장음표시 사용
91쪽
egerant , denique ipse solus in libera
-D. o. Μ. IO. ADEGAEN. EPISCOPO . ALBANA M.
Deinde duae itidem in orbem seriptae lineae sic habentur
Id est i me inter prospera σ a sema paria usus fortuna in Rueno sub Innocentio VIII. legatum agens, septuag narius gloriose obiit instabilitatis humanae O felicitatis
exemplum memorabile Antonioltus episcopus Praenestinurveteris amicitiae memor posuit. Integra inscriptio est,sed altaris gradus, ne tota legatur, prohibet. Cl.vir amicusque mihi iam inde ab adolescentia Rudesindus Andosilla eongregationis Uallisumbrosae abbas, in urbis gymnatio eloquentiae, & Romanae historiae professdr,antiquitatis litterate peritus Ialinaque ac graeca facultate eruditissimus , plures, quae in illius sacelli pavimento iacent, marmoreas tabulas, ne incedentium attrita Pereant, quam primum, si ei datum erit, ad parietes transferet. In hoc Iohannis cardinalis monumento, genti litium stemma argenteum cantherio coeruleo tribus leonum capitibus aureis constans, duobu&in summo, tertio in infimo impressis, quod germanum ipsius scutum fuisse adserit Ciacconius , S huic sepulcho appositum , minime cernitur . Expungendus quoque est Iohannes ex Praenestinorum episcoporum serie apud Ughellium , nam si cum obiit episcopus erat Albanensis ex ipsomet epitaphio, quod
92쪽
tatem asseruerit , omnia sacerdotia , omnes dignitates restituerit, Romam denique raso capite pileatum , tamquam in triumphi pompam , reduxerit . Quae si mihi omnia oratorio more amplificare , & quibusdam quasi luminibus illustrare liceret, nullam unquam nostra memoria legationem fuis
se , quae huic sanctae sedi plus dignita
tis attulisset , ostenderem , sed non licet , non potest. Quid domi antequam rerum summa potiretur quae illius vivendi ratio in omni republica fuit Inspice electionem antistitum , sanctissimos , doctissimosque viros proposuisse, illis favi sse , illis vires addidisse invenies. Exquire vota in senatu , libertatem ecclesiasticam tutatum esse , pontificibus maximis, etiam patruo ipsi suo, si quid
non rectae fidei judicaret, acriter ob stiis
ipse in Albanensibus retulit, oseitanter prorsus dixit illum ex episeopo Albanensi ad Praenestinum transla. tum fuisse anno MCCCCxe I. die x m. Μartii.
93쪽
stitisse agnosces; observa magni scentiam ; templa, arces, aedes omnibus in locis per omnem Italiam aedificatas
conspicies ; liberalitatem indagato ; reges , regumque filios hospicio acceptos,
conviviis honestatos, quibus ipsa vetustas certare vix possit accipies; cardinales inopes suo sumptu educatos, sua pecunia sustentatos, suis etiam sacerdotiis adjutos intelliges. Vis rebus in adversis fortitudinem, quae vere solent hominem explorare cogita fugam illam Ostiensem H, recordare lembuli iu
H Neque apud Ciaeeonium , neque apud An dream Uictorellum , & Augustinum oldoinum ullam
invenies mentionem de arce ostiensi, quam Iulius, eum cardinalis , & illius civitatis episcopus esset, ut Tyberinam oram , agrosque conterminos ab hostium ineursibus tutiores redderet, splendide, eleganterque a solo excitavit. Cum anno MDCCLxx IIIl. die XXur. Aprilis ad honestam animi relaxationem vir praeclaris do strinae, & eruditionis meritis singulariter ornatus Stephanus Borgia Utr. Sign. referendarius, &a secretis congregationis propagandae fidei , me humanissime ostiam perduxisset, euriose quae potui in- Vestigavi , omnesque omnino lapides exseripsi , ex quibus accipe, quae ad Iulium pertinent. In episty-
94쪽
Iio Primae portae , per quam ad arcem aditus patet , legitur I L. SAOΗΕΗgis A PI COPUS OITI Hs Is FuNDA ITInde porta altera habetur, per quam ipsam arcem I eredimur cum inscriptione item in epistylio
Heine aditus interior quadratus e pario marmore eIdigantissime construetus , qui in praesens labefaetatus shumo, & ruinis pene obstructus est, quique certe aenea tabula oeulis subjici deberetr Inscriptiones Oisto veluti Cippis, quorum quatuor ex utroque latere collocatῆ sunt, distributae habentur, quae tamen eum integra Iinea Iuliani nomen in Portae epistylio exprimentes unicam hoc paeto faciunt .
Tandem in externo turris pariete ea parte, quae VIam Romanam respieit, gentilitiis Xysti ΙΙΙΙ. Innocen. iii UIΙΙ. S ipsius Iulii stemmatibus , inscriptus huiuscemodi titulus, ac marmori insculptus legitur
95쪽
pete animo totum illud decennium sum ma modestia , animique sortitudine actum, cum vitatus contra pontificem moliri apud Aquaspendentes, non modo renuerit ipse , sed etiam consilio , precibus , auctoritate regem ipsum Carolum ab eo incepto revocaverit. C,
jus fortitudinis , si qua pars in illis suisset , in quibus tota esse debebat , nil
dico amplius , meliori certe rerum statu uteremur. Itaque, patres, si recte rationem facio earum Virtutum, quas
mihi proposueram inspiciendas, omnis mea oratio ante pontificatum illius absoluta , dicendique finis est factus. Sed quia saepe solent multi dum privati sunt
96쪽
sunt, majores privatis eiIe, dignique summa dignitate existimati; ubi ad eam pervenerint , expectationi non respondere ; qualem se in tanta potestate gesserit inspiciamus. Quod ut facere possimus facilius, sinite me obsecro paululum illius temporis memoriam in lucem revocare , &nostras calamitates , quando jam Omnia in melius verterunt, commemor re : Quae erat de tot provinciis vestris una, quae aut in fide maneret, aut contumax , impacataque non esset Haec
ipsa urbs, Latium omne, Sabinus ager, quod nobilissimae familiae , & praepotentes omnibus bonis eversae , ab exulio rediissent, inque illarum capita saevitum esset, infensus . Tusci mutuis armis ardebant. In Umbria nulla erat civitas, nullum oppidum , quod non aut civilibus dissensionibus eversum, aut tyrannide oppressum existeret. Picenus
97쪽
ager, totus sere in partes scissus, contumax erat. De Aemilia , Togataque Gallia pudet commemorare, ut lacerae , discerptae , conscissaeque essent; nullus erat ex finitimis, qui veluti in praedam expositas non invasisset. Omnia erant plena odiarum , plena disco diarum: sed ante omnia duo robora,
firmamenta, arcesque earum, maritima una, terrestris altera sic occupatae,
ut illum de receptione cogitantem, sicut singuli laudabant, ita plerique Omnes irrriderent: Bone Deus i quod iblius ingenium fuit , quae prudentia , quae regendi, administrandique impe
rii peritia quod excelsi, infractique animi robur nulla illi quies, nullus som
nus, nulla laetitia suit, quousque contumaciam omnem repressisset, parendi voluntatem ad obsequium revocasset, tyrannides extinxisset, civiles dissensiones, intestinaque odia , non armis
98쪽
mis , sed consilio , atque auctoritate sua abolevisset. Fingunt poetae , patres amplissimi, mare ventis agitatum, ubi primum Neptunus placidum caput undis effert, dicto citius placari, collectas nubes sugari, solem reduci, tranquillitatem Ponto restitui; quae si facta
sunt, ut certe finguntur , quae potest tanta pacandi celeritas fingi, quae cum hac tranquillitate in omnem ditionem pontificum per IULIUM inducta comparari possit ξ Ipse urbes adire , ipse civilium dissensionum caussas intelligere , ipse privatas civium, ipse publicas factionum discordias sedare , ipse tumultibus serendis fomenta extinguere, ipse eorum , qui in civitatibus privati esse
non possunt, conatus reprimere , animos contundere, dominandique cupiditatem prosternere : Quae licet magna , ut certe sunt, videantur , mira
illi tamen facilitate, successuque conti-
99쪽
gerunt . Nihil eil tam populare , quam bonitas, patres , neque ulla re sicilius ad parendum populi invitantur , quam ubi publicam tantum causam spectari, aequa imperari , justeque jus dici perspexerint. Itaque tantus de repente timor malos invasit illo perspecto , ut qui media Urbe primo in crepusculo
pedem efferre , & sine ingenti comit, tu extra pomerium prodire , non audebamus, tuti, securi, & quod in proverbio est, aurum manu ostentantes noctu, interdiu , domi, foris, soli, comitati, ut cuique libitum erat, illo pontifice vagaremur . Sed haec cum uno , altero-ve, & sortasse nimis dixi nostrae memoriae pontifice communia , quid illud , quo pacto amissas urbes recuperaverit, imperium hoc vestrum antiquum in statum restituerit Quis nostra me noria quis parentum quis majorum omnium unquam secit At multis, inquiis
100쪽
quiunt, bellis , multis caedibus materiam praestitit : quid ergo illum facere aequum erat tandem ξ num pati per summam ignominiam urbes occupari num imperium hoc vestrum discerpi num omnem Romanam ditionem lacerari quid non fecit, quid non tenta-Vit, quas condiciones non obtulit, ne iretur ad arma ξ quid ubi primum receptas vidit urbes ecclosiae , num certavit ad internecionem ὸ num se eversione hostium saturavit λ Ipse illos primum
cadentes complexus est, juvit consilio, fovit auxilio , patronusque more majorum factus , omni denique humana, divinaque ope , ne interirent tutatus
est : quae denique ab illo caedes facta, quae urbs incensa , quae direpta, quod oppidum vel vile eversum At certatum est pro libertate ecclesiae , signis collatis pugnatum , e rcitus copiaeque deletae . Eos, qui armis politis ad suam G L fi-
