quod repetit praes. ad 4. lib. commeat. super Ierem. Marius Mercator in suo Commonitor. De C a dog-

25쪽

dogmate haeretico nempe quod primi parentes praevaricandosbi duntaxat nocuerint) loquens, assirmat hanc quaestionem rectae fidei inimicam Rufinum quondam Romam invexisse. Quin ipse Caelestius in Carthaginensi conventu pro suo dogma te, de quo postulabatur, Rufinum produxit, ut habetur apud S. Augustinum lib. de peccat. orig. cap. 3. Huetius in dissertationibus origenianis demonstrat, Rufinum libros Origenis interpretantem, eosdem pro suo libitu immutasse , ea, quae Pinlagiana erant, retulisse quidem fideliter, alia autem, quae in nullo exemplari graeco comparent, de sua Pelagianismi ossicina addidisse. Quis fuerit ille Rufinus, an Aquilejensis ille

percelebris, an Syrus vel Palestinus, qui nobis innotuit ex Esest. 66. nunc SI. Hieronymi; inter Criticos non convenit. Fuisse Syrum contendit Garnerius Marii Mercatoris editor dissert. I. cap. 3. At Cardinalis Norisius in Histor. Pelag. lib. I. Cap. a. , Baronius, Pagius, & major pars illustrium scriptorum gravibus argumentis ostendunt, illum esse Aquileiensem, qui interpretando origeniana, omnia studuit emollire praeter Pelagianismum, & hunc, ubi non erat, intrusit, ut aperte demonstrat Huetius lib. 2. Orig. quaest. . num Io, & I4, Theodorum Mopsuestenum praelusisse Pelagianis indubium est. I. Enim Marius Mercator in libro subnotationum aperte testatur, haeres m Caelestianam iam dudum motam apud nonnullos

Syrorum, ta praecipue in Cilicia a Theodoro quondam Discopo oppidi Moraue leni. Ex eodem Mercatore, & Photio in Biblioth.

Cod. I T. Constat, eundem Theodorum non solum negasse

filium Dei venisse ad tollendum peccatum originale, sed ia de hoc argumento quinque libros scripssse adversus S. Augustinum defendentem peccatum originale. ΙΙ. In a L IO. Concilii Chalced. lbae Theodori diseipulo haec plusquam Pelagiana Mopsuste eni sententia est objecta : non invideo Christo, quod1Daus

est Deus Q uoniam S ego, Ii volo, possum feri secundum illum.

26쪽

Da GRATIA SALvATOR Is GENERATI M. a I

X. Inter eos, qui contra gratiam Christi pugnarunt, praecipuum locum meretur Pelagius natione Britannus , prosesisione monachus, non quidem coenobita, aut eremi cultor, sed ex illo genere; qui veste ad pietatem composita domi disciplinis sedulam operam navabant: sacris ordinibus nunquam initiatus, inde laicus a Zosimo papa dictus. Ingenio erat acri, sed fraudulento, quod ostendunt varii doli, quibus e roris sui capita dissimulare nitebatur. Fertur Pelagius Romam venisse circa an. 384. ibique diu magna pietatis laude versatus: scripst ibidem commentarios in Epistolas Pauli libris I 3. constantes, in quibus peccatum originis negat; dedit etiam epistolas ad Paulinum & Constantium Epp. quibus suam de gratia mentem exponit. Anno 4o9. circiter cum Coelestio sibi amicissimo in Siciliam navigavit, nec multo post sese contulerunt in Asticam, appuleruntque Hipponem epsscopalem Augusini sedem, & inde Carthaginem , ubi Coelestius accusatus, quod negaret peccatum originis, synodali judicio damnatus est an. I a. suaeque timens causae in Asiam transmisit. Interea Pelagius in Palestinam se recepit, fretusque patrocinio I annis Ierosolymitani errores etatius spargere caepit. Anno 4Is. Heros S. Martini discipulus, & Lazarus Aquensis Episcopus Pelagium haereseos accusarunt; hinc celebrata est Synodus I 4. Episcoporum Diospoli in Palestina et verum Pelagium partim

versute respondentem, partim quaedam accusationis capita damnantem ab omni erroris suspicione absolverunt Patres erri

rore iacti, non juris, quam ob rem hanc synodum miserab, Iem appellat Hieronymus in Epist. 9. nunc I 47. Anno AI 6. Episcopi Africani per Orosium edocti duo concilia celebrarunt, unum Carthagine, alterum Mileui in Numidia, datisque ad Innocentium epistolis, Romanus Pontifex in Coelestium, &Iulianum sententiam dixit. Desuncto Innocentio , ejus successor Zosimus deceptus literis & prosessione fidei, quam Ro-

, , . a

27쪽

mam mist Pelagius, acerrime reprehendit Africanos Episcopos, quod Coelestium , Pesagiumque damnarint: at haereticorum fraude detecta utrumque ipse Zosimus proscripit An. 4I8., dud tque operam, ut orbis universus plenario Carthaginensia I 4. Episcoporum Concilio Pelagianam haeresim condemnaret. Hac de re qui plura volet, adeat doctissimum Petavium , qui

de hi oria Pelagum. U Semipelag. dogmatum accurate scripsit. Praecipuos discipulos habuit Pelagius Coelestium, & I Iianum. Quidquid sit de patria Coelestii, erat professione Monachus, & teste D. Augustino homo ingenii acerrimi, in vulganda haeresi audacissimus, unde factum est, ut appellaretura D. Hieronymo ductor exercitus, & haeresis Pelagiana diceretur Coelestiana. Mutum illum per Albinum canem latrantem, de quo Hieronymus praefat. lib. 3. in Ierem. , inter- pietatur Norisius Pelagium loquentem ore Coelestii. Iulianus Episcopus Εclanensis virtutis specie multorum etiam religiosorum hominum animos in suos errores pertraxit. Κjus fraudes acerrime insectatus est S. Augustinus, hinc factum est, ut

Episcopatu & Italia pulsus Constantinopolim venerit; inde etiam ipse, & Coelestius, aliique erroris socii pulsi, in ipso Concilio Ephesino postmodum cum Nestorio sunt damnati.

De erroribus Pelagii.

XI. Temo melius agnovit Pelagii errores, ac D. Augustinus,1 qui pestiferum illud dogma summis viribus expugnavit. Is ergo in Epistola ad Paulinum Io6, nunc I 86. duodecim errata recenset, quae ipse Pelagius in Synodo Palestina ejuravit, quaeque compendii causa ad ista potissmum capita revocari possunt. I. Docuerunt Pelagiani Adamum suisse conditum mo

talem, & lapsu suo posteris nocuisie non propagatione, sed

malo Diuitiaso by Gooste

28쪽

De GaaTIA SALVATOR Is GsNERATI M. 23 malo duntaxat exemplo, adeoque non dari peccatum originale: infantes proinde, qui sine baptismo decedunt, non privari vita aeterna. ador Gratiam Dei non dari ad singulos amis, sed in libero arbitrio esse, vel in lege, atque doctrina: in propria cujusque esse voluntate sacere aliquid vel non facere: victoriam nostram non ex Dei adjutorio esse, sed ex libero a bitrio. 3tior Dei gratiam secundum merita nostra dari &paenitentibus veniam non dari secundum gratiam & misericordiam Dei, sed secundum meritum, & laborem, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia. Iotandum vero ideo Pelagium potissimum negasse peccatum originale, ne confitendo liberum arbitrium per lapsum Adae saucium, gratiam Christi fateri cogeretur, atque ut occurreret

praecipuo argumento SS. Patrum, qui ex causa parvulorum, quorum unus assumitur alter relinquitur , ansequam aliquid fecerint boni vel mali, demonstrabant gratiam Dei non dari secundum merita nostra.

XII. At enim ut Pelagianismus circa gratiam melius innotescat, eum in varios status distribuimus. . Primus status est, in quo Pelagius, omisso gratiae nomine, docuit naturales vires liberi arbitrii esse sussicientes ad omnia Dei mandata obse vanda, ad superandas tentationes , ad quandam id est impeccantiam, & ad ipsam vitam aeternam obtinendam, ut constat ex S. Augustino Serm. II. de verbis Apost. Verum ut declinaret offensionem catholicorum, qui ad ejusmodi doctrinam exhorrescebant, nomen gratiae admist, perquam nihil aliud intelligebat, quam liberum arbitrium , quod nobis gratis a Deo, nullis praecedentibus meritis, in creatione est

concessum.

Secundus status est, in quo Pelagius a Catholicis impubius, ut gratiam a natura, & libero arbitrio distinctam agno-

29쪽

sceret,novum gratiae genus agnovit, nempe legem &doctrinam; ut constat ex variis locis S. Augustini, uti & ex Ima propositione in Concilio Palestino damnata, quae ita habet: gratia non datur ad singulos amιs, sed in libero arbitrio est, vel in lege atque doctrina. His addit Pelagius, tanquam veram Christi gratiam, remissionem & veniam peccatorum, eamque solam gratiam gratuitam esse, nec tribui meritis affrmabat, teste S. Aug. lib. degrat. U3 lib. arb. cap. 6. Ad hanc peccatorum gratuitam remisisionem addebant Pelagiani exempla Christi, quibus adjumentis homo ad bonum excitatur : at hoc gratiae genus re ipsa a lege, & doctrina distinctum non esse, probat D. Augustinus lib. de gratia Chrisi cap 41. observandum autem est ex eodem S. Doctore lib. citato cap. 3. & 4. Pelagium , ut majore arte errorem suum involveret, ac Catholicis alluderet, cum dicebat nos sine gratia Dei nihil posse, tria distinxisse: nempe possi-hilitatem, voluntatem, & actionem, seu posse, velle, & agere; quorum unum statuebat in natura, alterum in arbitrio , tertium in esse tu. Intelligebat igitur per possibilitatem λlam n turam, quae a Deo est' per gratiam vero, qua possibilitlitem nostram adjuvari dicebat, legem, doctrinam, peccatorum ve-

miam , & Christi exemplum.

Tertius status est ille, in quo Pelagius videbatur interiorem aliquam gratiam illustrationis admisisse. Constat id ex S. Augustino lib. de grat. Christ. cap. 7. ubi haec Ρelagii verba refert: Adjuvat nos Deus per doarisam S revelationem suam, dum cordis no ri oculos aperit; dum nobis, ne prasientibus O cupemur, futura demonstat, dum diaboli pan t ins u ς; dum nos multiformi inestabili dono gratiae Crisis illuminat. Sunt

qui dicunt, Pelagium consessum esse internam aliquam gratiam simpliciter necessariam, nempe interna S supernaturales reis

velationes se tenentes ex parte intellectus, sed ion inspira-

30쪽

DE GRATIA SALVATORIS GENERATI M. . a Stionem dilectionis, & gratiam voluntatis ac operis: sive admissi e eum gratiam, qua ignorantia pellitur, non qua charitas inspiratus. Alii e contrario putant haeresarcham illum admisisse quidem gratiam interiorem, non quidem motionis, sed illustrationis, eamque dari non ad simpliciter, sed ad facilius operandum, sed de hoc cap. sequenti dicendum erit.

De Damnatione erroris Pelagiani.

XIII. Oi quae unquam haeresis, certe Pelagiana illa fuit, quae conjun iis viribus, & Romanorum Pontificum , &Conciliorum auctoritate, nec non Patrum studiis fuit impetita. Adversus hanc haeresim 24. Concilia legimus celebrata, quOrum definitionibus proscripti, ac profligati sunt errores. At

que ut de aliquibus mensionem is iamiis ori inom omnlrim suit

congregatum Concilium earthagine an. 4 I a. de quo Augustinus Lb. de peccato O lin. cv. a. a. ubi damnati sunt errores Coelestii, & ipse excommunicatus. Anno 4Is. Coacta est Synodus Diospolitana I 4. Episcoporum, in quo Patres decepti Pelag um absolverunt, ipsam tamen haeresim damnarunt. Anno proximo 416. celcbrata est altera Synodus Carthaginensis, nec non Nileuitana, de quibus S. Augustinus Serm. I 32. alias a. de verbis Apost. cap. IC. ita scribit : Iam de hac causa duo Con-eilia missu sunt ad sedem Apostolicam inde etiam rescripta venerunt. Causa mira es, viinsim aliquando error finiatur. Anno 418. F. pi sic op I4. supra ducentos Carthaginem confluxerunt, omnibusque in causa Pelagii diligenter expensis statuerunt Pra sules, standum esse decreto Innocentii adversus Pelagianos. Neque defuit Synodus. OecumeDica : Κshesna enim an. 43r. Coelestii, & Pelagii errores anathemate percussit.

D Inter R. P. Red humer Theol. T. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION