장음표시 사용
41쪽
eolendum recte Deum , Me ipsus adjutorio , dicit esse in homini. hus liberum arbitrium, ipse coelesianus V PelagiaRus vocatur.
Habitualem quidem gratiam Pelagius agnovit; at non sensu recto D catholico. XVIII.T rima pars ostenditur ex duplici loco S. Augustini. x Lib. I. contra Iulian. cap. 6. testatur Pelagianos docuisse parvulos esse Baptizandos, non quidem ut fiat remisso culpae originalis, sed ut ipsis addatur sanctitas, usurpantes verba Chrysostomi ex homilia, quam de baptigatis habuit: Non
enim tantum sunt liberi, sed S sancti; non tantum sancti, sed G juli; non tantum justi, sed O filii, haeredes, fratres Chrisi, templum, V organa Diritus. Eodem loco Pelagiani dicebant infantes cum non sint coinquinati peocato , ideo baptizari, ut eis addatur sanctitas, Iusilia , adoptio, hare tas, fraternitas Chrisi, ut evus membra sint. Certe qui ita cum Chrysostomo loquuntur, gratiam sanctificantem non negant. Praeterea Pelagius apud Augustinum de grat. Ch. cap. 3 . ita ait: Vide quid Gristiani facere posunt, quorum in melius per Christum in- saurata es natura. Additque S. Doctor: Naturam in melius infauratam , remissionem vult intelligi peccatorum. Accedit quolnulli bi inveniamus hunc errorem vel ab Africanis Conciliis, vel ab Augustino fuisse Pelagio imputatum: nec Concilium Mi- levitanum ideo scimus damnasse Pelagium, quod negaverit gratiam remissivam peccati, sed quia asseruit gratiam, qua jα- sificamur, valere ad remissionem peccatorum, qua commissa sunt,
non vero ad adjutorium , quo non committantur. Demum Pelagius Epist. ad Demetriadem eam latetur gratiam, qUae Ornatum animae confert, eamque o i macula immunem reddit, qua
42쪽
.DE GRATIA SALVATORIS GENERATI M. 37 qua in meliorem hominem renascimur, animique virtute pedificimur ὁ quae gratia certe habitualis est. Secundam assert. partem ostendit idem D. Doctor cap. 3o.
de grat. Ch. ita loquens: Isam quippe grariam, qua justi ic mur , hi est, qua Charitas Dei dissunditur in cor ibus nostris per spiritum sanaum qui datus es nobis, in Pelagii U Coelesti scriptis,
quacunque regere potui, nusquam eos inVeni, quemadmodum confitenda est, confiteri. Ac primo Pelagius asseruit gratiam illam dari secundum merita per solam arbitrii facultatem comparata, ut ait Augustinus haeresi 88. Rursus docuit eodem testante lib. de natura & gratia cap. 34. gratiam dari duntaxat ad remissionem peccatorum commissorum, non vero Ut adjuvet ad futura vitanda , ac proinde eam gratiam exornare duntaxat animam, Ga nullam-M ampertiri virtutem ad agendum salutariter. Quisquis autem haec duo asserit, non confitetur gratiam habitualem, quemadmodum est confitenda.
XIX. ontra assertionem num. I . probatam se pugnant Ian- seniani. De illa praesertim gratia disceptatio erat inter S. Aug. & Pelagianos, quam isti rejiciebant, Augustinus vero admittendam voluit: at Pelagiani unam duntaxat rejiciebant gratiam , quae voluntati imponeret necessitatem; edigo &c. Minor probatur I. Pelagiani accusarunt Augustinum tanquam Manichaeum , assertoremque sati; atqui hujus ace sationis non alia suit causa, quam quia S. Doctor ab illis postulabat confessionem gratiae necessitantis. ado. Ideo Pelagiani repudiabant gratiam, quia putabant eam tollere libertatem arbitrii, quia securitatem, torporem & negligentiam ingene
43쪽
38 CONTROVERsIA I. voluntater has rationes potissimum illi Augustino objiciebant,
quas fuse prosequitur Jansenius L 5. de haer. Pel. cap. I. a. I 3. Ig. I 5. & I6. Atqui haec opponi non potuissent, nisi talem . propugnasset gratiam, cui voluntas non possit resistere. 3tio. S. Augustinus admitti voluit talem gratiam, . quae operatur in nobis velle & perfidere, quae facit hominem de nolente volentem, qua non solum suadetur bonum, sed & persuadetur: at talis gratia non relinquit indifferentiam activam. Resp. Distinguo min. Ita ut nullam aliam interior em admit- terent voluntatis gratiam, ac sibi falso persuaderent omnem gratiam praevenientem esse libertati inimicam, concedo : ita ut aliam admitterent gratiam interiorem, quae cum libertate voluntatis cohaereret, nego. Pelagiani duplici errore laborabant & juris δἴ sacti. Error juris erat, quod quaelibet gratia interior, quae voluntatem praevenit & excitat, ejus deis
struat libertatem, adeoque sit rejicienda: error facti , quod non aliam Augustinus gratiam propugnaVerit, quam quae libertatem everteret. Quo praejudicio Occupati docuerunt naturam solam & liberum arbitrium ad bonum sussicere, & ab-hIrrebant ab omni gratiae specie, quae voluntati praeiret, ejusque in actus suos dominium & determinationem praeverteret. Rejiciebant igitur non tantum gratiam necessiantem, sed omnem gratiam voluntatis gratuitam, & necessariam ad actus salutareS. Hinc
Λd primam probat. Nego min. Nam Pelagiani Augustinum accusarunt Manichaeismi, tum quod assereret homines nasci insectos culpa originis; unde illi inserebant naturam humanam creari a Deo malam, quod erat error Manichaeorum: tum quod admitteret gratiam praevenientem pure gratuitam &
effectricem boni operis ἱ uade putarunt tolli liberum arbi-
44쪽
DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 39 trium , ut sentiebant Manichaei. Praeterea satum obiiciebant Pelagiani S. Doctori, quia exigebat necessitatem gratiae int rioris, quae gratis, & non secundum merita naturalia daretur. Fatetur id ipse Augustinus lib. a. contra duas Epist. Pelag. cap. S. Peccato Ada liberum arbitrium de hominum natura periisse non dicimus, sed ad peccatum valere in hominibus subditis diabolo. Ad bene autem pieque vivendum non valere, fusi a voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, V ad omne opustbonum aluta . . . nec sub nomine gratia satum asserimus, quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedere. Ad secundam probat. disting. primam partem: ideo repudiabant gratiam, quia putabant eam tollere libertatem male intellectam, conc. bene & secundum rei veritatem intellectam, nego. Negabant quidem Pelagiani gratiam praevenientem, quia putarunt cum ea libertatem non consistere r hoc autem ideo putarunt, quia male intelligebant libertatem. Hanc quippe constituebant in completa facultate volendi & agendi bonum salutare citra omne auxilium praeveniens praesertim gratuitum G unde sentiebant gratiam illam pugnare cum indissere tia activa, seu virtute se sola completa, sibique sussiciente ad bonum salutare, qualem intelligebant libertatem arbitrii etiam praesentis status. At enim libertas arbitrii catholice intellecta est potestas expedita ad utrumque, quae tamen compleri debet quoad actum salutarem per gratiam interiorem. Ex quibus patet illas rationes Pelagianorum, quas locis Citatis exponit Jansenius, non tam impetere essicacem Augustini gratiam, quam necessitatem gratiae interioris ad omnem pietatis actum
Ad tertiam probationem neg. min. Postulabat Augustinus consessionem gratiae, quae operatur velle & agere, quia volebat nullum fieri ab homine opus salutare, nisi praeveniente
45쪽
adjuvante Dei adiutorio. At illam gratiam D. Doctor non dixit
esse dominantem & necessitantem, sed talem admisit, cui voluntas humana possit consentire, aut dissentire, seu quae consistat cum indifferentia activa liberi arbitrii: quomodo autemessicacia gratiae cum libertate arbitrii conciliari possit , alio loco dicetur. Contra tertiam assertionem nonnulla proponit Suaregius
in Prole gomeno s. de gratia & lib. I. Ac primo objicit dictoritatem Augustini Epist 93. ita loquentis; sve gratiam diserit Pelagius) esse liberum arbitrium, Iive gratiam el=e legis praeceptum nihil eorum dicit, quod per submin rationem spiritus
sancti pertinet ad concupiscentias, tentationeSque vitandaS. EisIergo Pelagius admiserit gratiam remissionis peccatorum, hanc tamen existimavit non fieri per interioris gratiae subministrationem. Idem D. Doctor de grat. Ch. cap. a. ait putasse Pelagium nos salvari adjutos non aliqua subministratione viri tis , sed viribus propriae voluntatis: item cap. 3 o. fatetur se inscriptis Pelagii nunquam potuisse reperire gratiam, qua justificamur. Secundo , eX eo, quod Patres & Concilia non damnarim Pelagium negantem gratiam habitualem, non sequitur hanc gratiam admisisse ; quia de iis donis expresse non tractavit. Tertio, Pelagius ante peccatum nullum Dei donum agnovit praeter naturalia : at dixit nos omnes generari in eo statu, in quo condatus est Adam. Demum gratiam adoptionis, quam admisit in pueris, dixit esse in adultis praemium meritorum naturalium. At gratia habitualis ejusmodi meritorum non est praemium. Resp. ad primum minime Augustinum asserere, quod ex mente Pelagii fiat remissio peccatorum sne infusione
gratiae interioris; sed hoc unum assirmat, nec liberum
46쪽
Da Ga AT A SALVATORII GENERATI Μ. Iarbitrium, nec legem, nec remissionem peccatorum , quae omnia admisit Pelagius, esse adjutorium, quod per subministrationem spiritus sancti datur ad concupiscentiam vincendam, id est gratiam actualem voluntatis & operis, quam negabat haereticus. Patet ergo duntaxat ex verbis Augustini, Pelagium non admisisse gratiam habitualem , qualem confiteri d huit , collatam cum subministratione virtutis, & non comparatam per vires naturales arbitrn. Ad secundum dico Concilia & Patres non tantum damnasse dogma Pelagii circa ad utorium gratiae actualis; verum etiam pertractasse de iis, quae ille proferebat, ut appareret gratiam Dei confiteri: ut de lege& docti ina, de exemplis Christi, de ipsa peccatorum remisesione: in qua cum id solum notaretur, quod eam sejunxerit ab actuali auxilio, sequitur haereticum ejusmodi gratiam non negasse. Ad tertium fateor in sensu Pelagii gratiam remissionis esse quodammodo naturalem, utpote meritis naturalibus comparatam ; at inde non sequitur nullum nobis donum conferri praeterea, quae nascendo conseruntur ; alioquin negasset etiam . vitam aeternam & regnum coelorum. Quod additur, probatduntaxat Pelagium non concessisse gratiam habitualem , qualis confitenda fuit.
QUID PER GRATIAΜ CHRISTI INTEL.
Ex dictis constat nomine gratiae hic minime sgnicari dona Creatoris ad naturam spectantia, inter quae praecipuum est donum lacultas liberi arbitrii; sed intelligi beneficium divina liberalitate nobis stllatum , non quod ad naturam
P vel R. P. Rechamer. Theol. T. III.
47쪽
vel illius proprietates spectat , verum quod pertinet ad beatitudinem supernaturalem , atque ad eam obtinendam hominem disponit. Patet praeterea gratiam aliam es e habitualem, de qua suo loco agemus, aliam vero actualem, quae est hujus loci argumentum, quaeque est speciale Dei adjutorium interius excitans aut elevans facultatem homillis naturalem ad bene operandum prout oportet adPlutem. Porro hujus actualis gratiae natura in quo sit constituenda, non consentiunt Theologi. Thom istae complures illam statuendam arbitrantur in actuosa qualitate vires naturales elevante ad agendum salutariter. Alii naturam gratiae constituunt in motibus in deliberatis intellectus & voluntatis, per quOS apparet, quod latebat, & suave fit, quod non delectabat, ut loquitur S. Augustinus. Maignanus videtur actualem gratiam constituere in motione Dei ipsos actuε indeliberatos praeveniente. Alii nihil aliud esse contendunt gratiam, quam Dei voluntatem &misericordiam nobis intime praesentem, & in nobis gratuito affectus salutares operantem; quemadmodum concursus Dei 'Praevius ad opera naturalia plurium Theologorum sensu nihil
est aliud, quam omnipotentia divina intime causis secundis assistens & applicata; quae quidem opinio principium potius gratiae demonstrat, quam naturam. Sed quidquid sit de variis his opinionibus, nos litem decidemus ex auctoritate Patrum ac Conciliorum, atque inprimis isto sundamento nixi actualis gratiae naturam definiemus ; postea eandem praeter gratiam habitualem ad omnia opera salutaria necessariam esse constituemus.
48쪽
DE GRATIA SALVATORIS GENERATI Μ. 43
Gratia actualis conssit in illuserationibus intellεnus, O a1fectio. nibus voluntatis, supernaturalibus is indeliberatis , ac simul in adjutorio quodam divino ph ce agenteo influenIe. XXI. Drima pars, seu quod gratia actualis complectatur col- L lustrationes mentis & inspirationes voluntatis, Ostenditur ex Conciliis, & Patribus. Concilium Mileuitanum Can. 4. ait: utrumque es donum Dei, O scire quid facere debeamus, εἴ diligere ut faciamus. Tridentinum Sess. 6. gratiam Vocat Praevenientem spiritus sancti inspirationem, atque ejus coutorium, &declarat in nobis gratiam operari, tangente Deo cor hominis per Spiritus S. illuminationem. S. Pontifex Coelestinus in Epist.
ad Galliarum Episcopos subbit: praeparatur voluntas a Domino,
ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse
tangit corda fidelium. Augustinus lib. a. de peccat. merit. cap. II. gratiae munus esse dicit, ut aperiat quod latebat, Γ suave sat, quod non delectabat. & cap. I9. eam Uocat certam Mentiam o victricem delenationem, nec non. lucem, qua illuminantur tenebra , fit suavitatem , qua dat fructus terra nostra. Fundantur haec dicta in scripturis, quae gratiam appellant scientiam salutis, vocem Dei, lucernam splendentem, benedictiorem dulcedinis, inclinationem cordis, delectationem , dilectionem ὀ c. Atque illam explicant verbis pulsandi, invitandi, vocandi , trahendi; quae omnia interiorem sensum mentis & voluntatis commonstrant. Et certe duo sunt, quae hominem ab operibus salutaribus retrahunt, sive quia latet, sive quia non delectat, quod faciendum est: ergo adiutorium gratiae, quod removet ejusmodi impedimenta, erit illustratio mentis, seu lumen ostendens quod antea latebat, & inspiratio dilectionis suave reddens, quod antea non delectabat.
49쪽
Probatur nunc secunda pars, seu quod tales actus sint quoad substantiam & in se supernaturales. Concilia & patres praecipue Augustinus, dum adversum Pelag. de gratia agunt, docent naturam sibi relictam, suisque viridus non posse quidquam salutare cogitare, velle, aut agere, ideoque auxilio supernae gratiae indigere: requirunt ergo talem gratiam, quae naturam suis viribus imparem eliciendis operibus salutaribus, reddat potentem operari salutariter. At gratia quoad substantiam naturalis non potest naturam de se impotentem viribus naturalibus operari salutariter, reddere potentem : requiritur igitur ad hoc ossiciendum gratia supernaturalis. Tertia pars, seu quod actus illi gratiae excitantis munus obeuntes sint indeliberati, constat ex dietis Patrum, qui dicunt gratiam esse in nobis sine nobis , Dcumque ut vehimu*sne nobis operari. Hinc Concilium Arausicanum secundum ita ait:
MIulta Deus fecit in homine bona , quae non facit homor nulla Dero facit homo bon.r, que non praestet Deu ς, ut homo faciat. Sed per illa bona, quae Deus facit in homine sine homine libere concurrente, notantur auxilia gratiae, per haec vero,
quae facit homo Deo praestante, designantur nostra merita; haec ergo sunt actus deliberati, illa autem motus in deliberati. Certe si motus isti gratiae larent deliberati, essent meritorii, adeoque supponerent primam gratiam, atque se gratiae primo excitantis & praevenientis appellationem non possent habere. Non tamen negamus actus deliberatos posse habere rationem gratiae auxiliantis & subsequentis; possunt enim movere voluntatem ad alias actiones salutares, ut actus charitat s movet ad observantiam priaeceptorum, intentio finis ad electionem mediorum , actus imperans ad imperatum.
Pars quarta, seu quod praeter gratiam moraliter influentem Disiligod by Gooste
50쪽
Da GRATIA SALvATOR Is GENERATI M. 4sdem requiratur adjutori Lm quoddam divinum naturalem hominis .facultatem physice adjuvans & complens, probatur ex Concilio Mileuitano can. 4. ita loquente: Si quis dixe/it gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adlluvare, quia per ipsum nobis revelatur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus non autem per illam prorsari nobis, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere valeamus, ac diligamus, anathema sit. Videtur hic loqui Concilium de actuali gratia in tota sua latitudine accopia, & duo docere: primo quod praeter innuxum moralem illuminationis praestet influxum moralem inspirationis, ut colligitur ex verbo diligamuς secundo quod praeter moralem insuxum praestet etiam influxum physicum , ut patet ex Verbo valeamus. Hinc S. Augustinus de grat. Ch. cap. 12. ait: gratia agitur non solum, ut facienda nouerimus, Merum etiam ut cogniIa faciamus. Cum
igitur Pelagiani solam naturam admiserint essectricem honorum operum , omnique gratiae negaverint influxum physeum, admitti debet gratia aliqua physice agens, cum naturalis hominis facultas de se sit impotens salutariter operari. Porro tale ρει butorium in justis sunt habitus infusi virtutum cum gratia sanctificante connexi, utpote qui sunt quaedam potentiae gratiae inhaerentis, quae dant simpliciter posse agere in ordine superuaturali: in illis autem, qui gratia sanctificante & habilibus insulis sunt destituti. necessarium est adjutorium ab actibus imdeliberatis distinctum, quod habeat se per modum principii activi, potentias de se ad opera supernaturalia impotentes elevantis , & complentis in esse principii in actu primo proxime sufficientis: cum enim potentiae naturales ex se non habeant vim sum cientem ad agendum salutariter, nec ad id possint eo
sective juvari per ipsos actus indeliberatos utpote qui physice
