Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

CUR DEUS HOMO. II. XVI. XVII. 87Bos. An es oblitus, quid excusationibus tuis obiecerim in huius clisputationis nostrae principio, quia videlicet quod postuIaham non faceres doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus Sustine igitur, ut pro tarditate et hebetuline nostri quaeram ingenii, quatinus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incepisti, satis-

VII Ins. Iam diximus, quia deus inproprie dicitur aliquid non posse, aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et inpossibilitas eius subiacet voluntati. Illius autem voluntas nulli subditur necessitati. aut inpossibilitati. Nihil enim est necessarium, aut inpossibile, nisi quia ipse ita vult ipsum vero aut velle, aut nolle aliqui propter necessitatem, aut inpossibilitatem, alienum eat veritate. Quare, quoniam omnia quae vult et non nisi quae vult, facit, sicut nulla necessitas, sive inpossibilitas praecedit eius velle, aut nolle, ita nec eius facere, aut non facere, quamvis multa velit inmutabiliter et faciat. Et sicut cum deus facit aliquid, postquam factum est iam non potest non esse factum, sed semper Verum est factum eRRΘ, nec tamen recte dicitur inpossibile deo esse, ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum, nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi, aut inpossibilitas faciendi, sed de sola voluntas, qui Veritatem semper, quoniam ipse Veritas est, inmutabilem, sicuti est, vult esse: ita si proponit se aliquid inmutabiliter facturum, quamvis quod proponit ante quam fiat non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo faciendi necessitas, aut non faciendi inpossibilitas, quoniam sola in eo operatur voluntas. Quoi Cap. XVII. est in ed. Gerb. c. XVIII.

102쪽

tiens namque dicitur deus non posse, nulla negatur in eo potestas, sed insuperabilis signatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intellegitur, nisi quia nulla res potest e&cere, ut agat ille quod negatur posse. Nam usitata est huiusmodi multum locutio, ut dicatur res aliqua posse, non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est inpotentia. Dicimus namque iste homo potest Vinci, ro: aliquis potest eum vincere; et ille non potest Vingi, pro nullus eum Vincere potest. Non enim est potestas posse vinci, sed inpotentia, nec vinci non posse inpotentia est, sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere

aliquid eo, quod in illo sit ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de inpotentia, quando dicitur non

posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio, aut prohibitio quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie, sicut necesse et inpossibile. Quidquid namque c0gitur esse, prohibetn non esse, et quod cogitur onesse, prohibetur esse quemadmodum quod necesse e8 esse, inpossibile est non esse, et quod necesse est non Sse, inpossibile est esse, et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse, aut non esse in deo, non intellegitur, quod sit in illo necessitas aut cogens, aut prohibens, sed significatur, quod in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam cum dicimus, quia necesse est deum semper verum dicere et necesse est eum nunquam mentiri, non dicitur aliud, nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem sacere posse, ut verum non dicat aut ut non mentiatur. ΕΚΝΟΡ sion catur. - ΚΝ quicquid.

103쪽

CUR DEUS HOMO. ΙΙ. xv11. 89 Quapropter cum dicimus, quia homo ille, qui secundum

unitate personae, sicut supra' dictum est, idem ipse est qui filius dei deus, non potuit non mori, aut Velle non mori postquam de virgine natus est non significatur in illo ulla inpotentia servandi, aut volendi servare vitam suam inmortalem, sed inmutabilitas Voluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, ut in eadem voluntate

PerseVerans moreretur, et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. lus enim esset inpotentia quam potentia, si posset velle mentiri, aut fallere, aut mutare v0luntatem, quam prius inmutabilem esse voluit. Et si, quemadmodum supra dixi cum aliquis se sponte proponit facturum bonum aliquod et eadem voluntate postea perficit quod proposuit, quamvis cogi possit si nolit promi8sum solvere, non tamen est dicendus necessitate facere quod facit, sed ea riua proposuit libera voluntate; non enim necessitate,

aut inpotentia fieri, vel non fieri dici debet aliquid, rubi

neque necessitas, meque inpotentia quicquam operantur, sed voluntas si, inquam, ita est in homine, multo aegis necessitas, aut inpotentia nequaquam nominandae sunt in

deo. qui nihil nisi quod vult facit et cuius voluntatem

nulla Vis cogere, aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut qu0d opus erat fieri ad hominum reataurationem si humana non posset natura, faceret divina, et si divinae minime con- Veniret, exhiberet humana, et non alius atque alius, sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens per humanam solveret quod illa Iebebat et per divinam posset quod expediebat Denique virgo quae per fidem munda facta est, ut de illa posset assumi, nequaquam crediditi Cap. VII. - Cap. V.

104쪽

illum moriturum nisi quia Vellet, quemadmodum per Tophetam, qui de illo dixit: ,oblatus est, quia ipse noluit

didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides eius, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit Quodsi te iterum perturbat quia dico, necesse erat, memento, quia veritas Ide virginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, Sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quamobrem a dicitur, necesse erat ut voluntate sola' moreretur, quia Vera fuit fides, sive prophetia quae de hoc praecesserant, non est alin quam si dicas, necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat; huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse. Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res, et est necessitas sequens, quam res facit. Ῥraecedens etessiciens necessitas est, cum dicitur caelum volvi, quia necesse est ut volvatur. Sequens vero et quae nihil essicit sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. am violentia naturalis conditionis cogit caelum Volvi, te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicunque est praecedens necessitas, est et sequens, non autem ubi sequens, cibi statim et praecedens. lossumus iamque dicere, mecesSe est caelum volvi, quia volvitur sed non Σimiliter est verum, idcirco te loqui, quia necesse est ut bi lustris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo quicquid fuit, necesse est fuisse quicquideSt, necesse est esse AE necesse est futurum duisse δ;

is turum fuisse, Gerberon male delevit.

105쪽

quicquid auturum est, necesse ea futurum esse Haec est IIIa necessitas, quae ubi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus et futuris, videtur utrumlibet

destruere et omnia esse ex necessitate astruere. inae sequenti et nihil efffcienti necessitate, quoniam vera fuit fides, vel prophetia de Christo, qui ex voluntate, non ex

neceABitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset: hac homo factus est, hac fecit et passus est quicquid fecit et passum est, hac voluit quaecunque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt quia futura erant, et futura erant quia fuerunt, et fuerunt quia fuerunt et si vi omnium quae fecit et quae passus est, veram scire necessitatem, scito omni ex necessitate fuisse, quia ipse voluit Voluntatem Vero eius nulla praecessit necessitas. Quare si fuerunt 'nisi quia ipse voluit, si non voluisset non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam eius ab illo, sed ipse posuit eam et iterum sumpsit eam, quia potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam. sicut ipse dicit . Bos Satisfecisti mihi, illum non posse probari ulla neceAsitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres inportunum tibi exstitisse. Ins Ostendimus, rudi puto, certam rationem, quomodo deus assumpserit hominem sine peccat, de massa peccatrice, Sed nequaquam negandum existimes aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc quia deus facere potest quod hominis ratio conprehendere non potest Verum quoniam et ista mihi videtur futurum esse MO; male alii futurum fuisse. - Αri

106쪽

posse sussicere, et si aliam nunc inquirere vellem necesso esset investigare, quid sit originale peccatum et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum praeter illum, de quo agimus, hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum postulant tractatum, ea quam diximus, ratione contenti quae de incepto reatantopere prosequamur . Bos. Ut is, sed eo pacto, ut tu aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere Vitas, quasi debitum exsolvas. Ins. Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego, sed quia de futuris incertus sum, promittere non Rudeo,

sed de dispositioni committo'. Sed dic nunc, quid tibi

de quaestione quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persolvendum videatur Bos. Summa quaestionis fuit, cur deus homo factus sit, ut per mortem suam Salvaret hominem, cum hoc alio modo facere p0tuisse videretur'. Ad quod tu multis et nocessariis rationibus respondens ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere nec potuisse fieri, nisi solveret homo quod deo pro peccato debebat quod debitum tantum erat, ut illud solvere cum non debere nia homo, non posset nisi deus, ita ut idem esset homo qui deus. Unde necesse erat ut deus hominem assumeret in unitatem personae, quatinus qui in natura solvere debebat et non poterat, in persona esset qui posset. Denique quia de virgine et a persona filii dei esset assumendus homo ille,

cal. persequamur. - Stetit promisso Anselmus libro: De conceptu virginali et originali peccato Higne Patrol. Iat. CLVIII. p. 43L s.), quem biennio fere post Bogoni inscripsit.

107쪽

CUR DEUS HOMO. II. XVII. XVIII. 93 qui deus esset, et quomodo sine peccato de massa peccatrice assumi potuerit, monstrasti. Vitam autem huius hominis tam sublimem, tam preciosam aperti8sime pro- hasti, ut sufficere possit ad solvendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere qu0mod illa solvatur deo pro peccatis

hominum.

XVIII. Ins. Si propter iusticiam se permisit c-eidi nonne ad honorem dei vitam suam dedit Bos. Si possum intellegere quod non dubito, quamvis non videam quomodo rationabiliter hoc fecerit, tum et iusticiam indoclinabiliter et vitam suam aeternaliter Servare potuerit, fatebor illum tale quid sponte dedisse deo ad honorem illius, cui quicquid quod deus non est comparari non potest et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest Ans Annon intellegis, quia cum iniurias et contumelias et mortem crucis cum latronibus sibi, sicut supra'. diximus propter iusticiam quam obedienter servabat, cillatas benigna patientia sustinuit, exemplum dedit hominibus, quatinus propter nulla incommoda quae sentire p0ssunt, a iustici quam deo debent, declinent, quod minime dedisset, si secundum potentiam suam mortem pro tali causa illatam declinasset Bos. Videtur quod nulla hoc exemplum ipse necessitate dederit, quoniam multi ante adventum eius, et Iohannes baptista post alventum ante mortem eius . fortiter mortem pro veritate sustinentes illud sufficienter dedisse noscuntur δ. Ans. mulius unquam homo moriendo praeter illum deo

108쪽

dedit quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut solvit quod non debebat. Ille vero sponte patri obtulit quod nulla necessitate unquam amissurus erat, et so1vin pro peccatoribus quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque quod aliquando incunctanter amissurus est, pro se ipso redderis deo, cum ratio postulat, non dubitet, qui cum nullatenus aut pro se indigeret, aut cogeretur pro aliis, quibus nihil nisi poenam debebat, tam preciosam Vitam, immo Seipsum, tantam scilicet personam tanta voluntate dedit Bos uultum propinquas desiderio meo, sed sustine ut quaeram quiddam, quod quamvis fatuum forsitan putes quaerere, non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit illam melius fecisae, quando hoc exemplum taliter dedit, et magis hoc placere deo, quam si non hoc fecisset, aut dicet' eum non debuisso facere, quod melius esse et quod magis placere deo intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse deo quod fecit, id est quod melius esse et magis placere Eo intellexit', praesertim cum creatura debeat deo totum. quod est et quod scit et quod potest' Ins. Quamvis. creatura nihil habeat a se, quando tamen illi deus con-osdit aliquid licite facere et non facere, dat illi ita num esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate, sed sive faciat quod melius est, sive alterum, debere facere dicatur quod facit, et si facit quod melius est, praemium habeat, quia sponte dat quod suum est. Nam cum virginitas melior sit coniugio, neutrumtamen ab homine determinate exigitur, sed et qui coniugio.

109쪽

CUR DEUS HOMO. II. xvIII. 95

uti qui virginitatem servare mavult, quod facit debero sacer dicitur. Nemo enim virginitatem, sive coniugium dicit eligi non debere sed dicimus quia quod mavult homo, ante quam aliquid lorum statuat, hoc facere debΘt et si virginitatem servat, pro spontane munere quo offert deo praemium expectat. Tum ergo creaturam dicis deo debere quod melius scit et potest si intellegis ex Hebit et non subaudis, si deus iubet, non est semper Verum siquidem ut dixi, non debet homo virginitatem ei debito, sed si mavult. debet uti coniugio. Quodsi tomovet Verbum quod est debere nec potes illud intellegere ain aliques debito, scit quia sicut contingit posse et non posse et Becessitatem aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio, ita etd ore. Quippe cum dicimus debere pauperes a divitibus Θ1eemosynam accipere, non est aliud quam divites debere pauperibus eleemosynam inpendere; hoc namque debitum non est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitum omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor, sei quoniam omnia debent illi Rubesse, et debere facere quod vult, quoniam quod vult debet esse. Ita quando vult aliqua creatura facere quolsuum est facere, it non facere. dicitur debere facere, quia quod ipsa vult debet esse. Dominus itaque Iesus cum mortem, sicut diximus, sustinere voluit, quoniam suum eradi et pati et non pati. debuit facere quod fecit quia quod voluit fieri debuit, et non debuit facere quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est deus et homo, secundum humanam quidem naturam ex quo fuit homo sic accepit a divina natura, quae alia est ac humana, e88Θsuum quicquid habebat ut nihil deberet dare nisi quod

Volebat secundum personam vero sic a seipso habebat

110쪽

quod habebat et sic perfecte sibi sufficiens erat, Ut nec alii quicquam retribuere deberet, nec ut sibi retribueretur dare indigeret. Bos. perte nunc video, quia nulla ratione seipsum morti ex debito, sicut ratio mea videbatur monstrare, dedit ad hynorem dei, et tamen facere debuit quod fecit. Ans Honor utique ille totius est irinitatis; quare quoniam idem ipse est deus filius dei, ad honorem suum seipsum sibi sicut patri et spiritui sancto obtulit,

id est humanitatem suam divinitati suae, quae una eademque trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa veritate manentes apertius loquamur quod volumus di- eamus sicut usus habet, quia filius sponte se ipsum patri obtulit hoc namque modo apertissime dicitur, quia et intina persona totus deus cui secundum hominem se obtulit. intellegitur, et per nomen patris et filii inmensa quaedam in cordibus audientium, cum patrem filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur Bos. O libentissime accipio. XIX. Ins. Intueamur nunc prout possumuS, quanta itide ratione sequatur humana salvatio Bos. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intellegere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri. Ans. Quantum autem sit quod filius sponte dedit, non est opus exponere Bos. Suffcienter patet. An s. um autem qui tantum donum sponte dat deo, sine retributione debere esse non iudicabis. Bos. Immo necesse esse video, Ut pater filio retribuat alioquin aut iniustus videretur esse si nollet, aut inpotens si non posset quae a de alienR

sunt Ans Qui retribuit alicui, aut dat quod ille non

Oideretur MNO; l. videtur.

SEARCH

MENU NAVIGATION