장음표시 사용
111쪽
CUR DEUS HOMO. I. 1x. 97 habet, an dimittit quod ab illo potest exigi Prius autem
quam tantam rem filius faceret, omnia quae patris erant,su Brant; nec unquam debuit, quod illi dimitti possit. Quil ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est quod dari, aut dimitti possit Bos. Ex una parte video retribuendi necessitatem et ex altera inp0ssibilitatem, quia et necesse est deum reddere quod debet, et non est quod reddat. Ins. Si tanta et tam debita merces nec illi, nec alii redditur, in vanum filius tantam rem fecisse videbitur. Bos. Ἐ0c nefas est existimare Ans. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur, quia illi non potest. Bos. Inevita-biIiter sequitur. Ins. Si volnerit filius quod sibi debetur alii dare, poteritne pater iure illum prohibere aut illi' cui dabit negare Bos. Immo et iustum et necessarium intellego, ut cui voluerit dare filius, a patre reddatur, quia et filio quod suum est dare licet, et pater quod debet non nisi alii reddere potest. Ins. Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis adtribuet quam illis propter quos salvandos, sicut ratio seritatis nos docuit, h0minem se fecit, et quibus, ut diximus, moriendo exemplum moriendi propter iusticiam laedit Frustra quippe imitatores eius erunt, si meriti eius participes non erunt Aut quos iustius faciet haeredes debit quo ipse
n0n eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes et fratres suos, qu0s aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum, ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter pec
cata carent Bos. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. AEgo quidem tantam
112쪽
fiduciam ex hoc concipi0, ut iam dicere non possim, quanto gaudio exultet cor meum. Videtur enim mihi, quod nullum hominem reiciat deus ad se sub hoc nomine accedentem. Ana. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmoduin autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra seriptura docet, quae super solidam veritatem, quam deo adiuvante aliquatenus perspeximus, Velut super firmum fundamentum fundata est. Bos. Vere quicquid super fundamentum hoc aedificatur, super firmam petram fundatur. Ins. ut me iam aliquantulum tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melior me facere plenius possit, et maiores atque plures quam meum, aut 0rtale ingenium conprehendere valeat, huius rei sint rationes. alam etiam
est, quia deus ut hoc faceret quod diximus, nullatenus indigebat, sed ita veritas inmutabilis exigebat licet enim hoc quod homo ille fecit, deus dicatur fecisse propter unitatem personae, deus tamen non egebat ut de caelo descenderet ad vindendum diabolum, neque ut per iusticiam ageret contra illum ad liberandum h0minem, sed ab homine deus exigebat, ut diabolum vinceret et qui per peccatum sum offenderat, per iusticiam satisfaceret: siquidem diabolo nec deus aliquid debebat nisi poenam, nec homo nisi vicem , ut ab illo victus illum revinceret; sed quicquid ab illo exigebatur, hoc deo debebat, non diab0l0. XX. Misericordiam vero dei quae tibi perire videbatur, cum iusticiam dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem iusticiae invenimus,
113쪽
CUR DEUS HOMO. II. xx. XXI. 99ut ne maior, nec iustior cogitari possit. Nempe quid intactricordius intellegi valet, quam cum peccatori tormentis aeteTnis dampnato et unde se redimat non habenti, deus patEx dicit accipe unigenitum meum et da pro te et isae filius tolle me et redimo te Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad christianam fidem vocant et trahunt. Quia etiam iustius, quam ut ille cui datur precium mnius omni debito, si debito datur affectu, dimittat omne
Ι Diaboli vero reconciliationem de qua quae nivisti, inpossibilem intelleges, si diligenter humanam consid res Sicut enim homo non potuit reconciliari nisi per hominem deum, qui mori posset, per cuius iusticiam deo reatitueretur riu' per peccatum hominis perdiderat, ita angeli dampnati non possunt salvari nisi per angelum deum, qui mori possit et qui per suam iusticiam deo reparet, quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo
per alium hominem qui non esset eiusdem generis, quamvis eiusdem esset naturae non debuit relevari. ita nullus angelus per alium angelum salvari debet, quamvis omnes Sint unius naturae quoniam non sunt eiusdem generis sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque removet eorum restaurationem, quia sicut ceciderunt nullo alio 40cente ut caderent, ita nullo alio adiuvante
resurgere' debent quod est illis inpossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant, non possunt restitui,
quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant, stetissent in veritate, si non peccassent. Qua-
114쪽
propter si quis opinatur salvatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter convincitur, quia irrationabiliter' decipitur. Quod non dico, quasi rectum mortis eius omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudin non praevaleat, sed quoniam perditorum angelorum relevationi inmutabilis ratio repugnat.
XXII. Bos Rationabilia et quibus nihil contradici
possit, quae dicis omnia mihi videntur, et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quicquid in novo veterique testamento continetur probatum intellego. Cum enim si probes deum fieri hominem ex necessitate, ut etiam si removeantur ' pauca quae de nostris libris ο suisti, ut quod de tribus dei personis et de Adam tetigisti, n0n solum Iudaeis, sed etiam paganis sola ratione satisfacias, et ipse idem deus homo novum condat testamentum et vetus approbset: sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur, verum esse potest aliquis diffleri Ans. Si quid diximus quod corrigendum sit, n0n renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem veritatis testimonio rob0ratur, quod nos rationabiliter invenisse existimamus, deo, non nobis attribuere debemus, qui est benedictus in saecula.
irrationabiliter ΚΗΝΟΡ al. rationabiliter. - ΚΝP:
115쪽
117쪽
legenΑxellen Diclen in thre lamille, emeinbe uti gegen vero fossile laubenAgenossen. ' br. gr. 2. 10 R. 1. 80 Confessi helvetica posterior. Recognovit atque cum integra lectionis varietate autographi Turicensis, protegomenis indicibusque edidit. O. F. Fritgsche. 8' r. r. 1. 70 M. 1. 50