장음표시 사용
91쪽
CUR DEUS HOMO. II. XIII XIV. 77 quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus et tamen hoc ratione probare nescimus. XIV. Nunc rogo ut doceas me, quomodo mors eius praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium, cum unum quod putamus levissimum, peccatum tam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur 1 infinitus inundorum, qui sic pleni sint creaturis sicut iste est, nec possint servari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra voluntatem dei, non tamen fieri debeat . Ana. Si esset praesens homo ille et quis esset scires, et diceretur tibi nisi occideris hominem hunc δ, peribit mundus iste totus et quicquid deus non est faceres hoc pro conservanda omni alia creatura Bos. Non facerem, etiam si mihi infinitus numerus mundorum obtenderetur. A s. Quid si iterum tibi diceretur aut eum occides, aut omnia peccata mundi venient super te Bos. Responderem potius me alia omnia velle peccata suscipere, non solum huius mundi quae fuerunt et quae futura sunt, sed et quaecunque super haec cogitari possunt, quam istud solum. Quod non solum de occisione eius, sed et de qualibet parva laesione, quae illum tangeret, respondere me existimo debere Ana. Recte existimaA; sed die mihi, cur ita cor tuum iudicat, ut plus horreat unum peccatum inlaesione huius hominis, quam Omnia alia quae cogitari possunt, cum omnia quaecunque fiunt peccata, contra illum sint Bos. Quoniam peccatum quod in persona eius fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae Xtra personam
obtendatur ΚΝΟΡ, l. al. ostendatur. - D. I, 21. post debeas addit ille aspectus contra voluntatem dei pro tot mundis saluandis. - hunc ΚΗΝΟΡ al. illum.
92쪽
illius cogitari possunt Ana. Quid dices ad hoc, quia
saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne maiores patiatur in rebus suis Bos. Quia deus non eget hac patientia, cuius potestati cuncta' subiacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti . Ans Bene respondes videmus ergo, quia Violationi vitae corporali huius hominis nulla inmensitas, vel multitudo peccatorum extra personam dei conparari valet. Bos. Apertissimum est. Ins. Quantum bonum tibi videtur, cuius interempti tam mala est Bos. Si omne bonum tam bonum est quam mala est eius destructio, plus est bonum incomparabiliter quam sint ea peccata mala, quae sine aestimatione superat eius interemptio Ans. Verum dicis. Cogita etiam, quia peccata tantum sunt odibilia, quantum sunt mala, et vita ista tantum est amabilis, quantum est bona Unde sequitur, quia vita haec plus est amabilis, quam sint peccata odibilia Bos. Non possum hoc non intellegere. Ans. utasne tantum bonum tam amabile posse suffcere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi Bos. Immo plus potest in infinitum. Ans. Vides igitur, quomodo vita haec Vincat omnia peccata, si pro illis detur Bos. Aperte. Ans. Si ergo dare Vitam est mortem accipere, sicut datio huius vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et accepti mortis. XV. Bos. Ita esse de omnibus peccatis quae personam dei non tangunt, constat. Sed nunc video aliud
quaerendum. Nam si tam mulum est eum occidere, quam bona est ita eius, quomodo potest mors eius superare et cuncta ΚΗΝΟΡPal. omnia. - Ch. Ι,15. 21. - ABCD:
93쪽
delere peccata eorum, qui eum occiderunt Aut si alicuius eorum peccatum delet, quomodo potest aliorum quoque hominum aliquod delere Credimus enim, quia et multi ex illis salvati sunt, et innumerabiles alii salvantur. Ans. Hanc quaestionem solvit apostolRs, qui dixit, quia 8 cognovissent, nunquam dominum gloriae cruci fixissent . Tantum namque differunt scienter factum peccatum et quod per ignorantiam fit, ut malum quod nunquam
facere possent pro nimietate sua si cognosceretur, veniale sit, quia ignoranter factum est Deum enim occidere nullus homo unquam scienter saltem velle posset, et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari possunt peccata, proruerunt. Nam non consideravimus eius magnitudinem ad videndum,
quam bona esset vita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est, sed quasi scienter fieret, quod nec unquam fecit aliquis, nec facere potuit Bos Rationabiliter interemptores Christi ad veniam pececati sui pertingere potuisse monstrasti. Ans. Quid iam quaeris amplius Ecce vides, quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam civitatem, nec hoc posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit deus atque morte sua homines peccatores deo reconciliet. Aperte igitur invenimus Christum, quem deum et hominem confitemur et mortuum propter nos; hoc autem absque omni dubietate cognito, cuncta quae ipse dicit certa esse, quoniam deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit dubitandum non est, quamvis non eorum ratio intellegatur a nobis. Bos. Verum est quod dicis, nec aliquatenus quod
94쪽
dixit esse verum, aut quod fecit rationabiliter esse factum, dubito. Sed hoc postulo, ut quod quasi non debere, aut non posse fieri videtur infidelibus in fide christiana, hoc mihi qua ratione fieri debeat, aut possit aperias, non ut me in fide confirmes, sed ut consirmatum veritatis ipsius intellectu laetifices i. XVI. Quapropter sicut eorum quae supra dicta sunt
rationem aperuisti, sic peto, ut eorum quae sum adhuc quaesiturus rationem ostendas. Primum scilicet, qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato quasi azymum de fermentato deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio munda sit et absque carnalis delectationis peccato, Virgo tamen ipsa unde assumptus est, in iniquitatibus concepta est et in peccatis concepit eam mater ei is et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omne peccaverunt'. Ans. Postquam constat hominem illum deum et peccatorum esse reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse; hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua Vero R-tione sapientia de hoc fecit si non possumus intellegere, non debemus mirari, sed cum veneratione tolerare, aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius dens restauravit humanam naturam, quam instaurRVit, aequaliter enim utrumque deo facile est; sed homo Rute quam esset, non peccavit ut fieri non deberet. os, quam ver factus est, peccando meruit, ut quod et ad quod factus erat perderet quamvis non perdiderit omnino
95쪽
quod factus erat, ut esset qui puniretur, aut cui deus misereretur, neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. anto ergo mirabilius deus illum restituit, quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore, nec contra meritum fecit. Quantum etiam est deum et hominem sic in unum convenire, ut servata integritate utriusque naturae idem sit homo qui deus. Quis ergo praesumat vel cogitare, quod humanus intellectus valeat penetrare, quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factum sit Bos. Assentior quia nullus homo potest in hac vita tantum secretum penitus aperire, nec peto ut facias, quod nullus homo facere potest, sed tantum quantum potes. Ius enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te videre monstraveris, quam si te nullam in ea rationem intellegere nihil dicendo probaveris Ana. Video me ab inportunitate tua non posse liberari, sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus deo. Si Ver non potero, suffciant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sino peccato fiat.
Bos. Sic hibenter accipio Ans. Oportuit utique ut illa redemptio quam Christus fecit, prodesset non solum illis
qui eo tempore fuerunt, sed etiam aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cuiusdam civitatis sic peccavit, excepi uno solo, qui tamen est de illorum genere, ut nullus eorum facere possit unde mortis dampnationem evadat ille autem qui solus est innocens, tantam apud regem habeat gratiam, ut possit, et tantam dilectionem erga reos, mi velit omnes qui suo credenti consilio, ae-iΚΗΝΟ habet DM: crederenL
96쪽
conciliare quodam servitis Valde ipsi regi placitum, quod
facturus est die secundum voluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt qui reconciliandi sunt ad diem illam convenire, concedit rex propter magnitudinem illius servitii, ut quicunque Vel nis, e post diem tuam confessi fuerint, se velle per illud opus quod ea die fiet, veniam impetrare et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita et si contigerit ut post hanc Veniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per eiusdem pacti essicaciam iterum veniam recipiant, sic tamen ut nullus palatium eius ingrediatur, donec factum sit hoc unde culpae relaxantur' Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui salvandi erant praesentes esse, quando in
demptionem illam Christus fecit, tanta fuit vis in ius
morte, ut etiam in absentes Vel loco Vel tempore eius protendatur effectus. Quod autem non solis praesentibna prodesse debeat, hinc facile cognoscitur, quia non tot praesentes eius esse orti potuerunt, quot ad supernas civitatis constructionem necessarii sunt, etiamsi omnes qui eiusdem mortis tempore ubicunque erant, ad illam redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones quam, de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines. Nec credendum est, ex quo factus est homo ullum tempus fuisse, quo mundus iste cum creaturis qua factae sunt ad usus hominum, sic acuus fuisset, ut nullust esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod deus vel uno momento permiserit humanum genus et ea quae fecit propter usum eorum, de quibus superna civii ABCO: relaaeentur. - solis CDΚΗΝ; L: οἰum
97쪽
CUR DEUS HOMO. II. xvi. 83tas perficienda est, quasi frustra extitisse. Nam aliquatenus in Vanum esse Viderentur quamdiu non ad hoc propter quod maxime facta essent, Viderentur subsistere Bos. Congruenti ratione et cui nihil repugnare videtur monstras, nullum unquam fuisse tempus ex quo factus est homo, absque aliquo, qui ad eam pertineret, sine qua vane factus
esAet omnis homo, reconciliationem: quod non solum conveniens, sed etiam necessarium esse possumu concludere
Si enim convenientius et rationabilius est hoc quam aliquando mullum fuisse. de quo intentio dei qua hominem fecit perficeretur, nec est aliquid quod huic obviet rationi, necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Evam ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronunciet. Ans. Incredibile quoque videtur, quando deus illos fecit et proposuit inmutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad cae- leatem civitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc excluserit proposito. Bos. Immo illos maxime ad hoc fecias credi debet, ut essent de illis propter quos facti sunt. Ans. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi paradisum caelestem ingredi potuit, sicut supra dixi de regis palatio Bos. Sic tenemus Ans Virgo autem iΙla. de riua ille homo assumptus est de quo loquimur, fuit de illis qui ante nativitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, et in eius ipsa mundicia de illa assumptus est Bos. Placeret mihi multum quod dicis nisi, cum ipso debeat a se ipso habere mundiciam a peccato, Videretur eam habere a matre, et non per se mundus esse,
sed per illam. Ans Non ita est Sed quoniam matris
Placet D O. - videretur OP al. videtur.
98쪽
mundicia per quam mundus est, non fuit nisi ab illo, paequoque per se ipsum et a se mundus fuit Bos Bene at de hoc. Verum adhuc aliud mihi videtur quaerendum.
Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc videmus quia mater eius per eius mortem futuram
munda fuit, qu0 nisi illa fuisset, ipse de illa esse non
potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non nisi quia moriturus erat potuit esse Nam si moriturus non esset, virgo de qua SSumptus St, munda non fuisset, quoniam hoc nequaquam aluit esse nisi veram eius mortem credendo, nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare si non mortuus est ex necessitate postquam S- sumptus est de virgine, potuit non esse de Virgine assumptus postquam est assumptus quod non est possibile. Ans. Si bene quae supra dicta sunt considerasses, hanc δquaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses Bos. Non video qu0modo Ans. Nonne, quando quaesivimus' utrum ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates, unam Videlicet volendi mentiri, alteram mentiendi et quoniam, cum mentiendi potestatem haberet, hoc a seipso habuit ut non posset velle mentiri, idcirco de sua iusticia qua Veritatem servavit, eum laudandum esse Bos. Ita est. An s. Similiter est in servando vitam potestas volendi servare et potestas servandi. Cum ergo quaeritur, utrum idem deus homo potuerit servare vitam suam ut nunquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuit potestatem Servandi, quamvis nequiverit Velle servare ut nunquam moreretur et quoniam Verbis Verum adhuc incipit in cod. A cap. XVII eoque
adductus est Gerberon, ut initium cap. XVII. Verbis: Bos Bene faceret. - Ch. I, 8 9. 10 II, 10. 11. - hanc ΜΝΟΡ;
99쪽
hoc a seipso habuit ut scilicet Velle non posset, non necessitate, se libera potestate animam suam posuit. ios. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi scilicet et servandi vitam. Ibi enim sequitur quia si vellet, posset mentiri, hic vero videtur quia si non mori bellet, non magis hoc posset, quam posset non esse quo erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur, et propter huius futurae mortis fidem de virgine potuit assumi, sicut supra dixisti. Ana. Quemadmodum putas illum non potuisse
non mori, aut neces8itate mortuum esse, quia non potuit non esse quod erat, ita potes asserere illum non potuisse velle non mori. aut necessitate mori Voluisse, quoniam quod erat non esse non potuit; non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere, quia non potuit velle non mori, aut necessitate voliuit mori, sic non est dicendum, quia non potuit non mori, aut necessitate mortuus est.
Bos. Immo quoniam eidem subiacent rationi. scilicet et mori et velle mori, rutrumque videtur in illo necessitate fuisse. Ana. Quis se sponte voli1it hominem facere, inteadem inmutabili voluntate moreretur, et per huius fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur Bos. Deus filius dei. Ana. Nonne supra monstratum est quia de Voluntas nulla cogitur negessitate, sed ipsa se spontanea sua servat inmutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere Bos. Vere monstratum est Sed videmus econtra quia quod deus inmutabiliter
vult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter si deus voluit ut homo ille moreretur, non potuit non mori.
Ans. Ex eo. quia filius Iei assumpsit hominem ea vo-
Α mori non. - A non velle. - Vid. cap. V.
100쪽
luntate ut moreretur, probas eundem hominem non potuisse non mori Bos. Ita intellego. Ans. An non similitΘ apparuit ex his quae dicta sunt, filium dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit deus et homo, filius dei et filius virginis Bos. Sic est. An s. Idem ergo homo sua Voluntate non potuit non mori et mortuua est. Bos egare nequeo. Ins. Quoniam ergo voluntas dei nulla necessitate facit aliquid, sed gna potestate, et voluntas illius fuit voluntas dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate. Bos Argumentationibus tuis obviare nequeo, nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare valeo. Sex tamen hoc mihi semper occurrit quod dixi, quia Sivellet non mori, non magis hoc posset, quam n0 esse quod erat. Vere namque moriturus erat, quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam et illa virgo de qua natus est et multi alii mundati sunt peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset Quapropter si potuit non mori, potuit facere mom esse serum quod Verum erat. Ans. Quare Verum erat ante quam moreretur quia moriturus erat Bos. Quoniam hoc ipse sponte voluit et inmutabili voluntate. Ins Si ergo sicut dicis, idcirco non potuitn0 mori, quia Vere moriturus erat, et ideo ore erat moriturus, quia hoc ipse sponte et inmutabiliter voluit, sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia inmutabili voluntate voluit mori. Bos. Ita est sed quaecunque fuerit causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori. Ins. Nimis haeresim nihilo et ut dici solet, quaeris modum in scirpo .