Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et ...

발행: 연대 미상

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

CUR DEUS HOMO. II. III. IX. 67 quam ut de femina sine viro assumat illum hominem, quem quaerimus. Utrum autem de virgine, aut de non virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare, sed sine nini dubitatione asserendum est, quia de virgine deum hominem nasci portet. Bos. Secundum placitum cordis mei loqueris. Ans. Estne hoc solidum quod diximus, aut vanum aliquid

sicut nubes, quod dixisti nobis infideles obicere γ Bos. Nihil solidius Ans. inge igitur non super fictam anitatem, sed super solidam veritatem, et dic, quia Valde convenit, ut quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae dampnationis initium sumpsit a femina, ita medicina peccati et causa nostrae salvationis nascatur de femina; ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet, ut ad reformandam spem earum de muliere tantum bonum procedat. inge et hoc si virgo erat quae causa fuit humano generi totius mali, multo magis decet, ut Virgo sit quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge si mulier, quam fecit deus de vir sine femina, facta est de virgine, convenit valde, ut vir quoque, qui et de femina, sine viro fiat de virgine. Sed de picturis quae pingi possunt super hoc, quia deus homo de virgine muliere nasci debet, ista nunc suffciant. Bos. Valde pulcrae et rationabiles sunt istae picturae. IX. Ans. Nunc quoque quaerendum est, in qua per-gona deus, qui est tres personae, hominem assumat. lures enim personae nequeunt unum eundemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc fieri necesse est Sed de hac unitate personae dei et i Ch. I, 4.

82쪽

hominis et in qua persona de hoc magis fieri oporteat, in epistola de incarnatione Verbi ad dominum papam Urbanum directa' quantum ad praesentem investigationem suffcere puto, locutus sum. Os Breviter tamen hic tange, cur potius filii persona debeat incarnari quam patris, aut spiritus sancti 2 Ana. Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filius scilicet dei qui et ante

incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius erit virginis et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit natus ex deo, quam ex virgine natus. Item si pater fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in trinitate, quia pater erit nepos parentum virginis per hominem assumptum, et Verbum cum nihil habeat de homine, nepos tamen erit virginis, quia filii eius erit filius quae omnia inconvenientia sunt nec in incarnatione Verbi contingunt. Est et aliud, cur magis conveniat incarnari filio quam aliis personis: quia convenientius sonat filium supplicare patri, quam aliam personam alii. Item honio pro quo erat oraturus et diabolus quem erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam v0luntatem praesumpserant, unde quasi specialius adversus personam filii peccaverunt, qui vera patris similitudo creditur. Illi itaque, cui specialius fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, aut indulgentia. Quapropter cum nos rati inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam et humanam naturam in unam convenire personam, nec hoc fieri possit in pluribus personis dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona

83쪽

CUR DEUS HOMO. II. IX. X. 69 Verbi quam in aliis, necesse est Verbum deum et hominem

in unam convenire personam Bo8. Sic est via, qua me ducis, undique munita ratione, ut neque ad dexteram,

neque ad sinistram videam ab illa posse me declinare. Ins. Non ego te duco, sed ille de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicunque viam veritatis

tenemus.

X. Utrum autem ille homo moriturus sit ex debito, sicut omnes alii homines ex debit moriuntur, nunc investigare debemus; sed si Adam moriturus non erat, sin0 peccasset, multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia deus erit Bos. In hoc volo te aliquantulum morari, sive enim dicatur posse, sive non posse peccare, in utroque mihi non parva nascitur quaestio. Nam si non posse peccare dicitur, dissicile credi debere videtur ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo, qui nunquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed velut de eo, quem et cuius facta novimus, quis neget illum multa potuisse facere, quas peccata dicimus 3 Quippe ut alia taceam, quomodo dicemus eum non potuisse mentiri, quod semper peccatum est Cum enim dicat Iudaeis de patre: si disero, qui non scio eum, ero imilis uobis, men ae , et inter haec verba dicat: non scio eum, quis eum dicet easdem tres nequivisse proferre dictiones sine aliis verbis, ut sic diceret, non scio eum 'Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare quoniam hoc potuit, peccare potuit. Ans. Et hoc dicere potuit, et peccare non potuit Bos. Hoc Moh. 7, 55. - dicet CDΚΜΝΟΡ. l. dicat. - sine ΚΗΝΟΡ vulgo: sive l

84쪽

ostende Ana. Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico quia possum loqui, vel ambulare, subauditur, si volo. Si enim non subintellegitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi, aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas

et potestas alterius. Quippe non est aliud, possum trahi, vel vinci, quam alius me trahere, vel vincere potest. Ροssumus itaque dicere de Christo quia potuit mentiri, si subaudiatur , si vellet; et quoniam mentiri non potuit nolens, nec potuit velle mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit, et non potuit mentiri. Bos. Nunc redeamus ad investigandum de illo, quasi nondum sit, sicut incepimus. Dico igitur, si peccare non poterit , quia sicut dicis non poterit Velle, ex necessitate servabit iusticiam, quare non ex libertate arbitrii iustus erit. Quae igitur gracia illi pro iusticia sua debebitur 3 Solemus namque dicere, deum idcirco fecisse angelum et hominem tales, qui peccare possent, quatinus cum possent deserere iusticiam et ex libertate servarent arbitrii, graciam et laudem mererentur, quae illis si ex necessitate iusti essent non deberentur. Ins. Nonne angeli, qui modo peccare nequeunt, laudandi sunt Bos. Sunt utique, quia hoc quod m0d non possunt meruerunt per hoc, quod potuerum et noluerunt Ana. Quid dicis de deo, qui peccare non potest nec hoc meruit per potestatem peccandi, qua non peccavit, nonne laudandus est pro iusticia sua γBo8. Hic volo ut respondeas pro me, nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri; si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem quam dixi de angelis.

85쪽

Ans Angeli non sunt laudandi de iusticia sua, qui pec- eare potuerunt, sed quia per hoc quodam modo a se habent quod peccare nequeunt, in quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet quicquid habet. Dicitur enim dare aliquid qui non aufert quando potest, et facere esse aliquid qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus potuit auferre sibi iusticiam et non abstulit, et facere se non esse iustum et non fecit, recte russeritus ipse sibi dedisse iusticiam, et seipsum iustum fecisse. Hoc igitur modo habet a se iusticiam, quia creatura eam aliter a se habere nequit et idcirco laudandus est de sua iusticia, nec necessitate, sed libertate iustus est, quia inproprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est, nec prohibitio. Quapropter quoniam deus perfecte habet a se quicquid habet, ille maxime laudandus est de bonis, quae habet et servat non ulla necessitate, sed, sicut supra dixi, propria et aeterna inmutabilitate. Sic ergo homo ille qui idem ipse deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit a se habebit, non necessitate, sed libertate et a se ipso iustus et idcirco laudandus erit. Quamvis enim natura humana a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a seipso, quoniam duae naturae una persona erunt, habebit Bos Satisfecisti mihi ex hoc, et aperte ideo, quia et peccare non poterit, et tamen laudandus erit de iusticia sua. Sed nunc quaerendum existimo , cum deus talem possit facere h0minem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent, et de iusticia sua laudandi essent.

Ana. Intellegis quid dicas Bos. Videor mihi intellegere

86쪽

et idcirco quaero, cur eos tales non fecit Ana. Quoniam non debuit nec fieri potuit, ut unusquisque illorum esset idem ipse qui deus, sicut de homine isto dicimus; et si quaeris, cur non vel de tot quot sunt personae dei, vel saltim de uno hoc fecit, respondeo, quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino quia deus nihil insratione facit, prohibebat Bos. Erubesco quia hoc quaesivi; die quae dicturus eras. Ins. Dicamus ergo, quia mori non debebit, quoniam non erit peccator Bo8. Concedere me oportet.

XI. Ana. Nunc autem restat indagare, utrum possit mori secundum humanam naturam; nam secundum divinam semper incorruptibilis erit Bos. De hoc cur dubitare debemus, cum ipse verus homo futurus sit et omnia homo naturaliter mortalis sit Ana. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere Quippe si nunquam peccasset homo et inmortalitas ipsius inmutabiliter firmata esset, non tamen minus homo esset verus et quando mortales in incorruptibilitate resurgent , n0 minus erunt Veri homines nam si pertineret ad verbiatem humanae naturae mortalitas, nequaquam posset homo esse, qui esset inmortalis non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas, sive incorruptibilitas, quoniam neutra facit, aut destruit hominem, sed altera valet ad eius miseriam, altera ad beatitudinem. Sed quoniam nullus homo est qui non moriatur, idcirco mortalo ponitur in hominis dissinitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando p0tuisse, aut posse esse

1 Cor. 15 42. τείρεται ἐυ αφθαροί , surget in incorruptione.

87쪽

CUR DEUS HOMO. II. I. 73

inmortalem. Quare non suffcit ad monstrandum' illum hominem debere mortalem esse hoc, quia Verus homo erit. Bos. Quaere ergo tu aliam rationem, quia ego illam nescio si tu nescis, qua ille probetur posse mori. An s. Dubium non est, quia sicut deus erit, ita omnipotens erit. Bos. Verum est. Ins. Si erg0 volet, poterit animam suam ponere et iterum sumere. Bos. Si hoc non potest, non videtur quod sit omnipotens Ana. oterit igitur nunquam mori si volet, et poterit mori et resurgere. Sive autem animam suam ponat nullo alio faciente, sive alius hoc faciat, ut eam ponat ipso permittente, quantum ad potestatem nihil differt Bos. Non est dubium Ans. Si ergo voluerit permittere, poterit occidi; et si noluerit, non poterit Bos. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio. aris Ratio qu0que nos d0cuit, quia portet eum maius aliquid habere quam quicquid sub deo est, quod sponte det et non ex debito deo . Bos. Ita est. Ins. Hoc autem nec sub illo, nec extra illum inveniri potest. Bos. Verum est. Ans. In ipso igitur inveniendum est. Bos. Sic sequitur. Ans. Aut igitur seipsum, aut aliquid de se dabit. Bos. Nqn possum aliter intellegere. Ans. Quaerendum est nunc, cuiusmodi esse debebit haec datio'. Dare namque e non poterit deo, aut aliquid de se quasi non habenti, ut suus sit, quoniam omnis creatura dei est. Bos. Sic est Ana. Sic ergo intellegenda est haec datio, quia aliquo modo ponet se ad honorem dei, aut aliquid de se, quo modo debitor non erit Bos. Ita sequitur ex supra dictis Ans. Si dicimus, quia dabit seipsum ad obediendum deo, ut perseveranter servando iusticiam subdat se voluntati eius,

88쪽

non erit hoc dare, quod sus ab illo non exigat ex debito omnis enim rationalis creatura debet hanc obedientiam deo Bos. Hoc negari nequit Ans. Alio itaque modo oportet ut det se ipsum deo, aut aliquid de se. Bos. Ad hoc nos inpellit ratio Ana. Videamus, si forte

hoc sit dare vitam suam, sive ponere animam Suam, sive

tradere seipsum morti ad honorem dei. Hoc enim ex debito non exiget deus ab illo quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori sicut diximus Bos. Aliter neque intellegere. Ins. Consideremus adhuc, utrum sic rationabiliter conveniat. Bos. Dic tu, et ego libenter audiam. Ins. Si homo per suavitatem peccavit, annonconvenit, ut per asperitatem satisfaciat 2 Et si tam facile victus est a diabolo, ut deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset, n0nne iustum est, ut homo satisfaciens' pro peccato tanta difficultate vincat diabolum ad honorem dei, ut maiori non possit Annon est dignum, quatinus qui se sic abstulit deo peccando, ut se plus auferre non posset, sic se de deo satisfaciendo, ut magisse non possit dare Bos. Non est aliquid rationabilius. Ins. Nihil autem asperius, aut dissicilius potest homo ad honorem dei sponte et non ex debito pati quam mortem, et nullatenus seipsum potest homo magis dare deo, quam eum se morti tradit ad honorem illius Bos. Vera sunt omnia haec Ana. Talem ergo oportet eum esse, qui pro peccato hominis satisfacere volet, ut mori possit, si velit. Bos. Video plane illum h0minem quem quaerimus, talem

esse op0rtere, qui nec e necessitate moriatur, quia omnipotens erit, nec e debito, quia nunquam peccator erit, et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit. L al. add. deo. - ita ΗΝΟΡ al. hom. ill plane.

89쪽

CUR DEUS HOMO. II. I. II. XIII. 75 Ana. Sunt et alia multa, cur eum valde conveniat hominum similitudinem et conversationem absque peccato habere, quae facilius et clarius per se patent in eius vita et operibus, quam velut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet, quam necessarie, quam sapienter factum est, ut ille qui homines erat redempturus et de via mortis et perditionis ad viam vitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conversaretur et in ipsa conversatione, cum eos doceret verbo qualiter vivere deberent, seipsum exemplum praeteret Exemplum autem seipsum quomodo daret infirmis et mortalibus, ut propter iniurias, aut contumelias, aut dolores, aut mortem a iusticia non recederent, si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent γXII. Bos. Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem et incommodorum nostrorum participem esse oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt, nunquid ergo miser erit Ana. Nequaquam; nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum quod habet quis contra voluntatem, ita non est miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum Voluntatem.

XΙΙΙ. Bos. Concedendum est; verum in hac similitudine quam habere debet cum hominibus, dic, utrum ignorantiam quoque sicut alias infirmitates nostras habiturus sit Ana. Quid dubitas de deo, utrum sit omnia aciens Bos. Quia quamvis sit inmortalis futurus ex divina

natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non

similiter poterit homo ille esse vere ignorans, sicut Vere mortalis erit Ana. Illa hominis assumptio in unitatem personae dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet,

90쪽

et ideo non assumet in homine, quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad opus, quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihilum i illi utilis esset, sed ad multa noxia: quomodo enim tot et tanta opera quaΘfacturus est, faciet sine inmensa' sapientia 2 aut quomodo credent illi homines, si eum scient nescium si autem nescient, ad quid erit ei utilis ignorantia illa Deinde si nihil amatur nisi quod cognoscitur, sicut nihil erit boni quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret Bonum autem nemo perfecte novit nisi qui illud a malo scit discernere hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum, ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamvis eam publice in hominum c0nversatione non ostendat Bos. Hoc in maiori aetate ita videtur, sicut dicis; sed in infantia, sicut non erit tempus congruum ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus et ideo nec congruum ut illam habeat Iris. Nonne dixi, quia sapienter fiet illa incarnatio pSapienter namque assumet deus mortalitatem, qua sapienter, quia valde utiliter, utetur. Ignorantiam vero non poterit assumere sapienter, quia nunquam est utilis, sed semper noxia, nisi forte cum per eam mala voluntas quae nunquam in ill erit, ab effectu restringitur. Nam etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc s0lo tamen nocet, quiλscientiae bonum aufert et ut breviter absolvam quod quaeris ex quo ille homo erit, plenus deo semper ut Seipso erit, unde nunquam erit sine eius potentia et fortitudine et sapientia. Bos. Quamvis hoc in Christo semperfuisse non dubitarem. ideo tamen quaesivi, ut de hoe

SEARCH

MENU NAVIGATION