Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

V1 R et docti, & aetate sua longe eloquentia praestat titis , Thomae Phaedri In ghiram ii orationes duas ,

alteram in funere Galeotti Card. Framelotti , alteram item funebrem pro Iulio II. Pont. Max. legi diligenter, magnamque ex earum lectione animo cepi voluptatem. Duorum enim, quos nominavi , Virorum , qua factis , qua dignitate amplissimorum, atque immortalium imaginem , ita suis velut coloribus exprimunt , itaque sub oculos ponunt, ut videatur sibi, quisquis legerit , eam tamquam in speculo intueri. mae vero Petrus A loysus Gallettius U. Cl. , cui quum nonnullorum aliorum, tam horum nune duorum Patefactio, atque illustratio debetur, ad easdem orationes Praefatus est, ea satis & Viri doctrinam, atque eruditionem Produnt,& egregiam de literis , ac literatis viris benemerendi voluntatem , studiumque plane impigrum , & in delatam commendant. Haec autem & ipsius Inghiram ii vitae , rebusque gestis plurimum lucis affundunt, atque adeo ad multorum et . atque eloquentium virorum memoririam , qui similiter in Pontificum Maximorum funeribus , iam inde ab Eugenio IU. ad Clementem XIU. , Orationes ad Cardinalium Collegium habuerunt, illustrandam , atque ad posteros propagandam mirifice conis ducunt. Quumque in his praeterea nihil , quod religioni , bonisque moribus obesse possit, offenderim, ceu-1eo editione dignissimas eme .

Romae xv. Kal. Sept. an. Μ DCCLXXVII.

Francisicus Caneellerius LllosΑRDI ANTON 2LLI CARD. a Bibliotheca.

SEARCH

MENU NAVIGATION